Dicta vel gesta hominum sepelit vetustas temporum, si non fuerint scriptis vel ydoneis testibus roborata. Sciant ǁ presentes et discant posteri, quod ego Witco de Perchyc villam nominę Cogetin, quam pater meus beatę memorię anǁticus Witco possedit pacificę, et ego possedi , vendidi conventui Milevcensi cum omnibus adiacentibus, videlicet pratis, ǁ silvis, agris, rivis, certis premonstratis eiusdem ville terminis, et sub eadem pacę, sub qua ego et predecessores mei possedimus, possidendam. Ad confirmandam igitur vendicionem meam, nę in posterum ab aliquo inmutari possit, meas litteras super hoc predicto conventui c[o]n[t]uli sigilli munimine roboratas. Hec acta sunt publicę in Wletic presentibus his testibus: Pribizlaus de Wezckouic, Witco dę Clocot, Heinricus dę Nouo castro, Budiwoy filius Zauisę cum fratre Witconę, Nevhlaz filius Radim, Budilaus de Cowarov, Zwatomirus de Nemchiz, Dalebor de Radmiric, Bohuzlaus de Z… on, Woco et Zacharias filii Witconis, Vitus plebanus de Predol, Siboto, Johannes filius Dobronii, Hwal prefectus. Anno incarnationis dominice M^oC^oCX^oX. Dies ire, dies illa solvet seclum in favilla, teste David cum Sibylla. Quantus tremor est futurus, quando iudex est venturus cuncta stricte discussurus! Tuba mirum spargens sonum per sepulchra regionum, coget omnes ante thronum. Mors stupebit et natura, cum resurget creatura iudicanti responsura. Liber scriptus proferetur, in quo totum continetur unde mundus iudicetur. Iudex ergo cum sedebit, quicquid latet apparebit: nil inultum remanebit. Quid sum miser tunc dicturus? Quem patronum rogaturus, cum vix iustus sit securus? Rex tremende maiestatis, qui salvandos salvas gratis, salva me, fons pietatis. Recordare, Iesu pie, quod sum causa tue vie: ne me perdas illa die. Querens me sedisti lassus: redemisti crucem passus: tantus labor non sit cassus. Iuste iudex ulcionis, donum fac remissionis, ante diem racionis Ingemisco, tamquam reus, culpa rubet vultus meus, supplicanti parce Deus. Qui Mariam absolvisti et latronem exaudisti, michi quoque spem dedisti. Preces mee non sunt dignae, sed tu, bonus, fac benigne, ne perenni cremer igne. Inter oves locum presta et ab haedis me sequestra, statuens in parte dextra. Confutatis maledictis, flammis acribus addictis voca me cum benedictis. Oro supplex et acclinis, cor contritum quasi cinis: gere curam mei finis. Lacrimosa dies illa, qua resurget ex favilla iudicandus homo reus: Huic ergo parce, Deus. Pie Iesu Domine, dona eis requiem. Amen. Dilectissime frater, domine Galle, verbi Dei predicator! Noli resistere sacramento calicis Domini, quod Cristus per se[1] et per suum Apostolum[2] instituit, quia nulla Scriptura est in oppositum, sed solum consuetudo, que, estimo, ex negligencia inolevit. Modo non debemus sequi consuetudinem, sed Cristi exemplum et veritatem. Iam concilium, allegans consuetudinem, dampnavit comunionem calicis quoad laicos ut errorem, et qui practisaverit, nisi resipiscat, tamquam hereticus puniatur. Ecce malicia Cristi institucionem iam ut errorem dampnat. Rogo propter Deum, quod non amplius impugnes magistrum Iacobellum, ne fiat scissio inter fideles, de qua gaudet dyabolus. Eciam, karissime, prepara te ad passionem in manducacione et comunione calicis, et sta fortiter in veritate Cristi, timore illicito postposito, confortans fratres alios in ewangelio Domini Iesu Cristi. Motiva pro comunione calicis, estimo, dabunt tibi, que scripsi in Constancia.[3] Salutabis Cristi fideles. Scriptum in vigilia Decem milia militum in vinculis.[4] 1 Factum est autem, in diébus illis éxiit edíctum a Cǽsare Augústo, ut describerétur univérsus orbis. 2 Haec descríptio prima facta est prǽside Sýriae Quírino. 3 Et ibant omnes, ut profiteréntur, sínguli in suam civitátem. 4 Ascéndit autem et Ióseph a Galilǽa de civitáte Názareth in Iudǽam in civitátem David, quae vocátur Béthlehem, eo quod esset de domo et família David, 5 ut profiterétur cum María desponsáta sibi, uxóre praegnánte. 6 Factum est autem, cum essent ibi, impléti sunt dies, ut páreret, 7 et péperit fílium suum primogénitum; et pannis eum invólvit et reclinávit eum in praesépio, quia non erat eis locus in deversório. 8 Et pastóres erant in regióne eádem vigilántes et custodiéntes vigílias noctis supra gregem suum. 9 Et ángelus Dómini stetit iúxta illos, et cláritas Dómini circumfúlsit illos, et timuérunt timóre magno. 10 Et dixit illis ángelus: “Nólite timére; ecce enim evangelízo vobis gáudium magnum, quod erit omni pópulo, 11 quia natus est vobis hódie Salvátor, qui est Christus Dóminus, in civitáte David. 12 Et hoc vobis signum: inveniétis infántem pannis involútum et pósitum in praesépio.” 13 Et súbito facta est cum ángelo multitúdo milítiae caeléstis laudántium Deum et dicéntium: 14 “Glória in altíssimis Deo, et super terram pax in homínibus bonae voluntátis.” 15 Et factum est, ut discessérunt ab eis ángeli in caelum, pastóres loquebántur ad ínvicem: “Transeámus usque Béthlehem et videámus hoc verbum, quod factum est, quod Dóminus osténdit nobis.” 16 Et venérunt festinántes et invenérunt Maríam et Ióseph et infántem pósitum in praesépio. 17 Vidéntes autem notum fecérunt verbum, quod dictum erat illis de púero hoc. 18 Et omnes, qui audiérunt, miráti sunt de his, quae dicta erant a pastóribus ad ipsos. 19 María autem conservábat ómnia verba haec cónferens in corde suo. 20 Et revérsi sunt pastóres glorificántes et laudántes Deum in ómnibus, quae audíerant et víderant, sicut dictum est ad illos. ________________________________ [1] Cf. Matth 26,26-28; Marc 14,22-24; Luc 22,17-20; Ioh 6,54 [2] Cf. 1 Cor. 11,23-26 [3] De sanguine Cristi sub specie vini a laicis sumendo, Op. I, 42r-44r [4] 21. VI. [1415]