Liber sextus 303 autem eius nec ad lectos, nec ad cussinos valent, 14 quia si quis desuper recumberet, cum difficultate graviter dormiret. \sQuecumque enim ales rapax est et jerocem et instabilem naturam habet, pennas inquietas adverso aere babet, nec propter diversam naturam que in eadem alite est, ad quietem hominis prosunt. Penne autem illorum volucrum qui in aquis simplidter versantur et qui etiam in terra simpli-citer vadunt, ad quietem hominis bone sunt, quoniam diverse aere perfuse non sunt. VI-19 erwere / (Nisus) calidus et letus et velox est in volatu, 2 et alte et infe-rius et in medietate aeris volat. 3 Quod si vir aut femina in libidine ardet, 4 accipiat sperwere, et eo occiso pennas auferat, et tunc capite et visceribus abiectis, reliquum corpus in novam ollam modico foramine perforata, absque aqua ad ignem incendat, 5 et sub ollam istam aliam novam ponat. 6 et smalz effluens ita excipiat, et tunc de calandria et minus de gampho-ra contundat, et cum prefato smalze conmisceat, et denuo ad ignem mo-dice calefaciat, et sic ungentum faciat. 7 Et vir veretrum suum et gelanken cum eo per quinque dies ungat, 8 et per mensem unum ardor libidinis in eo cessabit absque periculo corporis sui. 9 Mulier autem circa umbilicum 10 et in ipso foramine umbilici cum eo se ungat, 11 et ardor ille in ipsa per mensem cessabit. 12 Et mense peracto, iterum tam vir quam femina 13 ibidem se inungant, 14 et ita remedium de libidine habebunt. 15 Quod si calandriam et gamphoram habere non poterunt, accipiant minudssimas pennas nisi, et sufficienter de eis per quinque dies in boumoleum ponat, ut in illo ad solem incalescat, et sic servent, atque in predictis locis corporis sui tam vir quam femina cum eo se ungat, et ardor libidinis in eis eva-nescet. 16 Minute autem penne eiusdem alitis bono aere septus perfuse, et bono temperamentů calide, et calore olei olive permixte, et etiam colore soils ad bonum calorem excitate, ardentem libidinem bona naturali virtute sua extingunt. 17 Cetera autem que in eo sunt ad comedendum nec etiam ad medicínám valent. VI-20 ÍVIilvus calidus est, 2 et calorem diligit, et cum sol splendet in calore eius libenter volat, et etiam in calida umbra libenter manet. Sed ardorem aeris devitat 3 nec altitudinem ipsius, 4 sed in medietate et inferius eum volat, 5 atque minutas aviculas libenter rapit, sed tamen non multum acer est. 6 Sed caro eius ad comedendum homini contraria est, quia omnes aves que unguibus crimment, ad comedendum homini contrarie sunt. 7 Aves enim quorum rapina in unguibus est, artem latronurn et furum habent. Unde si homo carni-