Fredegarius, Chronicarum libri IV, 4, 48 Anno 40. regni Chlothariae homo nomen Samo natione Francos de pago Senonago plus recus negutiantes adcivit, exercendum negucium in Sclavos coinomento Winedos perrexit. Sclavi iam contra Avaris coinomento Chunis et regem eorum pagano ceperant revellare. Winidi befulci Chunis fuerant iam ab antiquito, ut, cum Chuni in exercitu contra gentem qualibet adgrediebant, Chuni pro castra adunatum illorum stabat exercitum, Winidi vero pugnabant; si ad vincendum prevalebant, tunc Chuni predas capiendum adgrediebant; sin autem Winidi superabantur, Chunorum auxilio fulti virebus resumebant. Ideo befulci vocabantur a Chunis, eo quod dublicem in congressione certamine vestigia priliae facientes, ante Chunis precederint. Chuni aemandum annis singulis in Esclavos veniebant, uxores Sclavorum et filias eorum strato sumebant; tributa super alias oppressiones Sclavi Chunis solvebant. Filii Chunorum, quos in uxores Winidorum et filias generaverant, tandem non subferentes maliciam ferre et oppresione, Chunorum dominatione negantes, ut supra memine, ceperant revellare. Chum in exercito Winidi contra Chunus fuissent adgressi, Samo negucians, quo memoravi superius, cum ipsos in exercito perrexit; ibique tanta ei fuit utiletas de Chunis facta, ut mirum fuisset, et nimia multitudo ex eis gladio Winidorum trucidata fuisset. Winidi cernentes utilitatem Samones, eum super se eligunt regem, ubi 30 et 5 annos regnavit feliciter. Plures prilia contra Chunis suo regimini Winidi iniaerunt; suo consilio et utilitate Winidi semper Chunus superant. Samo 12 uxores ex genere Winodorum habebat, de quibus 22 filius et quindecem filias habuit.