Dicta vel gesta hominum sepelit vetustas temporum, si non fuerint scriptis vel ydoneis testibus roborata. Sciant ǁ presentes et discant posteri, quod ego Witco de Perchyc villam nominę Cogetin, quam pater meus beatę memorię anǁticus Witco possedit pacificę, et ego possedi , vendidi conventui Milevcensi cum omnibus adiacentibus, videlicet pratis, ǁ silvis, agris, rivis, certis premonstratis eiusdem ville terminis, et sub eadem pacę, sub qua ego et predecessores mei possedimus, possidendam. Ad confirmandam igitur vendicionem meam, nę in posterum ab aliquo inmutari possit, meas litteras super hoc predicto conventui c[o]n[t]uli sigilli munimine roboratas. Hec acta sunt publicę in Wletic presentibus his testibus: Pribizlaus de Wezckouic, Witco dę Clocot, Heinricus dę Nouo castro, Budiwoy filius Zauisę cum fratre Witconę, Nevhlaz filius Radim, Budilaus de Cowarov, Zwatomirus de Nemchiz, Dalebor de Radmiric, Bohuzlaus de Z… on, Woco et Zacharias filii Witconis, Vitus plebanus de Predol, Siboto, Johannes filius Dobronii, Hwal prefectus. Anno incarnationis dominice M^oC^oCX^oX.