1 Factum est autem, in diébus illis éxiit edíctum a Cǽsare Augústo, ut describerétur univérsus orbis. 2 Haec descríptio prima facta est prǽside Sýriae Quírino. 3 Et ibant omnes, ut profiteréntur, sínguli in suam civitátem. 4 Ascéndit autem et Ióseph a Galilǽa de civitáte Názareth in Iudǽam in civitátem David, quae vocátur Béthlehem, eo quod esset de domo et família David, 5 ut profiterétur cum María desponsáta sibi, uxóre praegnánte. 6 Factum est autem, cum essent ibi, impléti sunt dies, ut páreret, 7 et péperit fílium suum primogénitum; et pannis eum invólvit et reclinávit eum in praesépio, quia non erat eis locus in deversório. 8 Et pastóres erant in regióne eádem vigilántes et custodiéntes vigílias noctis supra gregem suum. 9 Et ángelus Dómini stetit iúxta illos, et cláritas Dómini circumfúlsit illos, et timuérunt timóre magno. 10 Et dixit illis ángelus: “Nólite timére; ecce enim evangelízo vobis gáudium magnum, quod erit omni pópulo, 11 quia natus est vobis hódie Salvátor, qui est Christus Dóminus, in civitáte David. 12 Et hoc vobis signum: inveniétis infántem pannis involútum et pósitum in praesépio.” 13 Et súbito facta est cum ángelo multitúdo milítiae caeléstis laudántium Deum et dicéntium: 14 “Glória in altíssimis Deo, et super terram pax in homínibus bonae voluntátis.” 15 Et factum est, ut discessérunt ab eis ángeli in caelum, pastóres loquebántur ad ínvicem: “Transeámus usque Béthlehem et videámus hoc verbum, quod factum est, quod Dóminus osténdit nobis.” 16 Et venérunt festinántes et invenérunt Maríam et Ióseph et infántem pósitum in praesépio. 17 Vidéntes autem notum fecérunt verbum, quod dictum erat illis de púero hoc. 18 Et omnes, qui audiérunt, miráti sunt de his, quae dicta erant a pastóribus ad ipsos. 19 María autem conservábat ómnia verba haec cónferens in corde suo. 20 Et revérsi sunt pastóres glorificántes et laudántes Deum in ómnibus, quae audíerant et víderant, sicut dictum est ad illos. 1 In princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. 2 Hoc erat in princípio apud Deum. 3 Ómnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est; 4 in ipso vita erat, et vita erat lux hóminum, 5 et lux in ténebris lucet, et ténebrae eam non comprehendérunt. 6 Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioánnes; 7 hic venit in testimónium, ut testimónium perhibéret de lúmine, ut omnes créderent per illum. 8 Non erat ille lux, sed ut testimónium perhibéret de lúmine. 9 Erat lux vera, quae illúminat omnem hóminem, véniens in mundum. 10 In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognóvit. 11 In própria venit, et sui eum non recepérunt. 12 Quotquot autem accepérunt eum, dedit eis potestátem fílios Dei fíeri, his, qui credunt in nómine eíus, 13 qui non ex sanguínibus neque ex voluntáte carnis neque ex voluntáte viri, sed ex Deo nati sunt. 14 Et Verbum caro factum est et habitávit in nobis; et vídimus glóriam eíus, glóriam quasi Unigéniti a Patre, plenum grátiae et veritátis. 15 Ioánnes testimónium pérhibet de ipso et clamat dicens: “Hic erat, quem dixi: Qui post me ventúrus est, ante me factus est, quia prior me erat.” 16 Et de plenitúdine eíus nos omnes accépimus, et grátiam pro grátia; 17 quia lex per Móysen data est, grátia et véritas per Iésum Christum facta est. 18 Deum nemo vidit umquam; unigénitus Deus, qui est in sinum Patris, ipse enarrávit. 1 Factum est autem, in diébus illis éxiit edíctum a Cǽsare Augústo, ut describerétur univérsus orbis. 2 Haec descríptio prima facta est prǽside Sýriae Quírino. 3 Et ibant omnes, ut profiteréntur, sínguli in suam civitátem. 4 Ascéndit autem et Ióseph a Galilǽa de civitáte Názareth in Iudǽam in civitátem David, quae vocátur Béthlehem, eo quod esset de domo et família David, 5 ut profiterétur cum María desponsáta sibi, uxóre praegnánte. 6 Factum est autem, cum essent ibi, impléti sunt dies, ut páreret, 7 et péperit fílium suum primogénitum; et pannis eum invólvit et reclinávit eum in praesépio, quia non erat eis locus in deversório. 8 Et pastóres erant in regióne eádem vigilántes et custodiéntes vigílias noctis supra gregem suum. 9 Et ángelus Dómini stetit iúxta illos, et cláritas Dómini circumfúlsit illos, et timuérunt timóre magno. 10 Et dixit illis ángelus: “Nólite timére; ecce enim evangelízo vobis gáudium magnum, quod erit omni pópulo, 11 quia natus est vobis hódie Salvátor, qui est Christus Dóminus, in civitáte David. 12 Et hoc vobis signum: inveniétis infántem pannis involútum et pósitum in praesépio.” 13 Et súbito facta est cum ángelo multitúdo milítiae caeléstis laudántium Deum et dicéntium: 14 “Glória in altíssimis Deo, et super terram pax in homínibus bonae voluntátis.” 15 Et factum est, ut discessérunt ab eis ángeli in caelum, pastóres loquebántur ad ínvicem: “Transeámus usque Béthlehem et videámus hoc verbum, quod factum est, quod Dóminus osténdit nobis.” 16 Et venérunt festinántes et invenérunt Maríam et Ióseph et infántem pósitum in praesépio. 17 Vidéntes autem notum fecérunt verbum, quod dictum erat illis de púero hoc. 18 Et omnes, qui audiérunt, miráti sunt de his, quae dicta erant a pastóribus ad ipsos. 19 María autem conservábat ómnia verba haec cónferens in corde suo. 20 Et revérsi sunt pastóres glorificántes et laudántes Deum in ómnibus, quae audíerant et víderant, sicut dictum est ad illos. 1 In princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. 2 Hoc erat in princípio apud Deum. 3 Ómnia per ipsum facta sunt : et sine ipso factum est nihil, quod factum est. 4 In ipso vita erat, et vita erat lux hóminum : 5 et lux in ténebris lucet, et ténebræ eam non comprehendérunt. 6 Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joánnes. 7 Hic venit in testimónium ut testimónium perhibéret de lúmine, ut omnes créderent per illum. 8 Non erat ille lux, sed ut testimónium perhibéret de lúmine. 9 Erat lux vera, quæ illúminat omnem hóminem veniéntem in hunc mundum. 10 In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognóvit. 11 In própria venit, et sui eum non recepérunt. 12 Quotquot autem recepérunt eum, dedit eis potestátem fílios Dei fíeri, his qui credunt in nómine ejus : 13 qui non ex sanguínibus, neque ex voluntáte carnis, neque ex voluntáte viri, sed ex Deo nati sunt. 14 Et Verbum caro factum est, et habitávit in nobis : et vídimus glóriam ejus, glóriam quasi unigéniti a Patre plenum grátiæ et veritátis. 15 Joánnes testimónium pérhibet de ipso, et clamat dicens : Hic erat quem dixi : Qui post me ventúrus est, ante me factus est : quia prior me erat. 16 Et de plenitúdine ejus nos omnes accépimus, et grátiam pro grátia : 17 quia lex per Móysen data est, grátia et véritas per Jesum Christum facta est. 18 Deum nemo vidit umquam : unigénitus Fílius, qui est in sinu Patris, ipse enarrávit.