Isidorus Hispalensis, Etymologiarum siue Originum libri XX Liber I J.-P. Migne, Patrologia Latina 82, 73–74 (skripta s. 46) De disciplina et arte Disciplina a discendo nomen accepit; unde et scientia dici potest. Nam scire dictum a discere, quia nemo nostrum scit, nisi qui discit. Aliter dicta disciplina, quia discitur plena. Ars uero dicta est, quod artis praeceptis regulisque consistat. Alii dicunt a Graecis hoc tractum esse uocabulum apo tés aretés, id est a uirtute, quam scientiam uocauerunt. Inter artem et disciplinam Plato et Aristoteles hanc differentiam esse uoluerunt dicentes artem esse in his quae se et aliter habere possunt; disciplina uero esse, quae de iis agit quae aliter euenire non possunt. Nam quando ueris disputationibus aliquid disseritur, disciplina erit; quando aliquid uerisimile atque opinabile tractatur, nomen artis habebit. De septem liberalibus artibus Disciplinae liberalium artium septem sunt. Prima grammatica, id est loquendi peritia. Secunda rhetorica, quae propter nitorem et copiam eloquentiae suae maxime in ciuilibus quaestionibus necessaria existimatur. Tertia dialectica cognomento logica, quae disputationibus subtilissimis uera secernit a falsis. Quarta arithmetica, quae continet numerorum causas et diuisiones. Quinta musica, quae in carminibus cantibusque consistit. Sexta geometrica, quae mensuras terrae dimensionesque conplectitur. Septima astronomia, quae continet legem astrorum. NB: Na příštím semináři ještě dočteme poslední dva odstavce z Crescente fide a teprve potom tento krátký text.