JACOBUS DE VORAGINE, LEGENDA AUREA DE SANCTO NICOLAO Ed. Th Graesse. 22-23 Nicolaus dicitur a nicos, quod est victoria, et laos, quod est populus, id est Nicolaus, quasi victoria populi i. e. vitiorum quae et popularia et vilia sunt; vel victoria propria5 quia multos populos vita et doctrina docuit vitia et peccata vincere. Vel Nicolaus dicitur a nicos, quod est victoria et laus, quasi victoriosa laus; vel a nitor et laos, quod est populus, quasi nitor populi. Habuit enim in se ea, quae nitorem et muiiditiam f aciunt. Nam secundum Ambrosium mundat sermo divinus, mundat vera confessio, mundat sancta cogitatio, mundat bona operatio. Ejus legendám doctores Argolici conscripserunt. Est autem Argos secundum Ysidorum civitas Graeciae, unde Argolici Graeci vocantur. Alibi quoque legitur, quod Methodius patriarcha earn Graece conscripsit, quam Johannes diaconus in latinům transtul.it et plura addidit. 1. Nicolaus civis Paterae urbis ex divitibus et Sanctis parentibus originem duxit. Pater ejus Epiphanes, mater vero Johanna dicta est. Quern cum primaevo juventuti s suae flore parentes genuissent, deinceps caelibem vitam duxerunt. Hie prima die dum balnearetur, erectus stetit in pelvi. Insuper quarta et sexta feria tantum semel sugebat ubera, Factus autem juvenis aliorum devitans laservias ecclesiarum potius terebat limina et quidqui d ibi de sacra scriptura intelligere poterat. memoriter retinebat. Parentibus vero suis defunctis cogitare coepit, qualiter tantam divitiarum copiam non ad laudem humanam sed ad Dei gloriam dispensaret. Tunc quidam contermineus suus satis nobilis tres filias virgines ob inopiam prostituere cogitur, ut sic infami eorum commercio aleretur. Quod ubi sanctus comperitt scelus abhorruit et massam auri panno involutam in domum ejus per fenestras nocte clam jecxt et clam rscessit. Mane autem surgens homo massam auri reperit et Deo gratiam agens primogenitae nuptias celebravit. Non multo post tempore Dei famulus simile peregit opus, quod rursus ille reperiens et in laudes immensas prorurnpens de caetero vigilare proposuit, ut sciret, quis esset, qui suae inopiae subvenisset. Post paucos etiam dies duplicatam auri massam in domum projecit, ad cuj us soniturn ille excitatur et Nicolaum fugientem insequitur talique voce alloquitur: siste gradum teque aspectui ne subtrahas meo, sicque accurrens velocius Nicolaum hunc esse cognovit; mox hum i prostratus oscular! volebat pedes ejus, quod ille refutans ab eo exegit, ne eum quarodiu viveret, publicaret. 33