Petrus Alfonsi, Disciplina clericalis Exemplum XII: De rege et fabulatore suo Rex quidam suum habuit fabulatorem, qui singulis noctibus quinque sibi narrare fabulas consueverat. Contigit tandem quod rex curis quibusdam sollicitus minime posset dormire pluresque quesivit audire fabulas. Ille autem tres super hoc enarravit, sed parvas. Quesivit rex eciam plures. Ille vero nullatenus voluit; dixerat enim sicut iam visum fuerat sibi multas. Ad hec rex: „Plurimas iam narrasti, sed brevissimas. Vellem vero aliquam te narrare que multis producatur verbis, et sic te dormire permittam.“ Concessit fabulator et sic incepit: „Erat quidam rusticus qui mille solidos habuit. Hic autem in negociacionem proficiscens comparavit bis mille oves, singulas senis denariis. Accidit eo redeunte quod magna inundacio aquarum succresceret. Qui cum neque per pontem neque per vadum transire posset, abiit sollicitus querens quo cum ovibus suis transvehi posset. Invenit tandem exiguam naviculam que nisi duas oves una cum rustico ferre non valebat. Sed tandem necessitate coactus duas oves imponens aquam transiit.“ His dictis fabulator obdormivit. Rex siquidem illum excitans ut fabulam quam inceperat finiret commonuit. Fabulator ad hec: „Fluctus ille magnus est, navicula autem minima et grex ovium innumerabilis. Permitte ergo supradictum rusticum suas transferre oves, et quam incepi fabulam ad finem perducam.“ Fabulator etenim hoc modo regem longas audire fabulas gestientem pacificavit. Caesarius z Heisterbachu, Dialogus miraculorum Liber X, capitulum LXVIII. Item de bufone qui in phyala bibuli sacerdotis repertus est In Berge villa Dioecisis Coloniensis sacerdos quidam celebrat, homo satis mirabilis, et gulae totus deditus. Nolo eum nominare; spero quod adhuc vitam suam debeat emendare. Huic consuetudo est tempore aestivo, propter incitamenta gulae, tantum in phyalis bibere, id est in scyphis vitreis. Die quadam phyalam suam vino repletam tollens, cum nescio cui illam ad potandum porrigeret, bufo magnus fundo insedit. De qua visione valde terri mirabantur, quomodo corpus tam grande intrare potuisset, cum eidem vasi quod inferius diffundebatur esset collum longum et exile nimis. Cumque sacerdos non posset vermem eicere neque vas vellet frangere, in locum unde illud tulerat reposuit et post horam reversus, nihil in eo reperit. Nimirum liquor ille miraculose conversus fuerat in vermem horridum, ut eius exemplo sacerdos abhorreret ebrietatem.