Vita Memorii presb. et. mart. PASSIO SANCTI HAC BEATISSIMI MEMORII PRESBITERI ET MARTIRIS SUB DIE VII. ID. SEPT. (1). Peculiaris patroni nostri, qui urbem Tricassium civitates gloriosum sanguinem inlustravit, sublimen adque venerabilem passionem <...> (2). Cumquae sanctus Lupus episcopus adquae apostolicus sacerdocium fungeretur, tunc tempores adveniens rex iniquos nomen Atthela cum gentem nequisimam, ubiquae per totam Galleam fortis exercetus dommenaret, tunc sanctus Lupus orationibus et vigiliis instantissimi deprecabat ad Dominum caelestem, ut populus christianus, qui urbem Tricasium morabantur, magis non inritarintur. Post vigiliam noctis suporem deprehensus, eccae! angelus Domini per visum adparuit ei, dicens: 'Surge, fidelissime sacerdos Christi, iube perquirere duodecem innocentes et eos baptiza. Transmitte una cum Memorio presbitero similiter Filicem et Sinsatum diaconibus vel Maximiano subdiacono. Eant cum crucis, verbo Dei psallentes, obviam inimicorum, ut Deus misereatur super hanc civitatem'. (3). Factum est autem, iam solem orientem, baptizati sunt puaeri, sicut sancto Lupo episcopo ostensum fuerat. Et egressus cum multitudinem populi una cum psallentis, eduxit eos extra civitatem, et aelevatis manibus suis, benedixitquae eos, horans, lacrimis fundens, ait: Angelus Domini commitetur vobiscum. Spiritus sanctus, sit in viscaeribus vestris. Vias tuas, Domine, notas fac mihi et semitas tuas aedocae me. Et iterum oravit: Perfice gressus meus in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea. Et ambulavit sanctus Memorius cum fratribus suis una cum innocentes pervenit ad locum, cuius vocabulum est Brolium. Cum audisset silentium sanctorum ipsorum, expavit rex, et aequos suos contremuit; caecidit in terra et dixit ad praefectum suum: 'Quis sunt isti, qui talem iniuriam praeparaverunt?' Et ait sanctus Memorius ad regem: 'Nos sumus misi ad sancto Lupo episcopo. Tibi notum sit, ut civitatem huic, unde egressi sumus ad te, eam non permittas captivare nequae incendium concremare'. Praefectus ait ad regem: 'Eccae quidem te grave iniuriam praeparaverunt cum magias eorum! Iubeas eos gladio ferire'. (4). Ad eum rex respondens: 'Obtime iudicasti', et extractis gladiis suis, amputaverunt capita diaconorum vel innocentum. Et ait rex: 'Senece, nolite eum gladium ferire; sed eat, nunciet civitatem vel hominibus, qui morantur in eam, scaelera, quod factum fuit, quia prior sum ego quam Deus eorum, quem ipse adhorant'. Praefectus ait ad sanctum Memorium: 'Eccae! vidis eos interfectus; tu autem eis adiuvare non potaeris'. Et ait rex ad ministros suos: 'Magias eorum, quas in manus ferebant ante se, confrangite eas, et incaendium concraementur'. Ad ubi incendius de crucis sanctas fervebat, egressa est scentilla, percuciens in oculo pincerne regis, et caecidit vocaeferans. Et ait sanctus Memorius ad regem: 'Si credis Deum meum, potens est hunc puerum sanum facere'. Rex ei respondens: 'Fiat'. Tunc sanctus Memorius inponens signum crucis super oculum puaeri, et statim oculus suos restauratus est, sicut antea fuerat. (5). Et ait rex ad sancto Memorio: 'Quod est nomen tuum?' Respondens autem sanctus Memorius: 'Si credis in Deum meum, quem ego adhoro, dico tibi nomen meum'. Respondens rex: 'Credo'. Et ego tibi dico: 'Memorius vocor: Dic ergo tu, rex, nomen tuum, si credis in Deum meum, vel praefectus tuus dicat nomen suum'. Et ait rex: 'Ego Atthelam nomen habeo, et praefectus meus Selenus vocatur'. Praefectus ait ad regem: 'Eccae! omnes magias suas tibi iniuriam praeparaverunt; adhuc nomen tuum vel meum interrogare praesumet. Propterea iube ei caput amputare'. Et ait sanctus Memorius ad regem: 'Antequam mihi martyrium tradas, licentiam habeam in orationibus meis Dominum confiteri peccatis meis'. Ad ubi sanctus Memorius presbiter in oratione discumbens: 'Domine Deus omnipotens, qui fecisti caelum et terram, mare et omnia, quae in eis sunt, te deprecor, ut civitatem Tricassium non captivitatem perferent, neque incendium concrementur, sed libera eos de manibus istius inimicorum. Tibi enim, Domine, conmendo spiritum meum'. Et inpleta oratione sua, elevans oculus suos ad caelos, dixit: 'Gratias tibi ago, domine Iesu Christe, filius Dei; miserere mei'. Et ait ad regem: 'Perficae, quod cepisti'. Ad ille, extracto gladio, amputavit caput eius ad exemplum caeterorum, qui orbem Tricassium morabantur. Ad ille sacer sanguinis suis unda perfusus est. (6). Maximianus vero subdiaconus oculis suis lacrimis suis fundens, in corde suo omnia scelera vel conlucutionem ipsorum, iuxta quod factum fuerat, tractabat. Et ait rex ad ministros suos: 'Capete hunc magum accipitae et in fluvium istum proicite'. Quae ministri fecerunt, sicut eis a rege iussum fuerat. Deinde redeuntes et intendentes inter se de spolia sanctorum martyrum, gladiis eorum inaestuantes alter alterius mortem dedit. Unus quidem ex ipsis missus nunciavit regem, quae factum fuerat. Maximianus vero subdiaconus collegens de arboribus ramis et stravit super corpora martyrum. Cumquae Maximianus subdiaconus pavore repletus ad fluvium pergeret, invenit vestimenta sanctorum martirum cum corporibus interfectis et accepit vestimentum sancti Memorii et habiit ad Siquane fluvium, abscondit se sub folia auseriae. Media autem noctae tremuit caelus et terra, et inimici ipsi repleti sunt pavore magno, et perterriti nimis, egressi fugierunt ab urbe Tricasium. (7). Sequenti autem diae accepit Maximianus subdiaconus vestimentum sancti Memorii martyris et inposuit eum super corpus ipsius et habiit ad civitatem, nuntiavit omnia, quae facta fuerant. Sanctus vero Lupus episcopus ait: 'Dominus dedit, Dominus abstullit. Sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen eius benedictum in secula'. Post hec lacrimis fundens et induit sibi penitentiam gravem. Et venientes ad civitatem sacerdotes, sepelierunt corpus sancti Memorii martyris et eos qui cum ipso passi fuerunt; nam genetoris sancti Memorii antaedicti presbiteri ex urbe Tricassium civitatis fuerunt, Deo timentis. Post dies autem viginti apparuit in somnis Maximiano subdiacono, eccae! angelus Domini, adnuntians ei dicens: 'Surge et vade ad Pimenium piscatorem. Accipiat retiam suam, et extendete in lacum fluvii, ubi sub folia auseriae absconsus fuisti'. Et habierunt ad locum, extensa retia in aqua tragentes ambe partes ausiricas, ad litus pervenerunt et invenerunt caput sancti Memorii presbiteri martiris, hodorem flagrantem quasi balsamum. (8). Ipsi autem eum deportantes ad locum, ubi corpus sancti Memorii ipsius requiescebat, puella quidem habebat demonium, venit obviam eis, qui a nullo sacerdote sanare potuit. Et exclamans vocem diabulus: 'O sancti Memorii martyris, nullus me de hunc corpore eiecere potuit, nisi oratio tua', et exivit satanas, et sanata est puaella ex illa hora. Sanctus vero Memorius presbiter passus est, quod mensis September facit dies septem, et sepultus in laudem Domini cum omne pacae, et benedicaetur illic Christus, Dei filius, cui est honor, virtus, gloria et potestas in secula seculorum. Amen. Scriptores rerum Merovingicarum 3 = SS rer. Merov. 3 Passiones Vitaeque Sanctorum Aevi Merovingici et Antiquiorum aliquot. Edidit Bruno Krusch, Hannoverae, 1896 Vita Memorii presb. et mart. (S. 102-104).