302 Physica Hildegardis VI-17 Falco / (Herodius) calidus et aliquantum siccus est, et magnam vim cordis habet, 2 et in volatu velox est, et alte sursum inferius deorsum, et in medietate aeris volat. 3 Et in aere ilk qui procellas grandinum et fulgurum et toni-truum infert versatur, necprocellas ullas timet, sed in eis delectatur, ita quod etiam tunc eodem aere vene eius replentur. 4 Ideo quoque nátura fortitudinis et velocitatis volatus pennarum ipsius et natura ferocitatis et rapacientis unguium eius in magna acerbitate est. 5 Nec caro eius comeditur. 6 Et si *orfune in homine sunt, sive integre sive rupte sint, smalz eius desuper unge, et. siccabuntur. 7 Quia enim herodius calidus est, et altum et sanum aerem habet et in se trahit, et sagimen eius sanum est, et ideo bono calore et bona virtute sua pravos humores de quibus scrofule oriuntur sa-nat. 8 Sed falco tantam acerbitatem in se habet quod ad medicamenta non valet. 9 Sed alii falken, de quacumque terra sint, eandem naturam habent 10 sicut et iste, et etiam ad eadem opera valent, 11 nisi quod interdum secundum regiones in quibus nutriuntur, 12 alius alii fortior et velocior exis-tit. VI-18 Hauich / (Accipiter) calidus et humidus est, 2 atque alias volucres novit, et naturam eorum sentit, et secundum quod in eis novit, eis insidiatur et rapit. Et alte et inferius ac in medietate aeris volat. 3 Qui calorem et humidi-tatem gignendi habet, ac in illo naturalem ferocitatem et acerbitatem accipit, unde et semper alias volucres superare studet. 4 Nec caro eius propter ferocitatem ipsius comeditur, quia inde homo lederetur. 5 Homo autem qui in iecore aut in dextro latere dolet, pulmonem accipitris / habichs in aqua coquat, et ei scherlinc ad-dat, et consolide plus quam cicute / scherlings, et de butiro vaccarum in maio parato plus quam istorum trium sit, et simul coquat, et per pannum colet, 6 et sic ungentum faciat, 7 et circa iecor suum ac in dextro latere cum eo se inungat, et melius habebit. 8 Nam calor iecoris expressione stomachi et de mails humoribus qui in eo sunt oritur, et ita etiam dextrum latus eundem dolorem suscipit. Sed pu/mo predict! alitis virtute boni aeris sepe perfusus, et inde sanus/actus, bono calore suo cum suavitate aque et cum calore cicute et cum frigiditate consolide et cum calore butiri in maio parato, 9 quod sanum est temperato, 10 humores qui iecor et dextrum latus ledunt fugat. 11 Et qui leprosus est, fel eius accipiat, et ei bis tantum vini addat, et ubi in corpore suo lepra est, ibi se perungat, et mox smalze eiusdem accipitris ipsum locum inungat; et hoc sepe faciat, et lepra sanabitur. 12 Nam de calore eius et de virtute accipitris fel eius acutum est et forte, et illud cum vino quod etiam calidum et acutum est temperatum, pravos humores lepre aufert, et postea sagimen eius etiam eadem ulcera transfigit et sanat. 13 Penne