496 497 PrVUg. ministrans, et de vestibus suis nudos tegens, infirmos visitans, mortuos První slov. ,. . . .. ... legenda sepeuens, hospites et peregrinos, utpropnosproximos, hbenter recipiebat, vZuivZ Presbiteris et clericis honorabiliter ministrans, errantibus viam veritatis ostendebat. Insuper eciam humilitatem, pacienciam, mansuetudinem potissimamque caritatem observabat; per vím atque per fraudem nulli aliquid abstulit. Exercitumque suum non solum armis, sed eciam opti-mis operimentis adornabat. Hec autem et his similia faciens ab ipso tyrocinio spiritualiter con-templativam ecclesie vitam sequebatur. Sed in Quadragesimali tempore ieiunii per gelidum et arduum callem discalciatus pergebat de ci-vitate in civitatem ad ecclesias pedester, tandem ut radicitus in eius vestigiis emanans cruor apparebat. Cilicio aspero subtus indutus, de-super vestibus regalibus amictus, modico contentus pabulo, assidue pervígil non cessabat gracias soli immensas agere Deo. Itaque vero in tempore messis in nocte surgens ibat Iatenter in agrum et triticum metebat et portabat in humeris suis ad domům suam et tractabat inde et in molis molebat et cribrabat farinam. Similiter sumens ydriam cum uno cliente intempesta nocte pergebat ad aquam, quam afferens, dicebat: ,In nomine patris et filii et spiritus sancti' quamque domům afferens et miscens cum predicta farina, ex hoc oblatas coquebat. Simili modo nocturno silencio properabant in vineam suam cum ministro fideli et accipientes botros intriverunt in chorům et porta-bant in cellulam suam occulte, ibique calcabant illud in torculari et fudebant in urceum. Idcirco hoc faciebat nullo sciente, ut sacrificia per hoc sacerdotes Offerent Domino. 3- Sed et hoc, quod a fidelium relacione compertum est, tacendo pre-terire incongruum constat, quia iam Dei inspiracione presagus erat futurorum. Sed in aliis eius multis vaticiniis unam innotesco, quod quadam die anni circuli volventis conscendens superiorem palacium suspiciensque per fenestram uni discipulo narravit dicens: ,videtur michi hoc atrium maioris Pauli presbiteri desertům esse.' Interea vero mater eius, que erat ex genere gentilium ignorancium f«» m . deum,cum perfidissimis viris inito consilio, dixerunt: ,Quid facimus? Quia, PBo°emo-" qui princeps debeat esse, perversus est a clericis et est ut monachus!' Misitque infelices et funestos viros ad socrum suam beatissimam matro-nam nomine Ludmillam, ut earn iugularent. Qui et fecerunt, sicut illis iussum fuerat. Cuius eciam anima exuta corpore, e mundi huius assumta casibus cum palma martyrii procul dubio perrexit ad sublimem Dominum. Et presbyteros mukös cum clero, privantes substancia, eiecerunt de terra. Tunc impleta est eius prophecia, quam nuper predixerat. 4- Et ab illo ergo die nimiis increpabant minis beatissimum Wences-laum optantes, ut resipisceret a doctrina. Et statuerunt in latebris et plateis insidias, ut si aliquem clericum ad eum venientem reperirent, illico morte puniretur. Ipse autem cum suis fidelibus a tergo poste-rulas fecit et cum sol occidisset et cuncta fiebant silencia, tunc introi-bat, qui eum docebat, et crepusculo latenter abscedebat. Beatus vero Wenceslaus iugiter oculens libellum parvum sub tegmine suo gestabat et ubicumque inveniebat locum, cum diligencia recitabat et gem ens, graviter nimis dolebat cordis illorum cecitatem.