496 497 Pr"ugtnL P05^* autem migravit pater eius nomine Wratislaus de hoc mundo. o svatém Interea convenerunt omnes populi regionis illius et elegerunt beatum vácUm. \pencesiaum ducem pr0 patre suo et sedere eum fecerunt in throno ipsius. 2. Tunc predictus illustris puerulus, permanens in principátu, minime discessit a disciplina. Fidelis namque erat et sapiens et verax in sermone et iustus in iudicio. Et cum iudices illius aliquem condempnare vo-luerunt ad mortem, statim ille prefatus iuvenis, si eum nullo modo liberare poterat, occasionem aliquam faciens, exiebat foras, meraor dicentis precepti in Evangelio: ,Nolite condempnare et non condemp-nabimini!' Carceres quoque destruxit et omnia patibula succidit. Fuit in Orphanorumque fuit misericors et pater gemencium et viduarum, sau-řBofmó- ciatorumque pius consolator. Esurientes alens, sicientibusque potum sub-r«m. ministrans, et de vestibus suis nudos tegens, infirmos visitans, mortuos Prvnt slov. .... legenda sepeliens, hospites et peregnnos, utpropnosproximos, libenter recipiebat, v7cialZ. Presbiteris et clericis honorabiliter ministrans, errantibus viam veritatis ostendebat. Insuper eciam humilitatem, pacienciam, mansuetudinem potissimamque caritatem observabat; per vim atque per fraudem nulli aliquid abstulit. Exercitumque suum non solum armis, sed eciam opti-mis operimentis adornabat. Hec autem et his similia faciens ab ipso tyrocinio spiritualiter con-templativam ecclesie vitam sequebatur. Sed in Quadragesimali tempore ieiunii per gelidum et arduum callem discalciatus pergebat de ci-vitate in civitatem ad ecclesias pedester, tandem ut radicitus in eius vestigiis emanans cruor apparebat. Cilicio aspero subtus indutus, de-super vestibus regalibus amictus, modico contentus pabulo, assidue pervigil non cessabat gracias soli immensas agere Deo. Itaque vero in tempore messis in nocte surgens ibac latenter in agrum et triticum metebat et portabat in humeris suis ad domum suam et tractabat inde et in molis molebat et cribrabat farinam. Similiter sumens ydriam cum uno cliente intempesta nocte pergebat ad aquam, quam afferens, dicebat: ,In nomine patris et filli et spiritus sancti' quamque domum afferens et miscens cum predicta farina, ex hoc oblatas coquebat. Simili modo nocturno silencio properabant in vineam suam cum ministro fideli et accipientes botros intriverunt in chorum et porta-bant in cellulam suam occulte, ibique calcabant illud in torculari et fudebant in urceum. Idcirco hoc faciebat nullo sciente, ut sacrificia per hoc sacerdotes Offerent Domino. 3- Sed et hoc, quod a fidelium relacione compertum est, tacendo pre-terire incongruum constat, quia iam Dei inspiracione presagus erat futurorum. Sed in aliis eius multis vaticiniis unam innotesco, quod quadam die anni circuli volventis conscendens superiorem palacium suspiciensque per fenestram uni discipulo narravit dicens: ,videtur michi hoc atrium maioris Pauli presbiteri desertům esse.' Interea vero mater eius, que erat ex genere gentilium ignorancium deum, cum perf idissimis viris inito consilio, dixerunt: ,Quid f acimus? Quia, qui princeps debeat esse, perversus est a clericis et est ut monachus!' Misitque infelices et funestos viros ad socrum suam beatissimam matro-nam nomine Ludmillam, ut earn iugularent. Qui et fecerunt, sicut illis iussum f uerat. Cuius eciam anima exuta corpore, e mundi huius assumta casibus cum palma martyrii procul dubio perrexit ad sublimem Do- minum. Et presbyteros multos cum clero, privantes substancia, eiecerunt de terra. Tunc impleta est eius prophecia, quam nuper predixerat. Et ab illo ergo die nimiis increpabant minis beatissimum Wences-laum optantes, ut resipisceret a doctrina. Et statuerunt in latebris et plateis insidias, ut si aliquem clericum ad eum venientem reperirent, illico morte puniretur. Ipse autem cum suis fidelibus a tergo poste-rulas fecit et cum sol occidisset et cuncta fiebant silencia, tunc introi-bat, qui eum docebat, et crepusculo latenter abscedebat. Beatus vero Wenceslaus iugiter oculens libellum parvum sub tegmine suo gestabat et ubicumque inveniebat locum, cum diligencia recitabat et gemens, graviter nimis dolebat cordis illorum cecitatem.