Vulgata Mt 12, 1-24 In illo tempore abiit Iesus sabbato per sata discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas et manducare. ^2 Pharisaei autem videntes dixerunt ei: “Ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbatis.” ^3 At ille dixit eis: “Non legistis quid fecerit David quando esuriit et qui cum eo erant? ^4 Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant nisi solis sacerdotibus? ^5 Aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt? ^6 Dico autem vobis quia templo maior est hic. ^7 Si autem sciretis quid est misericordiam volo et non sacrificium numquam condemnassetis innocentes. ^8 Dominus est enim Filius hominis etiam sabbati. ^9 Et cum inde transisset venit in synagogam eorum ^10 et ecce homo manum habens aridam et interrogabant eum dicentes si licet sabbatis curare ut accusarent eum. ^11 Ipse autem dixit illis: “Quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam et si ceciderit haec sabbatis in foveam nonne tenebit et levabit eam? ^12 Quanto magis melior est homo ove itaque licet sabbatis benefacere.” ^13 Tunc ait homini: “Extende manum tuam.” et extendit et restituta est sanitati sicut altera. ^14 Exeuntes autem Pharisaei consilium faciebant adversus eum, quomodo eum perderent. ^15 Iesus autem sciens recessit inde et secuti sunt eum multi et curavit eos omnes. Lk 15, 3-10 Et ait ad illos parabolam istam dicens: ^4 “Quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam? ^5 Et cum invenerit eam inponit in umeros suos gaudens ^6 et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis: “Congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perierat.” ^7 Dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam habente quam super nonaginta novem iustis qui non indigent paenitentia. ^8 Aut quae mulier habens dragmas decem si perdiderit dragmam unam nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter donec inveniat ^9 et cum invenerit convocat amicas et vicinas dicens: “Congratulamini mihi quia inveni dragmam quam perdideram. ^10 Ita dico vobis gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente.”