1 Factum est autem, in diébus illis éxiit edíctum a Cǽsare Augústo, ut describerétur univérsus orbis. 2 Haec descríptio prima facta est prǽside Sýriae Quírino. 3 Et ibant omnes, ut profiteréntur, sínguli in suam civitátem. 4 Ascéndit autem et Ióseph a Galilǽa de civitáte Názareth in Iudǽam in civitátem David, quae vocátur Béthlehem, eo quod esset de domo et família David, 5 ut profiterétur cum María desponsáta sibi, uxóre praegnánte. 6 Factum est autem, cum essent ibi, impléti sunt dies, ut páreret, 7 et péperit fílium suum primogénitum; et pannis eum invólvit et reclinávit eum in praesépio, quia non erat eis locus in deversório. 8 Et pastóres erant in regióne eádem vigilántes et custodiéntes vigílias noctis supra gregem suum. 9 Et ángelus Dómini stetit iúxta illos, et cláritas Dómini circumfúlsit illos, et timuérunt timóre magno. 10 Et dixit illis ángelus: “Nólite timére; ecce enim evangelízo vobis gáudium magnum, quod erit omni pópulo, 11 quia natus est vobis hódie Salvátor, qui est Christus Dóminus, in civitáte David. 12 Et hoc vobis signum: inveniétis infántem pannis involútum et pósitum in praesépio.” 13 Et súbito facta est cum ángelo multitúdo milítiae caeléstis laudántium Deum et dicéntium: 14 “Glória in altíssimis Deo, et super terram pax in homínibus bonae voluntátis.” 15 Et factum est, ut discessérunt ab eis ángeli in caelum, pastóres loquebántur ad ínvicem: “Transeámus usque Béthlehem et videámus hoc verbum, quod factum est, quod Dóminus osténdit nobis.” 16 Et venérunt festinántes et invenérunt Maríam et Ióseph et infántem pósitum in praesépio. 17 Vidéntes autem notum fecérunt verbum, quod dictum erat illis de púero hoc. 18 Et omnes, qui audiérunt, miráti sunt de his, quae dicta erant a pastóribus ad ipsos. 19 María autem conservábat ómnia verba haec cónferens in corde suo. 20 Et revérsi sunt pastóres glorificántes et laudántes Deum in ómnibus, quae audíerant et víderant, sicut dictum est ad illos.