Petrus Alfonsi, Disciplina clericalis Exemplum XII: De rege et fabulatore suo Rex quidam suum habuit fabulatorem, qui singulis noctibus quinque sibi narrare fabulas consueverat. Contigit tandem quod rex curis quibusdam sollicitus minime posset dormire pluresque quesivit audire fabulas. Ille autem tres super hoc enarravit, sed parvas. Quesivit rex eciam plures. Ille vero nullatenus voluit; dixerat enim sicut iam visum fuerat sibi multas. Ad hec rex: „Plurimas iam narrasti, sed brevissimas. Vellem vero aliquam te narrare que multis producatur verbis, et sic te dormire permittam.“ Concessit fabulator et sic incepit: „Erat quidam rusticus qui mille solidos habuit. Hic autem in negociacionem proficiscens comparavit bis mille oves, singulas senis denariis. Accidit eo redeunte quod magna inundacio aquarum succresceret. Qui cum neque per pontem neque per vadum transire posset, abiit sollicitus querens quo cum ovibus suis transvehi posset. Invenit tandem exiguam naviculam que nisi duas oves una cum rustico ferre non valebat. Sed tandem necessitate coactus duas oves imponens aquam transiit.“ His dictis fabulator obdormivit. Rex siquidem illum excitans ut fabulam quam inceperat finiret commonuit. Fabulator ad hec: „Fluctus ille magnus est, navicula autem minima et grex ovium innumerabilis. Permitte ergo supradictum rusticum suas transferre oves, et quam incepi fabulam ad finem perducam.“ Fabulator etenim hoc modo regem longas audire fabulas gestientem pacificavit. Caesarius z Heisterbachu, Dialogus miraculorum Liber XII. De praemio mortuorum Capitulum XLVI. De scholare, cuius anima in specie columbae assumpta est In civitate Bonnensi quaedam inclusa erat habitans, religiosa satis atque devota. Haec cum nocte quadam rimulis cellae suae splendorem immitti cerneret, et diem esse putaret, territa propter horas nondum dictas, surrexit, fenestram versus cimiterium aperuit; et ecce iuxta caput sepulchri cuiusdam scholaris recenter illuc sepulti, miri decoris feminam stare conspexit. Gloria corporis eius eandem lucem creaverat. Stabat et columba nivea super tumulum, quam illa rapiens misit in sinum suum. Inclusa vero licet iam intelligeret quae esset, tamen cum reverentia quaenam foret requisivit. Cui illa: Ego sum mater Christi et animam scholaris huius, qui vere martyr est, tollere veni. Revera scholares, si innocenter vivunt, et libenter discunt, martyres sunt. Quod si postea artes doctas in caritate, maxime in Dei servitio exercuerint, magnam ex hoc mercedem consequentur. De hoc audias exemplum.