dicit augustinus de consecracione distinccione II liquido et sequitur inmediate post verba posita in probacione doctorum sic nam si hoc ille monuisset ut post cibos alios semper acciperetur credo quod eum morem nemo mutasset quia secundum eundem XXVIII questione I sic enim nullomodo quod dominus iubet servus bonus prohibet et in glosa dicti capituli liquido dicitur quod enim dominus iubet servus bonus non mutat si ergo dixisset cristus nisi post cibos alios hoc feceritis vel hoc facite post alios cibos in meam conmemoracionem sicut dixit nisi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem non habebitis vitam in vobis nemo eciam apostolorum hunc morem mutasset secundum augustinum supra nam et apostolus nullomodo faceret contra Dominum ut in dicto canone sic enim.