Lidová latina – podzim 2013 – texty 1 I. ŘÍMŠTÍ GRAMATIKOVÉ Quintilianus, INSTITVTIO ORATORIA (12, 10) XL. Adhuc quidam nullam esse naturalem putant eloquentiam nisi quae sit cotidiano sermoni simillima, quo cum amicis coniugibus liberis servis loquamur [...]. XLIII. [...] Nam mihi aliam quandam videtur habere naturam sermo vulgaris, aliam viri eloquentis oratio. Cicero, AD FAMILIARES (XXI) Verumtamen quid tibi ego videor in epistulis? nonne plebeio sermone agere tecum? nec enim semper eodem modo; quid enim simile habet epistula aut iudicio aut contioni? [...] causas [...] agimus [...] ornatius; epistulas vero quotidianis verbis texere solemus. Quintilianus, INSTITVTIO ORATORIA (1, 6) XIX. Sed Augustus quoque in epistulis ad C. Caesarem scriptis emendat, quod is calidum dicere quam caldum malit, non quia id non sit Latinum, sed quia sit odiosum. Festus Sextus Pompeius, résumé k: Verrius Flaccus, DE VERBORUM SIGNIFICATIONE Ausculari dicebant antiqui pro osculari quod est os cum ore conferre. Velius Longus, DE ORTHOGRAPHIA Ingredienti mihi rationem scribendi occurrit statim ita quosdam censuisse esse scribendum, ut loquimur et audimus, nam ita sane se habet non numquam forma enuntiandi, ut litterae in ipsa scriptione positae non audiantur enuntiatae. Sic enim cum dicitur illum ego et omnium optimum, illum et optimum aeque m terminat, nec tamen in enuntiatione apparet. Flavius Caper, ORTHOGRAPHIA „Haec via quo ducit?“ dicemus, non ubi. Suffragor, non suffrago, sic suffragatus sum, non suffragaui. Mihi dativus est, mi vocativus. Pinnas murorum, pennas avium. Felix non filix dicere debemus. Lidová latina – podzim 2013 – texty 2 Polenta non pulenta dicendum est. Vado ad grammaticum vel ad medicum, disco apud istos dicendum. Oblitus ne sis nostri, non nos [...]. Pulchrum cum h scrivendum [...]. Illud scamnum dicendum, at ipsum, non ipsud. Pauper vir et mulier dicendum, non paupera mulier. Formosus sine n scribendum est. Quintus Papirianus, DE ORTHOGRAPHIA Formosus sine n secunda syllaba scribendum est, ut arenosus, frondosus, aquosus, herbosus, participia vero habent n, ut tonsus, tunsus, mensus, pensus. Consentius, ARS DE BARBARISMIS ET METAPLASMIS Nam ecce qui dicat nominativo casu fontis cum debuerit fons dicere, una orationis parte peccaverit; sic enim peccavit, quo modo si fontem feminino genere dixisset. [...] magis maxime pro conparativo et superlativo, minus et minime pro diminutione ponuntur. II. NÁPISY NÁHROBEK BRATŘÍ SCIPIONŮ Honc oino ploirume cosentiont Romai duonoro optumo fuise viro Luciom Scipione. Filios Barbati consol censor aidilis hic fuet apud vos, hec cepit Corsica Aleriaque urbe, dedet Tempestatebus aide meretod. NÁPISY Z POMPEJÍ Puteolanis felicia, omnibus Nucerinis felicia et uncu/m/ Pompeianis Petecusanis. Optume Maxime Iupiter, dominus omnipotes! Acratus servo nequa! Myrtile, habias propitium Caesare! Lidová latina – podzim 2013 – texty 3 Omnia formonsis cupio donare puellis, set mihi de populo nulla puella placet. Quisquis ama, valia, peria qui nosci amare; Bis tanti peria, quisquis amare vota. Da fridam pusillum. Admiror, pariens, te non cecidisse ruinis, Qui tot scriptorum taedia sustineas. KŘESŤANSKÉ NÁPISY Fuit mihi natibitas Romana. Nomen si queris, Iulia Bocata so, que uixi munda cum byro meo Florentio, cui demisi tres filios superstetes. Florentia pia bona crestiana. Dulcissimae coiugi ego Maius feci. Que uixit mecum sene nula querela seper. Ic requiescit in pace domna Bonosa [...] et domno Menna [...], abeat anatema a Iuda si quis alterum omine super me posueri [...]. Florentius, famulus Dei, uixit annos septuazinta et cinqu. Requiebit in pace. III. TEXTY Petronius, CENA TRIMALCHIONIS (SATYRICON 46.1.) „Videris mihi, Agamemnon, dicere: ‚Quid iste argutat molestus!?‘ – Quia tu, qui potes loquere, non loquis! Non es nostrae fasciae et ideo pauperorum verba derides. Scimus te prae litteras fatuum esse. Quid ergo est? Aliqua die te persuadeam, ut ad villam venias et videas casulas nostras: inveniemus quod manducemus: pullum, ova. Belle erit [...].“ PUTOVÁNÍ EGEŘINO (II.1) Vallis autem ipsa ingens est valde, iacens subter latus montis Dei, quae habet forsitan, quantum possumus videntes estimare aut ipsi dicebant, in longo milia passos forsitan sedecim [...]. Ipsam ergo vallem nos traversare habebamus, ut possimus montem ingredi. Apicius, DE RE COQUINARIA (VII, III) FICATUM ALITER: Ficatum praecidis ad cannam, infundis in liquamine, teres piper, ligusticum, bacas lauri duas, involves in omento et in craticula assas et inferes. Lidová latina – podzim 2013 – texty 4 MULOMEDICINA CHIRONIS (III.II.158-159) Si iumentum [...] suffusionem in pedibus habuerit [...] pocionem dato hanc: si gems fuerit, calda fomentato, state autem frigida. Si tardius rectus factus fuerit, furfurem et resinam [...] in ungulis depones [...] aliquotiens diurnum, donec rectus ambulet. Anthimus, DE OBSERVATIONE CIBORUM (14) De crudo vero laredo, quod solent, ut audio, domni Franci commedere, miror satis, quis illis ostendit talem medicinam, ut non opus habeant alias medicinas, qui sic crudum illut manducant, quia beneficium grandem et pro antidotus sanitatem illis praestat. AFRA, ITALA, VULGATA (LVC., IV, 24-27) AFRA: Ille autem dixit illis: “Amen dico uobis, quia multae uiduae fuerunt in diebus Heliae in Isdrahel, quando conclusum est caelum annis tribus et mensibus sex, quomodo facta est famis in omnem terram; et ad nullam illarum missus est Elias [...]. Et multi leprosi erant in Isdrahel tempore Eliae profetae; et nemo ex eis emundatus est, nisi Neman Syrus.” ITALA: Ait autem Jesus: “Amen dico uobis, quod [...] multae uiduae fuerunt in diebus Heliae in Istrahel, quando clusum est caelum annis tribus et mensibus sex, cum facta est famis magna in omni terra; et ad nullam illarum missus est Helias [...]. Et multi leprosi erant in Istrahel sub Heliseo propheta; et nemo eorum mundatus est, nisi Neman Syrus.” VULGATA: Ait autem: “Amen dico uobis, quia [...] multae uiduae erant in diebus Heliae in Israhel, quando clausum est caelum annis tribus et mensibus sex, cum facta est fames magna in omni terra; et ad nullam illarum missus est Helias [...]. Et multi leprosi erant in Israhel sub Helisaeo propheta: et nemo eorum mundatus est, nisi Neman Syrus.” LEX SALICA (XCIII) De terra uero Salica nulla in muliere hereditates transiat porcio, se ad virili sexus tota terra proprietatis sue posediat. VERONSKÁ HÁDANKA Se pareba boves, albo versorio teneba, alba pratalia araba, negro semen seminaba. Lidová latina – podzim 2013 – texty 5 APPENDIX PROBI 3: speculum non speclum 4: masculus non masclus 5: uetulus non ueclus 6: uitulus non uiclus 8: a/o/rticulus non a/o/rticlus 17: Marsias non Marsuas 19: Hercules non Herculens 20: columna non colomna 25: formica non furmica 29: auus non aus 30: miles non milex 37: equus non ecus 41: acre non acrum 42: pauper mulier non paupera mulier 53: calida non calda 54: frigida non fricda 55: uinea non uinia 56: tristis non tristus 62: ostium non osteum 63: flauus non flaus 75: formosus non formo/u/nsus 76: ansa non asa 77: flagellum non fragellum 79: digitus non dicitus 80: solea non solia 82: iecur non iocur 83: auris non oricla 88: facies non fac/i/s 94: supellex non superlex 97: uulpes non uulpis 103: fames non famis 108: proles non prolis 110: oculus non oclus 120: vir non vyr 123: occasio non occansio 127: terebra non telebra 133: fax non facla 138: teter non tetrus 140: amygdala non amiddula 141: fasseolus non fassiolus 148: persica non pessica 152: /tensa/ non /t/esa 154: auctoritas non autoritas 156(?): ipse non ipsus 157(?): linteum non lintium 159: terraemotus non terrimotium 169: nurus non nura 170: socrus non socra 171: neptis non nepticla 172: anus non anu/i/cla 174: riuus non rius 176: pauor non paor 179: sibilus non sifilus 180(?): frustrum non frustum 183: plebs non pleps 191: tymum non tumum 206: orilegium non orologium 208: februarius non febrarius 214: grundio non grunnio 217: passim non passi 219: numquam non numqua 220: nobiscum non noscum 224: olim non oli 227: amfora non ampora Lidová latina – podzim 2013 – texty 6 REICHENAUSKÉ GLOSY binas duas et duas pulcra bella ingrederetur intraretur quaeso preco feruore ardore, calore adferam adportam optimum ualde bonum semel una uice anus uetulae tulisti accepisti ait dixit iacere iactare statuit stare fecit ius legem vel potestatem quin ut non ager campus cuncti omnes orta nata umo terra dem donem cerno uedeo liberos infantes detulit adportauit emit comparauit reus culpabilis flare suflare biennium est duo anni sunt micare splendescere aras altaria flaueos rubeos, candidos ulciscere uindicare ictus colpus ob metum propter timorem iecore ficato inermes sine arma rerum causarum peperit infantem habuit pueros infantes ostendit monstrauit munus donum reconciliare repacare nosse scire oriri nasci canere cantare induere uestire arenam sabulonem si vis si uoles fletus planctus vorax manducator potator bibator ita sic hedunt manducant tego cooperio egimus fecimus femur coxa uel a renibus usque ad genua atram nigram caseum formaticum galea helmus is ille Lidová latina – podzim 2013 – texty 7 KASSELSKÉ GLOSY homo man caput haupit oculos augun aures aorun coxa deoh nares nasa iunuclu chniu dentes zendi pedes foozi timporibus chinnapahun uncla nagal mantun chinni pectus prust maxillas chinnpein brachia arm collo hals manus hant digiti fingra polix dumo ordigas zaehun tundi meo capilli skir min fahs radi meo colli skir minan hals radi meo parba skir minan part mutus tumper albios oculos staraplinter figido lepara pulmone lungunne latera sitte costis rippi cauallus hros boues ohsun uaccas choi pecora skaaf agnelli lempir porci suuinir troia suu scrua suu callus hano galina hanin casa hus martel hamar mallei slaga, hamar unde estu uuanna pistdu dequale patria fon uueliheru lant skeffi stulti sunt tole sint romani uualha sapienti sunt spahe sint paioari peigira modica est luzic ist sapienti[a] spahe in romana uualhum plus habent mera hapent stultitia tolaheiti quam sapientia denne spahi Lidová latina – podzim 2013 – texty 8 GLOSY EMILIÁNSKÉ quidam qui en fot repente lueco indica amuestra pauperibus reddet qui dat alosmisqinos [non] odio habet nonaborrescet adtentius buena mientre alicotiens alquandas beces et tu ibis etuiras asperius plusaspero mas GLOSY SILÓSKÉ ceteris conosaltros pudoris de la uergoina fuerit lapsus kadutu fuere ad rectum alazierta hii estos habeat aiat esse sedere eos akelos ferre levare