300 Physica Hildcgardis firmo autem non multum valet, 20 quoniam cappo non satis laborat, sed semper in quiete est, unde etiam et carnes eius tanto fortiores sunt. 21 Et iecor tam galline quam galli sepe comestum, contra omnes infirmitates valet, que hominem interius ledunt. 22 Iecor enim galli et galline durum non est 23 et infirmitates interius in homine induratas solvit. Et quoniam gallus de aere terrestrium animalium est, ea que in terrenis in utilitate conveniunt, per tempora discernit et etiam auram intelligit. Ipse enim in sensibilitate sua velut quandam smptu-ram et velut quandam ostensionem tempomm et aurarum habet. Et etiam voce sua auram advocat, cum earn appropinquare noverit. Sensibilitatem autem istam quam gallus habet, gallinacius et gallina pre debilitate sua non tenent. 24 Et penne galli-narum ad lectos et ad cervicalia male sunt, quia gicht in homine illo excitant, qui desuper incumbit. Cetera autem que in eis sunt ad medicamenta non multum valent. 25 Quelibet ova volatilium magis frigide quam calide nature sunt, et ad comedendum nociva sunt, sed ova gallinarum que domestice sunt, comedi poterunt, sed tamen moderate. Sed qui infirmus est, si ova comedere voluerit, aquam et vinum commisceat, et in patella fervere faciat, et ova hoc modo testa abiecta coquat, et eum non ledent. 26 Homo autem qui dissenteriam habet, vitellum ovorum tantum et non albuginem in scutella terendo puket, et aminům et modicum piperis addat, et iter-um in testas ovorum reponat, et ad ignem asset, et dolenti, postquam modicum comede-rit, ad manducandum tribuat. 27 Sed ab aqua interim se abstineat. liQuicquid autem idem infirtnus interim comedit, calida sint et mollia, 29 que suavem saporem habent, manducet, 30 scilicet pullos gallinarum et ceteras molles carnes et pisces; sed allec et salmonem devitet, et bovinas carnes et caseum, et cruda et grossa olera et porrum et siligineum et ordeaceum panem et quicquid assum est, preter assum pirum, non comedat et vinutn bibat. 31 Sed si quis jluxum sanguinis habet, duos vitellos ovorum galline distemperet, et sucurn metre quantum medietas unius vitelli est addat, et acetum quantum due teste ovi capiunt, et modicum de pulvere cinamomi, et minus de pulvere zituaris, et sorbicium I jsuffun] aliquantum spissum inde paret, et modice calidum tarn ieiunus quam pransus sorbeat, et melius habebit 32 si sepe hocfecerit, aut deus non vult. 33 Sumat etiam alios vitellos ovorum, et ad ignem in sartagine ab eis sagimen exprimat, et cum illo et cum pura farina simile factis tortellis, post modicum cibum illos manducet, quia sagimen vitellorum cum calore et fortitudine simile temperatum eandem solutionem sedat. VI-14 Urhun calidum et aliquantum humidum est, 2 et in aere ac in terra versatur, 3 et ideo tam infirmis quam sanis in comestione bonum est. 4 Et si maden aut alii vermes hominem comedunt, vesicam urhunes in pulverem redige, et pulverem istum in locum ulcerum illorum pone, et cum de pulvere isto gustaverint morientur.