292 Physica Híldegardis et minutis animalibus et bestiolis se interdum in coitu conmiscet, que, cum pullos generant, secundum matrem et non secundum patrem formas ha-bent. Sed tamen aliqui eorum secundum colorem pennarum patris in cri-nibus suis interdum colorati sunt. Et ipse pavo, cum bestiolas illas currere videt, eas de se natas cognoscit et diligit. Sed pavo, scilicet femina, cum ova sua ponit, ea abscondit ne masculus suus ilia videat, quasi earn pudeat ova protulisse, 3 et non nuda carne pullum, 4 quoniam masculus de bestiali natura sua vellet ut nuda carne pullum 5 generaret et non testa ovi opertum, et ideo ova odit et ea confringit si ilia invenerit. 6 Et sic femina ova sua abscondit et ea custodit, ne masculus ilia videat, usque dum pulli de ovis egrediantur. Sed adhuc pullos suos tam diu celat, dum plus crescant et dum currere possint. Postquam autem ita confortantur quod ire possunt, tunc cum illis ad masculum suum procedit. Et ille, eos ire videns, pullos suos esse intelligit, et cum pennis suis illis applaudit, et gaudium habere ostendit. Sed tamen femina eosdem pullos adhuc ab eo segregat et ab eo movet, usque dum plus confortentur, quia timet quod ille pedibus suis eos conculcet. 7 Sed et idem masculus quandam altitudinem querit, in qua aerem ilium flare intelligit, de quo penne eius 8 crescant, et ad ilium se convertit, et ibi sepe moratur. Et de flatu eiusdem aeris penne eius 9 in multitudinem et in longitudinem cito educentur. Quod cum viderit, de eis gaudet velut bestie de saltu suo. Sed et alius aer postea easdem pennas afflans eas emollit et educit, et inde tristatur dum iterum crescunt. Femina autem aerem ilium de quo penne ei crescant non querit, sed velut in con-strictione circa inferiora versatur. 10 Caro autem pavonis ad comedendum nec sanis nec infirmis hominibus valet. 11 Sed qui sanus est earn quidem superare poterit. 12 Omnes noxios humores qui in infirmo sunt conmovet et excitat. 13 Sed homo qui ydropicum morbum babet, pavonem scilicet masculum in aqua putei non autem in aqua salientis fontis cum ysopo coquat, et carnes illas comedat. Postea cor et os quod in genu illius volvitur et ungues ipsius pulveri-^et, ita quod pubis de osse genuum bis tantus sit quantus pubis unguium et quod pubis cordis eius tribus parti bus pulverem ossium genuum excedat. Deinde pandoniam / [batheniam] et ter tantum de levistico et modictim de sagimine anguille in vino coquat, et per pannum colet et huic vino predict urn pulverem inmittat, et ita bibat et hoc per decern et octo dies faciat. 14 Carnes enim pavonis sicce sunt et fortes contra ydropicum morbum, et ideo de ma-sculo propter fortitudinem suam esse debet. Sed cum ysopo coquentur, quia ille in sicci-tate et in suavi colore suo superfluam bumiditatem suam eiusdem morbi exsiccat, et in aqua putei coquentur, quoniam hoc quoque siccas venas aquarum babet, et magisydropicum morbum consumit, quam aqua salientis fontis que aliquantum magis aquosa est quam aqua putei, et ideo eundem morbum bumiditate sua augeret. Cor autem pavonis pulveri^atum suffocat morbum quod in genibus eius volvitur, quoniam venas cruris eius ligat et etiam eundem morbum ne ultra procedat. 15 Ungues vero fixu ras eiusdem morbi, ne quasi in salients aqua exsurgunt, deprimit, aqua quoque eiusdem morbi calorem pandonie / [b quia tristis est, facit. Calorqu predictum est, serva, 17 et: suaviter run putredines i vesicam pavot lummodo son cloz para ei trabit, et nut 20 Nam ubi iustum est b quemadmodt Cetera auter, Grus cali in terra e insidias e providus, avis nec quam sai letatur; id, non vale comedat comedat chum eius ubi snel super eun rostrum quam b lius hab serva, e ficultati nuatur, aqua, s spicere nature partun