Poetae Latini minores III. 214-217 Deo supplica. Parentes ama. Cognatos cole. Datura serva. Foro parce. Cum bonis ambula. Antequara voceris4 ne accesseris. Mundus esto. Saluta libenter. Maiori concede. Magistrátům metue. Verecundiam serva. Rem tuam custodi. Diligentiam adhibe. Familiam eura. Mutuum da. Cui des, vide to. Convivare raro. 1. Si deus est animus, nobis ut carmina dicunt, Hic tibi praeeipue sit pura mente colendus. 2. Plus vigila semper neu somno deditus esto; Nam diuturna quies viti is alimenta rainistrat. 3. Virtutem primam esse puto, conpescere linguam: Proximus ille deo est, qui seit ratione tacere. 4. Sperne repugnando tibi tu contrarius esse: Conveniet nulIi, qui secum dissidet ipse. 5. Si vitam inspicias hominum, si denique mores, Cura culpant alios: nemo sine crimine vivit. 6. Quae nocítura tenes, quamvis sint cara, relinque Utilitas opibus praeponi tempore debet. 7. Clemens et constans, ut res expostulat, esto: Temporibus mores sapiens sine crimine mutat. 8. Nil temere uxori. de servis crede querent i: Semper enim mulier quem coniux diligit odit. 9. Cum moneas aliquem nec se velit ille moneri, Si tibi sit carus, noli desistere coeptis. 10. Contra verbosos noli contendere verbis: Sermo datur cunetis, animi sapientia paucis. 15