Contr. 3 [1] Quosdam disertissimos cognovi viros non respondentes famae suae, cum declamarent; in foro maxima omnium admiratione dicentes, simul ad has domesticas exercitationes secesserant, desertos ab ingenio suo. quod accidere plerisque aeque mihi mirum quam certum est. [7] Omnia ergo habebat, quae illum, ut bene declamaret, instruerent: phrasin non vulgarem nec sordidam sed electam; genus dicendi non remissum aut languidum sed ardens et concitatum; non lentas nec vacuas explicationes sed plus sensuum quam verborum habentes ; diligentiam, maximum etiam mediocris ingenii subsidium. tamen non tantum infra se, cum declamaret, sed infra multos erat; itaque raro declamabat et non nisi ab amicis coactus. Contr. 4 [5] itaque cum mortuo in Syria C. Caesare per codicillos questus esset divus Augustus, ut erat mos illi clementissimo viro, non civiliter tantum sed etiam familiariter, quod in tam magno et recenti luctu suo homo carissimus sibi pleno convivio cenasset, rescripsit Pollio: 'eo die cenavi, quo Herium filium amisi.' quis exigeret maiorem ab amico dolorem quam a patre? 6] O magnos viros, qui fortunae succumbere nesciunt et adversas res suae virtutis experimenta faciunt! declamavit Pollio Asinius intra quartum diem, quam filium amiserat; praeconium illud ingentis animi fuit malis suis insultantis. at contra Q. HATERIVM scio tam imbecillo animo mortem Sexti fili tulisse, ut non tantum recenti dolori cederet sed veteris quoque et oblitterati memoriam sustinere non posset. memini, cum diceret controversiam de illo, qui a sepulchris trium filiorum abstractus inuriarum agit, mediam dictionem fletu eius interrumpi. deinde tanto maiore impetu dixit, tanto miserabilius, ut appareret, quam magna interim pars esset ingenii dolor. Contr. 10, 13 13] Primum tetradeum quod faciam, quaeritis? Latronis, Fusci [cesti], Albuci, Gallionis. hi quotiens conflixissent, penes Latronem gloria fuisset, penes Gallionem palma, reliquos ut vobis videbitur componite; ego vobis omnium feci potestatem. hos minus nobiles sinite in partem abire, PATERNVM et MODERATVM, FABIVM et si quis est nec clari nominis nec ignoti. Seneca. Contr. 9 1] Iam videbar promissum meum implesse; circumspiciebam tamen, num quid me praeteriret. ultro Votieni Montani mentionem intulistis, et velim vos subinde aliqua nomina mihi offerre, quibus (e)vocetur memoria mea; quae quomodo senilis per se marcet, admonita et aliquando lacessita facile se colliget. MONTANVS VOTIENVS adeo numquam ostentationis (de)clamavit causa, ut ne exercitat(ion)is quidem declamaverit. rationem quaerenti mihi ait: utram vis, honestam an veram? si honestam, ne (***; si veram, ne) male adsuescam. qui declamationem parat, scribit non ut vincat sed ut placeat. omnia itaque lenocinia [ita] conquirit; argumentationes, quia molestae sunt et minimum habent floris, relinquit. sententiis, explicationibus audientis delinire contentus est. cupit enim se approbare, non causam. [2] sequitur autem hoc usque in forum declamatores vitium, ut necessaria deserant, dum speciosa sectantur. Accedit etiam illud, quod adversarios quamvis fatuos fingunt: respondent illis et quae volunt et cum volunt. praeterea nihil est, quod errorem aliquo damno castiget; stultitia eorum gratuita est. vix itaque in foro futurus periculosus stupor discuti potest, qui crevit dum tutus est. Quid quod laudationibus crebris sustinentur, et memoria illorum adsuevit certis intervallis quiescere? cum ventum est in forum et desiit illos ad omnem gestum plausus excipere, aut deficiunt aut labant. [3] adice nunc, quod +ab+ illis nullius interventu excutitur: nemo ridet, nemo ex industria obloquitur; familiares sunt omnium vultus. in foro, ut nihil aliud, ipsum illos forum turbat. hoc, quod vulgo narratur, an verum sit, tu melius potes scire: Latronem Porcium, declamatoriae virtutis unicum exemplum, cum pro reo in Hispania Rustico Porcio, propinquo suo, diceret, usque eo esse confusum, ut a soloecismo inciperet, nec ante potuisse confirmari (tectum) ac parietem desiderantem, quam impetravit, ut iudicium ex foro in basilicam transferretur. [4] usque eo ingenia in scholasticis exercitationibus delicate nutriuntur, ut clamorem, silentium, risum, caelum denique pati nesciant. Non est autem utilis exercitatio nisi quae operi simillima est, in quod exercet; itaque durior solet esse vero certamine: gladiatores gravioribus armis discunt quam pugnant; diutius illos magister armatos quam adversarius detinet. athletae binos simul ac ternos fatigant, ut facilius singulis resistant. cursores, quom intra exiguum spatium de velocitate eorum iudicetur, id saepe in exercitationem decurrunt, quod semel decursuri sunt in certamine. multiplicatur ex industria labor quo condiscimus, ut levetur quo decernimus. Tacitus. Dial [35] At nunc adulescentuli nostri deducuntur in scholas istorum, qui rhetores vocantur, quos paulo ante Ciceronis tempora extitisse nec placuisse maioribus nostris ex eo manifestum est, quod a Crasso et Domitio censoribus claudere, ut ait Cicero, "ludum impudentiae" iussi sunt. Sed ut dicere institueram, deducuntur in scholas, [in] quibus non facile dixerim utrumne locus ipse an condiscipuli an genus studiorum plus mali ingeniis adferant. Nam in loco nihil reverentiae est, in quem nemo nisi aeque imperitus intret; in condiscipulis nihil profectus, cum pueri inter pueros et adulescentuli inter adulescentulos pari securitate et dicant et audiantur; ipsae vero exercitationes magna ex parte contrariae. Nempe enim duo genera materiarum apud rhetoras tractantur, suasoriae et controversiae. Ex his suasoriae quidem etsi tamquam plane leviores et minus prudentiae exigentes pueris delegantur, controversiae robustioribus adsignantur, — quales, per fidem, et quam incredibiliter compositae! sequitur autem, ut materiae abhorrenti a veritate declamatio quoque adhibeatur. Sic fit ut tyrannicidarum praemia aut vitiatarum electiones aut pestilentiae remedia aut incesta matrum aut quidquid in schola cotidie agitur, in foro vel raro vel numquam, ingentibus verbis persequantur: cum ad veros iudices ventum . . .