CONIUNGE SENTENTIAS! Utere: qui/quae/quod, quia, sed, neque, quoque, quod, eum/eam, quem/quam Iulia puella Romana est. Iulia filia Iulii Aemiliaeque est. Iulia laeta est. Iulia est puella proba. Marcus est puer Romanus. Marcus non est laetus. Iulia cantat. Marcus Iuliam pulsat. Iulia plorat. Quintus non laetus est. Quintus iratus est. Iulia Aemiliam vocat. Marcus ridet. Aemilia venit. Aemila Marcum verberat. Quintus ridet. Iulia non ridet. Iulia est soror Marci Quintique. Iulia est puella proba. Aemilia Iulium non videt. Quintus est puer probus. Quintus Iulium vocat. Iulius Quintum non audit. Iulius dormit. Quintus Marcum pulsat. Marcus non ridet. Marcus plorat. Iam Iulius non dormit. Iulius venit et Marcum verberat. Marcus est puer improbus. Marcus puellam parvam pulsat.