IAH MonumentaGermaniae historica. Scriptores rerum German i car um (c.25) Erat eloquentia copiosus et exuberans poteratque quicquid vellet apertissime exprimere. Nec patrio tantum contentus, etiam peregrinis Unguis ediscendis tram impendit. In quibus Latinám ita didicit, ut intellegere quam pronuntiare poterat. Adeo quidem facundus erat, ut etiam dicaculus appareret. Artes liberales magnis adficiebat honoribus. In discenda grammatica Petrům Pisanum diaconem senem audivit, in ceteris disciplinis Albinum cognomento Alcoinum, item diaconem, de Britannia Saxonici generis hominem, virum undecumque doctissimum, praeceptorem habuit; apud quern et rethoricae et dialecticae, praecipue tamen as t r onom i ae ediscendae plurimum et temporis et laboris impertivit. Discebat artem conputandi et intentione sagaci siderum cursum curiosissime rimabatur. et scribere tabulasque et codicellos ad hoc in tempus esset, manum litteris effigiendis adsuesceret. parurn successit labor praeposterus ac sero inchoatus. (c.26) Religionem christianam, qua ab infantia fuerat imbu tus, sanctissime et cum summa pietate coluit; ac propter hoc plurimae pulchritudinis basilicam Aquisgrani extruxit auroque et argento et luminaribus atque ex aere solido cancel lis et ianui s adornav.it. Ad cuius structuram cum columnas et marmora aliunde habere non posset, Roma atque Ravenna devehenda curavit. Ecclesiam et mane et vespere, item nocturnis horis et sacrificii tempore, quo itudo permiserat, impigre frequentabat, cura I pere, ut omnia, quae in ea gerebantur, cum quam maxima fierent hones tate, aedituos creberrime commonens, ne quid indecens aut sordidum aut inf erri aut in ea rernanere permitterent. Sacrorum vasorum ex auro et argento vestimentorumque sacerdotalium tantarn in ea copiam procuravit, ut in sacrificiis celebrandis ne ianitoribus ddem, qui ultimi ecclesiastic! ordinis sunt, privato litu ministrare necesse fuisset. Legendi atque psallendi disciplinám diligentissime emendavit. Erat enim utriusque admodum eruditus, quamqum ipse nec publice legeret nec nisi missim et in commune cantaret.