Crescente fide christiana Fontes rerum Bohemicarum 1, 183–185 (skripta s. 26–27) Incipit Passio Sancti Wencezlai Martyris Crescente fide christiana in illis diebus dei nutu et ammonitione sponte dux Boemorum nomine Zputigneus una cum exercitu necnon et omni populo suo sordes idolorum abiciens baptizatus est. Isque moenibus condidit ecclesiam s. dei genitricis Marie et aliam quoque in honorem s. Petri, principis apostolorum, in quibus dei gratia largiente plurima operantur sunt prodigia. Cumque prefatus vir venerabilis transisset de hoc seculo omnes populi, qui eius fuerant, congregati se elegerunt fratrem eius iuniorem nomine Wratizlaum ducem et principem pro eo. Qui eciam in religione christiana magnopere perseverabat quique construxit ecclesiam in nomine beati Georgii, martyris Christi. Cuius filius maior beatus Wencezlaus dei instinctu ab ineunte etate semper desiderabat discere litteras et optans pater eius desiderium animi ipsius perficere, misit eum in civitatem nuncupatam Budceam, ut ibi disceret psalterium a quodam presbytero nomine Uenno. Tunc beatus Wencezlaus capaci mente gratanter cepit discere de die in diem melius meliusque proficiens. Postea autem migravit pater eius de hoc mundo. Interea convenerunt omnes populi regionis illius et elegerunt beatum Wencezlaum ducem pro patre suo et sedere eum fecerunt in throno ipsius. Tum praedictus illustris puerulus permanens in principatu minime discessit a disciplina. Fidelis namque erat et sapiens et verax in sermone et iustus in iudicio. Et cum iudices illius aliquem condempnare voluerunt ad mortem, statim ille occasionem faciens exiebat foras memorans hoc, quod dicitur in evangelio: Nolite condempnare et non condempnabimini. Carceres quoque destruxit et omnia patibula succidit. Orphanorumque fuit misericors et pater gementium et viduarum sauciatorumque consolator: esurientes alens sitientibusque potum ministrans et de vestimentis suis nudos tegens; infirmos visitans, mortuos sepeliens, hospites et peregrinos ut propios proximos libenter recipiebat; presbyteris et clericis honorabiliter ministrans errantibus viam veritatis ostendebat. Insuper etiam humilitatem, patientiam, mansuetudinem potissimumque caritatem observabat; per vim atque per fraudem nulli hominum aliquid abstulit, exercitumque suum non solum armis induebat, sed etiam optimis vestimentis. Hec autem et his similia ab ipso tirocinio spiritualiter activam ecclesie vitam immitans observabat; sed et in quadragesimali tempore per arduum callem pergebat de civitate in civitatem ad ecclesias pedester discalceatus, ita ut radicitus in eius vestigiis cruor apparebat. Cilicio aspero subtus indutus, desuper vestibus regalibus circumamictus non cessavit gratias soli agere deo. … Sed et hoc, quod a fidelium relatione inventum est, tacendo praeterire incongruum constat, qui iam dei inspiratione praesagus erat futurorum; sed in aliis eius multis vaticiniis unam rem innotesco: quod quadam die anni circuli volventis conscendens superiore palatium suscipiensque per fenestram uni discipulo narravit dicens: videtur mihi hoc atrium maioris Pauli presbyteri quasi desertum esse. Interea uero mater eius ipsa, quae incredula dei, cum crudelissimis viris inito consilio dixerunt: quid facimus, quia princeps debeat esse, perversus est a clericis et est monachus? Misitque infelices viros per invidiam ad socrum suam beatissimam matronam nominee Ludmilla, ut eam interficerent, qui et fecerunt, sicut illis iussum fuerat. Cuius etiam anima exuta corpore cum palma martyrii perrexit ad dominum et presbyteros multos cum clero privantes substantia eiecerunt de terra. Tunc impleta est eius prophetia, quam nuper praedixerat. Et ab illa die nimiis increpabant minis beatissimo Wencezlao optantes, ut resipisceretur a doctrina, et custodiebant eum. Ipse autem iugiter occulens libellum paruum sub tegmine suo gestabat et ubicumque inveniebat locum, cum diligentia recitabat et gemens graviter nimis doluit cordis illorum caecitatem. Denique cum hi omnes praedicti malivoli irent ad immolandum demoniis agnos atque porcellos, ut ederent ex his nefandissimis hostiis, ipse autem oportunitatem quaerens subtraxit se ab eis et nunquam contaminatus fuit in escis eorum. Itaque et potum, quod eis propinabat, numquam gustavit. Cum autem factus esset vir, convocavit omnes viros suos et matrem et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis dicens: Cur me prohibuistis discere legem domini dei mei et servire illi soli? Et si hactenus in vestra fui potestate, ammodo tamen non obediens vobis deo volo servire: et reduxit de exilio presbiteros et clericos sum gaudio mango: et apertae sunt ecclesiae et gaudere coepit religio christiana et diabolo fiebant plurima detrimenta. NB: V případě, že pro Vás text bude příliš obtížný, připravte si na příští seminář alespoň jeho část, která bude ve Vašich silách.