1402 Febr. 24. Lanškroun. ‡N‡os Henlinus Semftenberger, tunc magister civium, cunctique civitatis Lanczkrone iu||rati, videlicet Mathias Korenzaler, Nycolaus Seczenssrag, Hertel sutor, Nicolaus Trewtwen, || Henzel Lubicher, Nycz sutor, Nicolaus Newmeyster, Cristenheyman, Herman Dawer, || Michael scriptor, Iohannes Dregzel, recongnoscimus tenore presencium universis, quod honorabiles viri domini Henricus prepositus et totus conventus monasterii prefati urbis Lanczkrone decem sexagenas grossorum bonorum nobis persolverunt parata cum pecunia pro preiudicio per deposicionem quarundam circa monasterium domuncularum civitati predicte per eos illato, iuxta quod reverendissimus in Cristo pater et dominus, dominus Iohannes, tunc episcopus Luthomislensis, pensato nostro preiudicio nobis per ipsos decreverat et statuerat persolvendas, de quibus X sexagenas nos prefati magister civium et iurati iam dictos dominos tam ex parte nostri quam ex parte omnium successorum nostrorum atque tocius nostre civitatis predicte conmunitatis protestamur quittos et reddimus solutos. In cuius rei testimonium et robur firmius sigillum civitatis nostre prefate presentibus est appensum. Acta sunt hec anno Domini millesimo quadringentesimo secundo, feria sexta, in die sancti Mathie apostoli.