1372 nov. 20. Pirna. Karolus Quartus, divina favente clemencia Romanorum imperator semper augustus et Boemie rex, hono||rabili Stephano, notario terre, ac eciam nobilibus beneficiariis regni Boemie, fidelibus suis dilectis, ||graciam suam et omne bonum. Quia venerabili Petro, Magdeburgensi archiepiscopo, principi consiliario et devoto || nostro, de singularis nostre munificencia gracie indulsimus, ut ipse per se vel alium officialem suum, cui hoc conmittendum duxerit, pro monasterio prope Karlskron ordinis canonicorum regularium, quod alias, dum adhuc Luthomusslensis esset episcopus, inchoasse et fundasse dinoscitur, quinquaginta marcas annui census in regno nostro Boemie, ubicunque et apud quascunque personas repperire poterit, emere et comparare et eidem monasterio applicare valeat atque possit, idcirco fidelitati vestre conmittimus et iniungimus presentibus speciose volentes, quatenus eidem monasterio quinquaginta marcarum census huiusmodi, dum ipsas comparaverit, ad requisicionem predictorum suorum officialium iuxta morem et ritum regni Boemie intabulare et ad terre tabulas ponere sine difficultate qualibet debeatis, sicut indignacionem nostram volueritis evitare. Datum Pirnis die XX. Novembris, regnorum nostrorum anno vicesimoseptimo, imperii vero decimooctavo. 1381 iul. 1. s. l. ‡In‡ nomine Domini amen. Nos Nicolaus prepositus totusque conventus dominorum canonicorum regularium monasterii sancte Marie in Rudnicz || et Henricus prepositus simulque conventus canonicorum eiusdem ordinis sanctorum Nicolai et Katherine in Lanczkrona ad noticiam futurorum || deducimus per presentes, quod cum sacro swadente eloguio debeamus orare pro invicem, ut salvemur, presertim cum nobis fructum exaudicionis || nostre de omni re, quam pecierimus, a Patre celesti et in consensu duorum in unum ipsa Veritas repromittat, hic est, quod nos memorati cupientes in unione ea, que nunquam excidet, caritate mutua copulari de unanimi consensu omnium nostrorum et concordi voluntate fraternitatem perpetuam ad invicem facimus et contrahimus per presentes. Atque in reddendis et solvendis inter nos omnibus beneficiis et suffragiis, que quilibet nostrum pro personis defunctis domorum suarum ex ordine suo facere conswevit, singulariter pro uno quoque nostrum, postquam obitus ipsius denuncciatus fuerit, specialiter vicissim nos constringimus et pariter obligamur, volentes id ipsum per nos et successores nostros perpetuo et irrefragabiliter observari, hiis dumtaxat exceptis, scilicet vigiliis cantandis, psalterio nocturnali necnon tercenario et capitulari disciplina, in quibus et per que decrevimus nos nullatenus onerandos. Ne autem quisque nostrum de ignorancia huiusmodi se valeat excusare, presentes literas duplicari iussimus et sigillorum domorum nostrarum predictarum munimine roborari in testimonium premissorum. Datum et actum anno Domini millesimo C^oC^oC^o LXXXI^o, die prima mensis Iulii.