Dies irae, dies ilia solvet saeclum in favilla teste David cum Sibylla. Tuba mirum spargens sonum per sepulchra regionům coget omnes ante thronum. Mors stupebit ex natura cum resurget creatura iudicanti responsura. Liber scriptus proferetur, in quo totum continetur, unde mundus iudicetur. Iudex ergo cum sedebit, quidquid latet, apparebit, nil inultum remanebit- Quid sum miser tunc dicturus, quern patronům rogaturus, cum vix iustus sit securus? Rex tremende maiestatis, qui salvandos salvas gratis, salva me, fons pietatis1 Recordare, lesu pie, quod sum causa tue vie, ne me perdas ilia die! Querens me sedisti lassus, redemisti crucem passus, tantus labor non sit cassus! Tuste iudex ultionis, donum fac remissionis ante diem racionis! Tngemisco tamquam reus, culpa rubet vultus meus, supplicant! parce, Deus! Qui Mariam absolvisti et latronem redemisti, michi quoque spem dedisti. Preces mee non sunt digne, 10 sed tu, bonus, fac benxgne, ne perenni cremer igne! Inter oves locum presta et a hoedis me sequestra, statuens in parte dextra. Confutatis maledictis, flammis acribus addictis voca me cum benedictis! Oro supplex et acclinis, cor contritum quasi cinis, gere curam mei finis! Lacrimosa dies ilia, qua resurget ex favilla iudicandus homo reus, huic ergo parce, Deus! Pie Iesu domine, dona eis requiem! 11