Quintilianus, INSTITVTIO ORATORIA (12, 10) XL. Adhuc quidam nullam esse naturalem putant eloquentiam nisi quae sit cotidiano sermoni simillima, quo cum amicis coniugibus liberis servis loquamur, contento promere animi voluntatem nihilque arcessiti et elaborati requirente [...]. XLIII. [...] Nam mihi aliam quandam videtur habere naturam sermo vulgaris, aliam viri eloquentis oratio. Cicero, AD FAMILIARES (XXI) Verumtamen quid tibi ego videor in epistulis? nonne plebeio sermone agere tecum? nec enim semper eodem modo; quid enim simile habet epistula aut iudicio aut contioni? [...] causas [...] agimus [...] ornatius; epistulas vero quotidianis verbis texere solemus. Quintilianus, INSTITVTIO ORATORIA (1, 6) XIX. Sed Augustus quoque in epistulis ad C. Caesarem scriptis emendat, quod is calidum dicere quam caldum malit, non quia id non sit Latinum, sed quia sit odiosum. Festus Sextus Pompeius, résumé k Verrius Flaccus, DE VERBORUM SIGNIFICATIONE Ausculari dicebant antiqui pro osculari quod est os cum ore conferre. Velius Longus, DE ORTHOGRAPHIA Ingredienti mihi rationem scribendi occurrit statim ita quosdam censuisse esse scribendum, ut loquimur et audimus, nam ita sane se habet non numquam forma enuntiandi, ut litterae in ipsa scriptione positae non audiantur enuntiatae. Sic enim cum dicitur illum ego et omnium optimum aeque m terminat, nec tamen in e nuntiatione apparet. Flavius Caper, ORTHOGRAPHIA ,,Haec via quo ducit?" dicemus, non ubi. Mihi dativus est, mi vocativus. Pinnas murorum, pennas avium. Felix non filix dicere debemus. Polenta non pulenta dicendum est. Vado ad grammaticum vel ad medicum, disco apud istos dicendum. 1 Oblitus ne sis nostri, non nos [...]. Pulchrum cum h scrivendum [...]. Illud scamnum dicendum, at ipsum, non ipsud. Pauper vir et mulier dicendum, non paupera mulier. Formosus sine n scribendum est. Quintus Papirianus, DE ORTHOGRAPHIA Formosus sine n secunda syllaba scribendum est, ut arenosus, frondosus, aquosus, herbosus, participia vero habent n, ut tonsus, tunsus, mensus, pensus. Consentius, ARS DE BARBARISMIS ET METAPLASMIS [...] magis maxime pro conparativo et superlativo, minus et minime pro diminutione ponuntur. NÁPISY Z POMPEJÍ Puteolanis felicia, omnibus Nucerinis felicia et uncu/m/ Pompeianis Petecusanis. Optume Maxime Iupiter, dominus omnipotes! Acratus servo nequa! Myrtile, habias propitium Caesare! Omnia formonsis cupio donare puellis, set mihi de populo nulla puella placet. Quisquis ama, valia, peria qui nosci amare; Bis tanti peria, quisquis amare vota. Da fridam pusillum. KŘESŤANSKÉ NÁPISY Fuit mihi natibitas Romana. Nomes si queris, Iulia Bocata so, que uixi munda cum byro meo Florentio, cui demisi tres filios superstetes. Florentia pia bona crestiana. Dulcissimae coiugi ego Maius feci. Que uixit mecum sene nula querela seper. Ic requiescit in pace domna Bonosa [...] et domno Menna [...], abeat anatema a Iuda si quis alterum omine super me posueri [...]. 2 AFRA, ITALA, VULGATA LVC., IV, 24-27 AFRA: Ille autem dixit illis: "Amen dico uobis, quia multae uiduae fuerunt in diebus Heliae in Isdrahel, quando conclusum est caelum annis tribus et mensibus sex, quomodo facta est famis in omnem terram; et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidonae ad mulierem uiduam. Et multi leprosi erant in Isdrahel tempore Eliae profetae; et nemo ex eis emundatus est, nisi Neman Syrus." ITALA: Ait autem Jesus: "Amen dico uobis, quod nemo propheta acceptus est in patria sua. In ueritate dico uobis, multae uiduae fuerunt in diebus Heliae in Istrahel, quando clusum est caelum annis tribus et mensibus sex, cum facta est famis magna in omni terra; et ad nullam illarum missus est Helias, nisi in Sarepta Sidoniae ad mulierem uiduam. Et multi leprosi erant in Istrahel sub Heliseo propheta; et nemo eorum mundatus est, nisi Neman Syrus." VULGATA: Ait autem: "Amen dico uobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua. In ueritate dico uobis, multae uiduae erant in diebus Heliae in Israhel, quando clausum est caelum annis tribus et mensibus sex, cum facta est fames magna in omni terra; et ad nullam illarum missus est Helias, nisi in Sareptha Sidoniae ad mulierem uiduam. Et multi leprosi erant in Israhel sub Helisaeo propheta: et nemo eorum mundatus est, nisi Neman Syrus." 3 APPENDIX PROBI (4. stol. n. l.) olim non oli passim non passi numquam non numqua calida non calda frigida non fricda speculum non speclum masculus non masclus orticulus non orticlus uetulus non ueclus uitulus non uiclus baculus non uaclus flauus non flaus auus non aus riuus non rius equus non ecus coqui non coci pauor non paor februarius non febrarius tensa non tesa ansa non asa occasio non occansio formosus non formonsus persica non pessica amygdala non amiddula auctoritas non autoritas frustrum non frustum auris non oricla anus non anucla neptis non nepticla pauper mulier non paupera mulier socrus non socra nurus non nura terraemotus non terrimotium teter non tetrus proles non prolis uulpes non ulpis facies non facis fax non facla tristis non tristus ipse non ipsus linteum non lintium fasseolus non fassiolus solea non solia uinea non uinia 4 REICHENAUSKÉ GLOSY (8. století) binas duas et duas pulcra bella ingrederetur intraretur quaeso preco feruore ardore, calore adferam adportam optimum ualde bonum semel una uice anus uetulae semel una vice tulisti accepisti ait dixit statuit stare fecit ius legem vel potestatem quin ut non ager campus cuncti omnes orta nata umo terra dem donem cerno uedeo liberos infantes detulit adportauit emit comparauit reus culpabilis iusiurandum iuramentum biennium est duo anni sunt micare splendescere aras altaria flaueos rubeos, candidos ulciscere uindicare ictus colpus ob metum propter timorem iecore ficato inermes sine arma rerum causarum peperit infantem habuit pueros infantes ostendit monstrauit munus donum reconciliare repacare nosse scire oriri nasci canere cantare induere uestire arenam sabulonem si vis si uoles fletus planctus vorax manducator potator bibator ita sic 5 KASSELSKÉ GLOSY (konec 8. - začátek 9. století n.l.) homo man caput haupit oculos augun aures aorun coxa deoh nares nasa iunuclu chniu dentes zendi pedes foozi timporibus chinnapahun uncla nagal mantun chinni pectus prust maxillas chinnpein brachia arm collo hals manus hant digiti fingra polix dumo ordigas zaehun tundi meo capilli skir min fahs radi meo colli skir minan hals radi meo parba skir minan part mutus tumper albios oculos staraplinter figido lepara pulmone lungunne latera sitte costis rippi cauallus hros boues ohsun uaccas choi pecora skaaf agnelli lempir porci suuinir troia suu scrua suu callus hano galina hanin casa hus stulti sunt tole sint romani uualha sapienti sunt spahe sint paioari peigira modica est luzic ist sapienti[a] spahe in romana uualhum plus habent mera hapent stultitia tolaheiti quam sapientia denne spahi 6 VERONSKÁ HÁDANKA (konec 8. nebo začátek 9. století) Se pareba boves, albo versorio teneba, alba pratalia araba, negro semen seminaba. ŠTRASBURSKÉ PŘÍSAHY (842) Pro deo amur et pro christian poblo et nostro commun salvament, ďist di in avant, in quant deus savir et podir me dunat, si salvarai eo cist meon fradre Karlo et in aiudha et in cadhuna cosa, si cum om per dreit son fradre salvar dift, in o quid il mi altresi fazet, et ab Ludher nul plaid numqua prindrai, qui meon vol cist meon fradre Karlo in damno sit. 7