Latina pro KRBcA09 a RLB110 – hodina IV. Exercitiones Participia futura 1. Exempla bona vobis imitanda erunt, mala vitanda erunt. 2. Sors est sua cuique ferenda. 3. De duobus malis minus est eligendum. 4. Quod erat demonstrandum. 5. De gustibus non est disputandum. 6. Homo in iudicem eligendus est, qui non est periurus nec etiam debet esse excommunicatus, ne sit etiam iudaeus nec hereticus. 7. Multi christiani armis muniti contra Thartaros pugnaturi in Poloniam processerunt. Consecutio temporum 1. Dic mihi, quod nomen tibi sit. 2. Dic mihi, quid exspectes? 3. Quaero, qui id fecerit. 4. Docuerunt nos, quid acturi essent. – Docent nos, quid acturi sint. 5. Interrogabam te, ubi futurus esses. – Non scribis, ubi futurus sis. 6. Cum pater venisset, mihi salutem dixit. 7. Non interrogo, ubi fueris. 8. Legati a rege missi sunt, qui a Romanis pacem peterent. 9. Lacedaemonii non interrogabant, quot essent hostes, sed ubi essent. 10. Erant tot aedificia, ut omnia videre non possem. 11. Cum ver esset, omnes arbores frondescebant. 12. Rex rogat, ubi Caesar castra sua posuerit. 13. Cum pater noster mortuus esset, multum flebamus. 14. Nesciebam, qualis pugna commissa esset. 15. Dic, quis sis et a quo mittaris. 16. Caesar scripsit, quot hostes interfecti essent.