RLB153 Četba latinských náboženských textů I Poznámka Tyto ukázky i veškeré soubory ve složce Studijní materiály jsou určeny výhradně studentům kurzu RLB153 Četba latinských náboženských textů I na Filozofické fakultě Masarykovy univerzity v Brně pro soukromé studijní účely. Dopis Ebervina ze Steinfeldu Bernardovi z Clairvaux [0676A] Reverendo domino suo et patri BERNARDO Clarae-Vallensium abbati, EVERVINUS Steinfeldensis minister humilis, in Domino confortari, et confortare Ecclesiam Christi. 377 […] Rogamus igitur, pater, ut omnes partes haeresis illorum, quae ad tuam [0677B] notitiam pervenerunt, distinguas, et contra positis rationibus et auctoritatibus nostrae fidei, illas destruas. 2. Nuper apud nos juxta Coloniam quidam haeretici detecti sunt, quorum quidam cum satisfactione ad Ecclesiam redierunt. Duo ex eis, scilicet qui dicebatur episcopus eorum cum socio suo, nobis restiterunt in conventu clericorum et laicorum, praesente ipso domino archiepiscopo cum magnis viris nobilibus, haeresim suam defendentes ex verbis Christi et Apostoli. Sed cum vidissent se non posse procedere, petierunt ut eis statueretur dies, in quo adducerent de suis viros fidei suae peritos; promittentes se velle Ecclesiae sociari, si magistros suos viderent in responsione deficere: alioquin se velle [0677C] potius mori, quam ab hac sententia deflecti. Quo audito, cum per triduum essent admoniti, et resipiscere noluissent, rapti sunt a populis nimio zelo permotis, nobis tamen invitis, et in ignem positi, atque cremati; et, quod magis mirabile est, ipsi tormentum ignis non solum cum patientia, sed et cum laetitia introierunt et sustinuerunt. […] 3. Haec est haeresis illorum. Dicunt apud se tantum Ecclesiam esse, eo quod ipsi soli vestigiis Christi inhaereant; et apostolicae vitae veri sectatores [0677D] permaneant, ea quae mundi sunt non quaerentes, non domum, nec agros, nec aliquid peculium possidentes: sicut Christus non possedit, nec discipulis suis possidenda concessit. Vos autem, dicunt nobis, domum domui, et agrum agro copulatis, et quae mundi sunt hujus quaeritis: ita etiam ut qui in vobis perfectissimi habentur, sicut monachi vel regulares canonici, quamvis haec non ut propria, sed possident ut communia, possident tamen haec omnia. De se dicunt: Nos pauperes Christi, instabiles, de civitate in civitatem fugientes, sicut oves in medio luporum, cum apostolis et martyribus persecutionem patimur: cum tamen sanctam et arctissimam vitam ducamus in jejunio et abstinentiis, in orationibus et laboribus die ac nocte persistentes, et tantum necessaria ex eis [0678A] vitae quaerentes. Nos hoc sustinemus, quia de mundo non sumus: vos autem mundi amatores, cum mundo pacem habetis, quia de mundo estis. Pseudoapostoli adulterantes verbum Christi, quae sua sunt quaesiverunt, vos et patres vestros exorbitare fecerunt: nos et patres nostri generati apostoli, in gratia Christi permansimus, et in finem saeculi permanebimus. Ad distinguendum nos et vos, Christus dixit: A fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 16) . Fructus nostri sunt vestigia Christi. In cibis suis vetant omne genus lactis, et quod inde conficitur, et quidquid ex coitu procreatur. Hoc de conversatione sua nobis opponunt. In sacramentis suis velo se tegunt: tamen nobis aperte confessi sunt, quod in mensa sua quotidie cum manducant, [0678B] ad formam Christi et apostolorum, cibum suum et potum in corpus Christi et sanguinem per Dominicam orationem consecrant, ut inde se membra et corpus Christi nutriant. Nos vero dicunt in sacramentis non tenere veritatem, sed quamdam umbram et hominum traditionem. Confessi sunt etiam manifeste se praeter aquam, in ignem et spiritum baptizare, et baptizatos esse: adducentes illud testimonium Joannis Baptistae baptizantis in aqua, et dicentis de Christo: Ille vos baptizabit in Spiritu sancto et igne (Matth. III, 11) […]. […] De baptismo nostro non curant. Nuptias damnant, sed causam ab eis investigare non potui; vel quia eam fateri non audebant, vel potius quia eam ignorabant. […] Jacques-Paul Migne (ed.), Patrologiae cursus completus: Patrologia Latina CLXXXII, Parisiis: Garnier – J.-P. Migne 1879, col. 676-680. Contra Garatenses (Proti Garatovcům) […] De propalatione insipientium Nunc autem insipientiam Garatensium coram intelligentibus desidero propalare, qui, quamvis sicut alii unum solum creatorem piissimum esse credant, tamen esse alium dominum malum principem huius mundi consueverunt sepissime predicare, qui creatura fuit bonissimi creatoris, qui, ut dicunt, domini dei veri corrupit quatuor ellementa, ex quibus ipse malus dominus masculum et feminam formavit in principio atque fecit, et omnia alia visibilia corpora huius mundi, de quibus orta sunt alia corpora universa que hodie regnant in orbem. Sed cum illorum sententia coram sapientibus vanissima videatur, quero ab eis quatenus hanc suam intentionem per divinarum testimonia scripturarum debeant confirmare, declarando ubi invenitur hoc quod credunt et coram hominibus predicant evidenter, in quo libro vel in qua ratione aut in qua parte biblie, scilicet quod malus deus vel dominus domini dei boni corrumpisset quatuor ellementa, et quod malus dominus fecisset in principio masculum et feminam et alia corpora universa volucrum et pissium, reptilium et iumentorum de hoc mundo, sicut coram hominibus predicant et affirmant? Sed dicerent forsan: bene probare possumus quod malus deus fecit masculum et feminam et alia in principio corpora universa, ex quibus omnia corpora carnalia facta sunt. Sicut ille malus dominus ad masculum et feminam, ad volucres et iumenta et ad alia carnalia corpora universa ait: „Crescite, et multiplicamini, et replete terram“; qui ait piscibus: „Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris“, sicut in Genesi palam invenitur; in quo libro etiam invenitur quod ille deus dixit, quem credimus esse malum: „Faciamus hominem ad ymaginem et similitudinem nostram.“ Et iterum: „Et fecit deus bestias terre iuxta species suas, et iumenta et omne reptile in genere suo.“ Et iterum: „Et edifficavit dominus deus costam, quam tullerat de Adam, in mulierem.“ […] Solutionem illorum recipio sicut possum, si supradicta testimonia verissima esse credunt. Sed respondeant michi si credunt et recipere volunt testimonia supradicta et alia verba que dicta sunt in libro Genesis vel non? Si dicunt non, quia malus deus est ille et illius verba minime sunt credenda; ad hoc respondeo: Ergo nullam induxistis probationem per testimonia seripturarum ad confirmationem sentencie vestre, sicut cotidie predicatis. Qua ergo ratione vel qua fronte potestis verba talia predicare, si de divinis scripturis ad confirmationem vestre sentencie nullam potestis redere rationem? Christine Thouzellier (ed.), Livre des deux principes: Introduction, texte critique, traduction, notes et index, (Sources chrétiennes 198), Paris: Le Cerf 1973, 362-368. Niquintova listina (1223?, jižní Francie) <42v:20> Charte de Niquinta, antipape des <42v:21> heretiques surnommés d’Albigeois, laquelle[1] <42v:22> m’a esté[2] communiquée par feu M. Caseneuve.[3] <41r:1> Anno M.C.LX.VII.[4] Incarnationis Dominice[5] in <41r:2> mense madii. In diebus illis ecclesia[6] Tolosana adduxit <41r:3> Papa Niquinta in Castro Sancti Felicii[7] et magna <41r:4> multitudo hominum et mulierum ecclesie[8] Tolosane[9] <41r:5> aliarumque ecclesiarum[10] vicine congregaverunt[11] se ibi <41r:6> ut acciperent[12] consolamentum. Et[13] dominus Papa Niquinta <41r:7> cepit[14] consolare. Postea[15] vero Robertus de Spernone[16], <41r:8> episcopus[17] ecclesie[18] Francigenarum, venit cum consilio suo, et[19] <41r:9> Marchus Lombardie venit cum consilio suo similiter[20], et <41r:10> Sicardus Cellarerius, ecclesie[21] Albiensis[22] episcopus[23], venit cum consilio <41r:11> suo, et Bernardus[24] Catalani venit cum consilio ecclesie[25] Carcassensis[26], <41r:12> et consilium ecclesie[27] Aranensis fuit ibi. Et[28] omnes[29] sic <41r:13> innumerabiliter congregati, homines[30] Tolosanae[31] ecclesie[32] voluerunt <41r:14> habere episcopum[33] et elegerunt Bernardum Raimundum. <41r:15> […] Similiter[34] vero <41v:4> Bernardus Raimundus[35] accepit[36] consolamentum et <41v:5> ordinem episcopi[37] ut esset episcopus[38] ecclesie[39] Tolosanae[40].[41] […] Post[42] haec[43] vero Papa Niquinta <41v:10> dixit[44] ecclesie Tolosane[45]: Vos dixistis mihi ut[46] ego dicam <41v:11> vobis consuetudines primitivarum[47] ecclesiarum[48] sint[49] leves <41v:12> aut graves et ego dicam vobis: Septem ecclesie Asiae <41v:13> fuerunt divisas et terminatas[50] inter illas et nulla[51] <41v:14> illarum faciebat ad aliam aliquam[52] rem ad suam contradicionem. <41v:15> Et ecclesia Romanae[53] et Drogometie[54] et Melenguie[55] et <41v:16> Bulgarie[56] et Dalmaciae[57] sunt divisas et terminatas[58] <41v:17> et una ad altera[59] non facit[60] aliquam[61] rem ad suam <41v:18> contradicionem, et ita pacem habent inter se.[62] Similiter[63] et <41v:19> vos facite[64]. Ecclesia[65] vero[66] Tolosana elegit[67] Bernardum <41v:20> Raymundum[68] et Guillermum Garsias et Ermengaudum <41v:21> de Forest et Raimundum[69] de Beruniaco[70] et Guilabertum <41v:22> de Bono[71] Vilario et Bernardum Contor[72] et Bernardum[73] <40r:1> Guillermum Bone Ville et Bertrandum[74] de Avinione[75] ut <40r:2> essent divisores ecclesiarum[76].[77] Ecclesia[78] vero[79] Carcasensis elegit […].[80] Et[81] isti congregati[82] et bene consiliati dixerunt[83] <40r:8> quod[84] ecclesia Tolosana[85] et ecclesia Carcacensis[86] sint divisas <40r:9> propter episcopatos et[87] sicut[88] episcopatum Tolose[89] dividitur <40r:10> cum archiepiscopato Narbone[90] in duobus locis et cum <40r:11> episcopato Carcasensis:[91] a[92] Sancto Poncio sicut[93] montana <40r:12> pergit inter Castrum[94] Cabarecii et Castrum[95] Altipulh <40r:13> et usque[96] ad divisionem Castri Saxiaci et Castri Verduni <40r:14> et pergit inter Montemregalem[97] et Fanumjovem[98] et[99] <40r:15> sicut[100] alii episcopati dividuntur ab exitu Redensis <40r:16> usque ad Leridam sicut[101] pergit apud Tolosam, ita ecclesia <40r:17> Tolosana[102] habet[103] in sua potestate et in suo gubernamento. <40r:18> Similiter[104] et ecclesia[105] Carcasensis, sicut dividitur et terminatur[106], <40r:19> habet[107] in sua potestate et in suo gubernamento omnem <40r:20> episcopatum[108] Carcasensis[109] et archiepiscopatum[110] Narbonensis[111] <40r:21> et aliam terram sicut[112] divisum est[113] et dictum usque ad <40r:22> Leridam, sicut[114] vergit apud mare. Et[115] ita ecclesie sunt <40v:1> divisas[116], sicut[117] dictum est[118],[119] ut abeant[120] pacem et concordiam <40v:2> adinvicem et iura[121] ad altera[122] non faciat aliquid[123] ad suam <40v:3> contradicionem.[124] Huius sunt[125] testes rei et defensores: […]. Et[126] omnes isti mandaverunt <40v:12> et dixerunt[127] Ermengaudo[128] de Forest ut faceret[129] dictatum et <40v:13> cartam Tolosane[130] ecclesie. […] <40v:16> Hoc translatum fecit translatare dominus[131] Petrus Isarn[132] <40v:17> de antiqua carta in potestate supradictorum facta <40v:18> qui[133] ecclesias sicut superius scriptum est[134] diviserunt. Feria[135] <40v:19> II. in mense augusti XIIII.[136] die in[137] introitu[138] mensis[139], <40v:20> anno[140] M.CC.XXIII[141] ab Incarnatione Domini[142]. <40v:21> Petrus Pollanus translatavit haec[143] omnia rogatus <40v:22> ac mandatus. Edice: D. Z. Inkviziční registr Jakuba Fourniera Interim autem dum ista fiebant Iacoba, filia ipsius loquentis, que adhuc non habebat annum unum fuit graviter infirma, et dictus maritus eius voluit omnino quod hereticaretur. Et ipsa loquens concensit [sic] dicto marito suo, et fecerunt venire de domo dicti Ramundi Maulen dictum Andream hereticum, qui morabatur in dicta domo, expectando mortem dicte Galharde, ut si forte contingeret quod in aliquo peccaret secundum modum hereticorum, iterum ipsam hereticaret. Et dum dictus hereticus venisset quadam nocte, dictus hereticus dictam puellam existentem in ances hereticavit faciendo multas inclinationes et elevationes, et ponendo librum super capud [sic] dicte puelle, et post hereticationem dixit quod de cetero non daret dicte puelle comedere vel bibere lac nec aliquid quod natum esset de carne, et quod si viveret, nutriret de cetero cum cibis quadragesimalibus. Et fuerunt presentes in dicta hereticatione ipsa loquens, dictus maritus eius, Bernardus Vitalis de Archas, et non recordatur si aliqui alii erant presentes. Et dictus maritus multum fuit gavisus de dicta hereticatione filie sue, dicendo quod si moreretur dicta filia eius in tali statu, esset angelus Dei, et quod ipse et ipsa loquens non poterant tantum dare dicte filie sue sicut dictus hereticus hereticando ipsam dederat. Et hiis factis et dictis, dictus hereticus cum dicto marito eius et Bernardo Vitalis exiverunt de dicta domo. Ipsa tamen loquens postquam exiverant de domo lactavit dictam filiam suam, quia non potuit videre, ut dixit, quod sic dicta filia eius moreretur. Et quando fuit reversus maritus eius, dixit ipsi loquenti quod bene custodiret se quod de cetero non daret lac dicte puelle, ex quo recepta erat, quia dicta puella quoad dictum perdita esset, si post hereticationem comederet vel biberet lac. Cui ipsa respondit quod iam post dictam hereticationem dictam puellam lactaverat, de quo dictus maritus eius multum doluit et turbatus fuit. Et Petrus Maurini consolabatur eum, dicens quod non erat culpa eius, et etiam quia illi qui debebant esse adhuc de dictis bonis christianis non poterant esse. Et dictus Petrus Maurini dicebat dicte puelle: „Malam matrem habuisti!“ Dicebat etiam ipsi loquenti quod mala mater erat, et dicebat quod mulieres erant demones. Et dictus maritus eius plorabat et multa vituperia dicebat ipsi loquenti et cominabatur ei. Et ex tunc non dilexit dictus maritus eius dictam puellam nec ipsam loquentem postea per longum tempus, et quousque recognovit errorem suum. Dicta tamen puella supervixit quasi per annum, et postea decessit. Non tamen fuit rehereticata. Et cum dicta Galharda Scauneria audivisset illa que ipsa fecerat dicte filie sue, scilicet quod post hereticationem eam lactaverat, fuit facta magna amica eius, et voluit reverti ad comedendum carnes, quas ipsa loquens etiam dedit ei, de quo tam dictus maritus eius quam alii credentes fuerunt multum turbati, et specialiter Petrus Maurini predictus, qui dicebat: „A de la vilhassa! Adhuc vult vivere, et non est atediata de seculo isto, adhuc vult comedere carnes. De cetero non poterit facere bonum!“ Non tamen dicebant dicta verba audiente dicta Galharda. Dictus etiam maritus eius dicebat ipsi loquenti quod custodiret se ne consuleret dicte Galharde aliquid mali, „Et de te ipsa fac que vis, et ne inducas alium ad malum, quia qui habet malum vicinum habet malum mane, et quia, nisi dicta Galharda fuisset vicina nostra, forte fecisset omne bonum“, dicens predicta quia dicta Galharda non fuerat mortua en la endura. Jean Duvernoy (ed.), Le registre d’inquisition de Jacques Fournier, évêque de Pamiers (1318-1325) II, Toulouse: Privat 1965, s. 414-415. Píseň Licet eger cum aegrotis (Walter z Châtillonu, kolem 1170) Licet eger cum egrotis et ignotus cum ignotis fungar tamen vice cotis, ius usurpans sacerdotis. flete, Sion filie! presides ecclesie imitantur hodie Christum a remotis. 2. Sic privata degens vita vel sacerdos vel levita sibi dari vult petita, hac incedit via trita: pervia fit pactio Simonis auspicio, cui succedit datio: sic fit Giezita. 3. Iacet ordo clericalis in respectu laicalis, sponsa Christi fit mercalis, generosa generalis; veneunt altaria, venit eucharistia, cum sit nugatoria gratia venalis. 4. Donum Dei non donatur, nisi gratis conferatur; quod qui vendit vel mercatur, lepra Syri vulneratur. quem sic ambit ambitus, idolorum servitus, templo sancti Spiritus non compaginatur. 5. Si quis tenet hunc tenorem, frustra dicit se pastorem nec se regit ut rectorem, renum mersus in ardorem. hec est enim alia sanguisuge filia, quam venalis curia duxit in uxorem. 6. In diebus iuventutis timent annos senectutis, ne fortuna destitutis desit eis splendor cutis. et dum querunt medium, vergunt in contrarium; fallit enim vitium specie virtutis. 7. Ut iam loquar inamenum: sanctum chrisma datur venum, iuvenantur corda senum nec refrenant motus renum. senes et decrepiti quasi modo geniti nectaris illiciti hauriunt venenum. 8. Ergo nemo vivit purus, castitatis perit murus, commendatur Epicurus nec spectatur moriturus. grata sunt convivia; auro vel pecunia cuncta facit pervia pontifex futurus. Bibliotheca Augustana, http://www.fh-augsburg.de/~harsch/Chronologia/Lspost13/CarminaBurana/bur_cmo1.html (s několika opravami). Saracénský věštec Dicta eciam Guillelma dicebat ei quod si iret ad divinum, interrogaret eum ob quam causam ipsa et filii eius et dictus Petrus Maurini perdebant bestiarium suum, cum tamen alii dicte ville non perderent; interrogaret eciam eum si domus in qua dicta Guillelma habitabat erat facinnata vel non. Et cum ipse diceret quod iret ad dictum divinum, dicta Guillelma dedit ei unam peciam vestium, sui ipsius, dicti Petri Maurini cognati sui, Arnaldi et Iohannis filiorum suorum, et alterius Petri Maurini, et dictas pecias posuit in quodam filo. Deinde post VIIIto dies ipse volens ire ad dictum divinum ad instanciam predictorum transivit per villam de Morelas, et pernoctavit dicta nocte cum dicto heretico, et iacuit cum eo in uno lecto. Et Ramunda, uxor quondam den Piquier de Tarascone que cum dicto heretico habitabat cum quadam filia sua parvula (que Ramunda paciebatur in corde), dedit ei unam peciam de vestibus suis ipsi loquenti, ut interrogaret dictum divinum quid faceret de dicta infirmitate sua. […] Et in crastinum mane cum quodam puero qui ostendit ei domum divini, ivit ad dictum divinum, et cum eum salutasset modo communi, dixit dicto divino quod ipse iam sciebat propter quid venerat, cui dictus divinus respondit: « Numquid ego Deus sum? », et ipse loquens respondit ei quod ipse audierat quod dictus divinus sciebat de venientibus ad ipsum propter quid ad eum veniebant. Et facta convencione cum dicto divino de precio dicte divinacionis pro duobus solidis Iaquensium, dictus divinus accipiens quemdam librum scriptum in arabico posuit ipsum super terram nudam, et ipse posuit se iuxta librum, et ex alio latere fecit sedere ipsum loquentem, et tradidit ei unum baculum ligneum quadrangulatum longitudinis medii digitis manus, in cuius capite uno erat inserta quedam cordula, in quo baculo erant due linee transversales figure sequentis: Et dixit ei quod dum ipse legeret in dicto libro, ipse loquens teneret per dictam cordulam suspensum super dictum librum dictum baculum, quod et ipse fecit. Et tamen quantumcumque firmiter ipse loquens teneret dictum baculum ne se moveret dum dictus divinus legebat, dictus baculus multum fortiter movebatur. Et postquam per pausam legerat in dicto libro super quem fecerat poni frustrum vestium illius persone pro qua divinatio querebatur, dicebat ipsi loquenti quod dimitteret cadere baculum super librum, qui quantumcumque lente permitteretur cadere dictus baculus super dictum librum non remanebat super dictum librum, sed saltabat quando ceciderat super dictas litteras, aliquando per palmum, aliquando per duos palmos, aliquando per tres, de quo ipse loquens mirabatur. Et deinde dictus divinus divinando dixit ipsi loquenti quod ipse habebat uxorem vel desponsaverat. Cui cum ipse diceret quod non erat verum, dictus divinus dixit quod aliqui tractabant quod uxorem haberet, et ipse respondit ei quod hoc nesciebat. Postea respondit ei de Alazaici amita sua et Ramunda sorore ipsius loquentis quod erant in regno Aragonie et quod sane erant, et quod dicta Ramunda acceperat maritum. De Guillelma vero Maurina respondit quod bestiarium amittebat quia dictum bestiarium erat facinnatum per loquelam hominum dicencium quod magnum bestiarium habebat. Dixit eciam quod non timeret stare in dicto loco de Sancto Matheo, quia transacto dicto anno haberent multa bona et bene succederet dicto bestiario. De Iohanne Maurini filio dicte Guillelme dixit quod suum profectum faceret si acciperet uxorem. De Petro Maurini cognato dicte Guillelme dixit quod non timeret stare in dicta terra quia non haberet persequtores si staret cum bestiario, sed non frequentaret mercatum. De Arnaldo vero Maurini dixit quod non acciperet uxorem de anno illo. De Ramunda vero, que stabat cum heretico, dixit quod adhuc pateretur rabiam et pateretur morbum caducum. […] Et de dictis responsionibus habitis ipse loquens solvit dicto divino XXti Iaquenses, dicens ei quod de medietate eorum quibus interrogavit ipsum non dixerat ei veritatem, et recessit ab eo. Jean Duvernoy (ed.), Le registre d’inquisition de Jacques Fournier, évêque de Pamiers (1318-1325) II, Toulouse: Privat 1965, s. 39-41. Rainer Sacconi, Suma o katarech a leonistech čili Lyonských chudých (1250) De sacramentis Catharorum Cathari namque ad instar simiarum que hominis actus imitari conantur, quatuor habent sacramenta, falsa tamen, inania, illicita et sacrilega, quae sunt impositio manus, panis benedictio, paenitentia et ordo, de quibus per ordinem est dicendum. De manus impositione Manus impositio vocatur ab eis consolamentum et spirituale baptismum, sive baptismum spiritus sancti, sine quo secundum eos nec peccatum mortale remittitur, nec spiritus sanctus aliqui datur, sed per eam factam solummodo ab eis utrumque confertur. Differunt tamen aliquantulum in hoc Albanenses a ceteris. Albanenses enim dicunt quod manus ibi nihil operatur, quia a diabolo sit ipsa creata secundum eos, ut infra dicetur, sed sola Dominica oratio quam ipsi tunc dicunt, qui manus imponunt. Ceteri vero omnes Cathari dicunt quod utrumque est ibi necessarium et requiritur, scilicet manus impositio et Dominica oratio. Est etiam communis opinio omnium Catharorum quod per illam impositionem manus non fit aliqua remissio pecatorum si illi qui manus imponunt sunt tunc in aliquo peccato mortali. Fit autem haec manus impositio a duobus ad minus, et non solum a praelatis eorum sed etiam a subditis, et in necessitate a Catharabus. De fractione panis Panis benedictio Catharorum est quaedam fractio panis quam ipsi quotidie faciunt, tam in prantio quam in cena. Fit autem huiusmodi fractio panis hoc modo. Cum ingressi sunt ad mensa Cathari sive catharae, stantes omnes dicunt: "Pater noster". Interim qui prior est professione vel ordine tenet panem unum, vel plures si necesse est ad multitudinem quae ibi forte esset, et, dicendo: "Gratia Domini nostri Iesu Christi sit semper cum omnibus nobis", frangit panem, sive panes, et distribuit omnibus discumbentibus, non solum Catharis sed etiam credentibus suis, latronibus, adulteris et homicidis. Verumtamen Albanenses dicunt quod panis ille corporalis non benedicitur nec potest accipere aliquam benedictionem, cum ipse panis sit creatura diaboli secundum eos, et hoc differunt a ceteris omnibus, qui dicunt quod ille panis vere benedicitur. Nemo tamen ex eis credit quod ex illo pane conficiatur corpus Christi. De falsa paenitentia Catharorum […] Nunc de confessione Catharorum dicendum est, quae et qualis sit, et quando faciunt eam, et quibus confitentur. Confessio eorum fit hoc modo: "Ego sum hic coram deo et vobis ad faciendum confessionem et ponendum me in culpam de omnibus peccatis meis quae sunt in me usque modo, et ad recipiendum de omnibus veniam a deo et a vobis". Fit etiam ista confessio coram omnibus et publice qui sunt ibi congregati, ubi multotiens sunt centum vel plures viri et mulieres Cathari et credentes eorum. Et dictam confessionem facit unusquisque eorum quando recepit supradictam manus impositionem; et eam facit principaliter praelato eorum tenenti codicem evangeliorum vel totius novi testamenti ante pectus suum, qui, facta absolutione, ponit librum super caput eius, et alii Cathari qui adsunt manum dextram, incipientes consequenter suas orationes. Quando autem quis eorum cadit in peccatum carnis, vel in aliud quod sit secundum opinionem eorum mortale, post receptam manus impositionem, oportet eum confiteri illud peccatum tantum et non alia, et recipere iterum manus impositionem secreto a praelato suo et ab uno alio ad minus cum eo. […] Zdroj: http://digilander.libero.it/eresiemedievali/fonti.htm s některými opravami. Úryvek z legendy o Petru Parenzovi [9] Cum igitur Christianissimus Petrus Parentii discalceatus in palatio circa primam noctis vigiliam resideret, se praeparans ad somni requiem capiendam; [sub noctem captus,] [Page 89] [0089A] haeretici, januas palatii obsidentes, quaerebant Dominum tamquam colloquium habituri: & proditore cum viris non minimis procurante, ipsum in ostio palatii capientes, guttur ejus, ne clamorem exprimeret, corrigia fortiter astrinxerunt, oppilantes os ejus, & caput pellibus obvolventes: & eum a palatio amoventes, ad loca remota extra civitatem ducere nitebantur. Tunc Petrus, jam mente Martyr, eos coepit humiliter obsecrare, ne ipsum extra moenia educerent civitatis; proponens se discalceatum esse, nec calceatum etiam se posse more peditis ambulare. Tunc Proditor ocreas suas ei tribuit calceandas.Interea orta est discordia inter illos, quibusdam volentibus illum ad quamdam siluam ducere, aliis volentibus eum ad quamdam arcem, Ruspampanum, receptaculum pessimorum, [extra urbę ducitur] ducere detinendum. Sic discordantibus ad invicem impiis, synagogae malignantium placuit universae, mittere pro sociis juratae factionis, & Urbevetanorum Dominum ad quoddam tugurium deduxerunt. Circumdans autem agnum mansuetum synagoga luporum, unanimiter proponebat, ut pecuniam ablatam cum pignoribus restitueret universis; dominatum relinqueret civitatis; juratoriam tribueret cautionem, si vitam sibi vellet servare, [0089B] quod sectam illorum nullo tempore infestaret, sed potius daret consilium & favorem. Petrus vero, a petra Ecclesiae fidei suscipiens firmitatem, dixit se pecuniam & pignora velle de camera sua reddere, non tamen volebat dominatum civitatis dimittere, nec eorum sectae de non offendendo sed juvando facere aliquam cautionem: [ubi recusans favere haereticis,] sed respondit se omne potius sustinere tormentum, quam a fidei Catholicae tramite devians eorum erroribus consentiret: adjiciens etiam se nolle praeterire injunctum sibi mandatum, nec se perjurii nexibus obligare, cum civitatem Urbevetanam suscepisset usque ad annum unum juramento praestito gubernandam. Haeretici autem, minantes ei mortem si non faceret quod petebant, non potuerunt virum fundatum supra firmam petram minis vel terroribus amovere. [10] Dum talia tractarentur, & haereticorum & aliorum vituli multi circumdarent eum, & tauri pingues obsiderent eumdem; quidam sicut leo rugientes, vocati sunt ad tugurium memoratum, quorum unus fremens, ut leo, dixit: Cur tot sermonibus hunc virum pessimum detinetis? [crudeli nece mactatur:] Et elevata manu ita os Petri Parentii nisu toto percussit, ut uno excusso dente os totum sanguine rigaretur. Alius autem simili [0089C] furore correptus, instrumento molari arrepto, Dominum Petrum Parentii in occipitio cerebri crudelissime vulneravit, ita ut prostratus ad terram pulverem in ore suo pro Communionis acciperet Sacramento. Alii autem pessimorum crudelitatem sequentes, ipsum Dominum Petrum cultellis & gladiis occiderunt, quatuor plagis adhibitis plagae superius memoratae: alii autem cupientes iniquos animos satiare vindicta, caput ejus capillis ex multis partibus denudaverunt. Corpus tandem ejus ad quemdam puteum, quodam vegeticulo coopertum, [Corpus immobile redditur:] deferentes, ut ipsum projicerent in eumdem ne inveniri posset; non potuerunt cadaver depositum removere nec os putei aperire. Unde relinquentes cadaver, fugae praesidio adhaeserunt, apud quemdam truncum nucis corpore immobili permanente: quae cum esset sterilitatis vitio depravata, eodem anno bis fructum protulit copiosum; divinae dispositionis consilio faciente, ut fructus arborem, miracula Martyrem commendarent. […] [Následuje líčení o nalezení mrtvoly, smutku, který vražda v Orvietu vzbudila, zázracích a počátku kultu.] Godefridus Henschenius – Daniel Papebrochius (eds.), Acta sanctorum: Maii V, vigesima prima Maii, Parisiis et Romae: Apud Victorem Palmé 1866, s. 89-90. Ekbert z Schönau, Pozdravení dětství našeho Spasitele (úryvek) Salve, per quam salvamur, per quam deo vivimus, per quam ipsi in vinculo pacis unimur, redemptoris nostri sincerissima humanitas. Gaude mundi domina, que huius purissime humanitatis templum esse meruisti. Gaude et letare virgo virginum, in cuius virginea carne beata deitas huic alme humanitati se voluit sociare. Iocundare celorum regina in cuius sacratissimo utero hec felix humanitas iocundum habitaculum invenit. Gaude et exulta summi patriarche nobilissima proles, que hanc sacrosanctam humanitatem fovere et tuis virgineis uberibus lactare meruisti. Salve in eternum benedicta fecundissima virginitas, per quam fructum vite et gaudium salutis eterne percepimus. Salve, que verbum ineffabile a patre eternaliter procedens sancti spiritus operante virtute in te suscipere meruisti. Salve inpregnata a spiritu sancto castissima virginitas. Salve, que sola digna inventa es a seculis, nobis promissum dei filium huic mundo proferre. Salve, que pre cunctis mortalibus gustare meruisti, quam dulcis, quam suavis est dominus excellentissima virginitas. Salve angelicos choros transcendens. Salve supra omnes virgineas acies sublimata, intemerata virginitas. Exurge iam tandem rutilans aurora, felicis diei prenuntia, veri solis splendorem seculo tenebris infidelitatis depresso productura. Emerge florida virguncula, profer nobis unici patris unicum [sic], cuius vultum desiderat universa tera. Veni iam et noli tardare promisse nobis a prophetis puer illustrissime, puer splendide, veni visitare nos in pace. Egredere per auream portam virginalis aule, rex noster, rex fortis et potens, rex regum et dominus dominantium, egredere ut gygas, ad expugnandos ferocissimos impetus sevientis inimici. F. W. E. Roth (ed.), Die Visionen der hl. Elisabeth und die Schriften der Aebte Ekbert und Emecho von Schönau, Brünn: Verlag der Studien aus dem Benedictiner- und Cistercienser-Orden 1884, 321. ________________________________ [1] laquelle] „laqlle.“ ms., „lle“ supra lin. [2] esté] sic A („eté“ Zerner). Písmeno s je napsáno nedbale, což M. Zernerovou ke čtení „eté“ přivedlo, skupinu -et- však Besse píše jinak (nespouští e na základní linku, nýbrž na ně napojuje t). [3] Charte … Caseneuve.] „Charte de l’antipape Niquinta, et de l’ordination des evesques de sa secte; à moy communiquée par feu M. Caseneuve, prebendier de sainct Estienne de Tolose.“ B „CHARTE DE NIQUINTA, Antipape des Heretiques Albigeois, contenant les Ordinations des Evesques de sa secte, par luy faites en Languedoc, à moy communiquée par feu M. Caseneuve, Prebendier au Chapitre de l’Eglise de Sainct Estienne de Tolose, en l’an 1652.“ C. [4] „1167.“ in marg. sin. add. A. [5] Dominice] „Dominicae“ B. [6] ecclesia] „eccla“ cum signo abbreviationis A „ecclesia“ BC. [7] Felicii] sic ABC. [8] ecclesie] „e.“ A „eccl.“ BC. [9] Tolosane] „Tolosanae“ BC. [10] ecclesiarum] „ecclarum“ cum signo abbreviationis A „ecclesiarum“ BC. [11] congregaverunt] cum abbreviatura pro „con“ A „congregaverunt“ BC. [12] acciperent] „accipet“ cum signo abbreviationis A („acciper‹en›t“ Zerner) „acciperent“ BC. Besse někdy píše skupinu er tak, že vypadá jako jedno písmeno (např. „mulierum“ 41^r, ř. 4). Avšak všechny skupiny ert v obou verzích Listiny se od tohoto předpokládaného ert poměrně dost odlišují: před napsáním t je r spuštěno až na základní linku. Proto se zde dává přednost tomuto čtení. [13] Et] ligatura specialis pro „et“ A „quod“ BC. [14] cepit] „t“ supra lin. A; „cepit“ B „coepit“ C. [15] Postea] „Pea“ cum signo abbreviationis A „Postea“ BC. M. Zernerová („Copie de la Charte de Niquinta…“, s. 275, pozn. 10) čte A naprosto nepochopitelně „P^er. ea“. Očividně předpokládá, že jde o znaménko se zcela konstantním významem er. Dost podobná značka skutečně zastupuje er ve slově Bernardus v Baluze 7, 41^r, ř. 11, nelze jí nicméně připisovat neměnný význam, tím méně až do té míry, aby se zde četlo „P^er. ea“. Zkracovací znaménko tohoto tvaru se ostatně pro skupinu ost běžně užívalo, viz Lyonský obřadní spis, reprodukce v Léon Clédat (ed.), Le Nouveau Testament traduit au XIII^e siècle en langue provençale, suivi d’un Rituel cathare…, Paris: Ernest Lerroux 1887 (přetisk Genève: Slatkine Reprints 1968), několikrát např. na s. 471. Stejná značka jako zde je užita i na 41^r, ř. 20 a 41^v, ř. 9, v obou případech pro „ost“ (ve slovech postea a post). [16] de Spernone] sic procul dubio ABC, non potest legi „d’Espernone“; cf. infra. [17] episcopus] „eps“ cum signo abbreviationis A „ep.“ BC. [18] ecclesie] „e.“ A „eccl.“ BC. [19] et] ligatura specialis pro „et“ AB „q.“ C (!). [20] similiter] sine abbreviatione ABC; cf. infra. [21] ecclesie] „e.“ A „eccl.“ BC. [22] Albiensis] „Albiens.“ B „Abbiens.“ C (err.). [23] episcopus] „e.“ sine signo abbreviationis A „ep.“ BC. [24] Bernardus] „B.“ cum signo abbreviationis A („B^er.“ Zerner) „B.“ BC. [25] ecclesie] „e.“ A „eccl.“ BC. [26] Carcassensis] sic ABC. Zde jsou v A dvě s, avšak mínění Moniky Zernerové, že je toto slovo „v opisu poslaném Baluzovi vždy psáno se dvěma ‚s‘“ („Copie de la Charte de Niquinta…“, s. 274), je mylné. Naopak výrazně převažuje varianta s jedním s (osm výskytů s jedním s proti tomuto jedinému se dvěma s). [27] ecclesie] „e.“ A „ecclesiae“ B „Eccl.“ C. [28] Et] ligatura specialis pro „et“ A „Quod“ BC. [29] omnes] „os“ cum signo abbreviationis A „omnes“ BC. [30] homines] „hos“ cum signo abbreviationis A „homines“ BC. [31] Tolosanae] sic A „Tolos.“ BC. [32] ecclesie] „e.“ A „eccl.“ BC. [33] episcopum] „epm“ cum signo abbreviationis A „epm.“ cum signo abbreviationis B „Episcopum“ C. [34] Similiter] „silr“ cum signo abbreviationis A „similiter“ BC. [35] Raimundus] sic A („Raimondus“ Zerner) sic C „Raymundus“ B. [36] accepit] sic ABC. [37] episcopi] „epi“ cum signo abbreviationis A „episcopi“ BC. [38] episcopus] „eps.“ cum signo abbreviationis A „ep.“ BC. [39] ecclesie] „e.“ A „eccl.“ BC. [40] Tolosanae] sic ABC. [41] .] punctum ms. [42] Post] „p“ cum signo abbreviationis A „Post“ BC. [43] haec] „hęc“ cum e caudato C. [44] dixit] „dix.“ ABC. [45] Tolosane] „Tolosanae“ BC. [46] ut] „ut“ ex „et“ corr. A „ut“ BC. Srv. „et ego“ 41^v, ř. 12, které mohlo být příčinou tohoto posléze opraveného omylu. Stejně čte M. Zerner, „Copie de la Charte de Niquinta…“, s. 276, pozn. 37. [47] primitivarum] „primitivar.“ BC. [48] ecclesiarum] „ecclarum“ cum signo abbreviationis A „ecclesiarum“ BC. [49] sint] „sit“ cum signo abbreviationis A „sint“ BC. [50] divisas et terminatas] sic ABC. Podle M. Zerner, „Copie de la Charte de Niquinta…“, s. 276, pozn. 40 by bylo možné číst i divisae et terminatae. Bessovo e je většinou od jeho obvyklého koncového s rozlišitelné: koncové s (příležitostně se vyskytuje i uvnitř slov, viz „Forest“ 41^v, ř. 21) mívá mezi dvěma výstupky zřetelně patrnou kolébku (která je na tomto místě velmi dobře rozpoznatelná, stejně dobře jako např. na konci slova „consuetudines“ 41^v, ř. 11). U e naopak nebývá. Existují četné výjimky (v rámci rukopisných verzí Listiny Baluze 7, 41^r, ř. 7; Dissertation, 38^r, ř. 14; 38^v, ř. 18), avšak ve srovnání s celkovým počtem takto vypadajících koncových s je počet e s kolébkou přece jen nízký; čtení ae, které předpokládá, že se toto špatně čitelné e vyskytuje v obou rukopisných verzích zrovna v těchto souslovích, kdežto jinde spíše příležitostně, je tedy nepravděpodobné. Je lepší zde číst s (s se vyskytuje i v Narbonne), byť jde o chybu ve skloňování (lze ji vyložit jako okcitanismus). [51] nulla] „nlla“ cum signo abbreviationis A „nulla“ BC. [52] aliquam] „aliq.“ A „aliquam“ BC. [53] Romanae] sic ABC. [54] Drogometie] sic A „Brogometiae“ B (sic manifeste ms.; „Drogometiae“ Zerner) „Drogometiae“ C. Různočtení „Brogometiae“ tu nevzniklo až při přepisování Listiny do Dissertation, protože se vyskytuje i v Dissertation, 18^r. Varianty tohoto názvu začínající písmenem B se v pramenech objevují, viz Brevis summula, Célestin Douais (ed.), La Somme des autorités à l’usage des prédicateurs méridionaux au XIII^e siècle, Paris: Picard 1896, s. 121 (Brugucia). Zajímavé je, že v citaci Rainera Sacconiho v Dissertation, 56^v stojí v obou výskytech „Dugraniciae“, takže Besse musel k této variantě dospět buď nezávisle, nebo díky nějakému jinému prameni, než je verze Rainerovy sumy, s níž Besse pracoval. [55] Melenguie] „Melenguiae“ C. [56] Bulgarie] „Bulgariae“ BC. [57] Dalmaciae] sic A „Dalmatiae“ BC. [58] terminatas] „termina.“ A „termin.“ BC. [59] altera] „alra“ cum uno signo abbreviationis A „altera“ BC. [60] facit] „faciat“ A „facit“ BC; correxi. [61] aliquam] „aliq.“ ABC. [62] .] punctum ms. [63] Similiter] „silr“ cum signo abbreviationis A „Similiter“ BC. [64] facite] „facie“ B. [65] Ecclesia] „eccla.“ A „eccl.“ BC. [66] vero] „vo“ cum signo abbreviationis communi A „vero“ BC. [67] elegit] „eligit“ C. [68] Raymundum] „Raimundum“ C. [69] Raimundum] „Raimund.“ C. [70] Beruniaco] sic ABC; cf. infra „Bauniaco“. [71] Bono] forsan sic A sic BC; cf. infra „Bone“. Koncové písmeno se i zde v rukopise A docela podobá e, v B a C je o. [72] Bernardum Contor] sic A „Bernardum Guillermum Contor“ BC. Níže A u téže osoby jméno „Guillermus“ (v genitivu) uvádí. [73] Bernardum] „Bernard.“ BC. [74] Bertrandum] „Bertrand.“ BC. [75] Avinione] „Avinone“ C; cf. infra „Avinone“. [76] ecclesiarum] „ecclar“ cum signo abbreviationis A „eccl.“ B om. C. [77] .] punctum ms. [78] Ecclesia] „Eccla“ cum signo abbreviationis A „Eccl.“ BC. [79] vero] „vo“ cum signo abbreviationis communi A „vero“ BC. [80] .] punctum ms. [81] Et] ligatura specialis pro „et“ A „quod“ B „q.“ C. [82] congregati] cum abbreviatura pro „con“ A „congregati“ BC. [83] dixerunt] „dixer.“ B. [84] quod] „qd“ A „quod“ BC. [85] Tolosana] „Tolosanae“ BC. [86] Carcacensis] „Carcasensis“ BC. [87] et] ligatura specialis pro „et“ A „quod“ BC. [88] sicut] „sic.“ BC. [89] Tolose] „Tolosae“ BC. [90] Narbone] „Narbon.“ BC. [91] Z mapy je jasné, že to, co předchází, je třeba chápat nikoli jako první údaje o hranici, nýbrž jako obecnou zásadu rozhraničení (proto „na dvou místech“: toulouská diecéze nejdřív hraničí s narbonskou arcidiecézí, pak s carcassonskou diecézí a pak poblíž Montréalu znovu s narbonskou arcidiecézí), jež je poté zpřesněna vyjmenováním konkrétních míst (od Saint-Pons podle hornatiny atd.). Proto sem byla doplněna dvojtečka. [92] a] „à“ BC. [93] sicut] „sic“ cum signo abbreviationis A „sicut“ BC. [94] Castrum] „Castr.“ B. [95] Castrum] „Cast.“ AC „Castr.“ B. [96] usque] „usq.“ BC. [97] Montemregalem] „Montem regalem“ A „Montem Regalem“ B „Montem-regalem“ C. [98] Fanumjovem] „Fanum Jovem“ AB „Fanumjovem“ C. [99] et] ligatura specialis pro „et“ A „quod“ B „Quod“ C. Ligatura zde má trochu odlišný tvar; vypadá jako široké, nahoře špatně uzavřené q s příčně škrtnutým dříkem. Množství inkoustu a zřejmě i mírné zaškrtání části znaku v dolním prostoru ukazuje, že Besse znak kreslil, nebyl na něj zvyklý. Dosti podobná, ale již dovřená a q s přeškrtnutým dříkem ještě podobnější ligatura se nachází v Dissertation, 38^r, ř. 23. [100] sicut] „sic“ cum signo abbreviationis A „sicut“ BC. [101] sicut] „sic“ cum signo abbreviationis A „sicut“ BC. [102] Tolosana] „Tolos.“ BC. [103] habet] „hab.“ BC. [104] Similiter] „silr“ cum signo abbreviationis A „similiter“ BC. [105] ecclesia] „eccla“ cum signo abbreviationis A „eccl.“ BC. [106] terminatur] „terminat“ A „terminatur“ BC. [107] habet] sic A „habeat“ BC. [108] episcopatum] sic ABC. M. Zernerová („Copie de la Charte de Niquinta…“, s. 277, pozn. 73) píše v kritickém aparátu „episopatum“ (zřejmě omylem). [109] Carcasensis] „Carcasens.“ B. [110] archiepiscopatum] sic A „archiepiscop.“ BC. M. Zernerová („Copie de la Charte de Niquinta…“, s. 277, pozn. 74) píše „archiepisopatum“ (zřejmě omylem). [111] Narbonensis] „Narbonens.“ BC. [112] sicut] „sic.“ cum signo abbreviationis A „sic“ B „sic.“ C. [113] est] „e.“ cum signo abbreviationis communi AB „est“ C. [114] sicut] „sic“ cum signo abbreviationis A „sicut“ BC. [115] Et] ligatura specialis pro „et“ A „Quod“ BC. [116] divisas] sic ABC. M. Zerner, „Copie de la Charte de Niquinta…“, s. 277, pozn. 79 se opět ptá, zda nečíst spíše „divisae“. Zde se čte „divisas“, ze stejného důvodu jako výše. [117] sicut] „sicum“ A „sic.“ BC; correxi. [118] Konec slova je jen naznačen; stejně v B. [119] „sicut dictum est“ je patrně třeba chápat jako vloženou větu, která se nevztahuje k ita. Proto byly dodány čárky. [120] abeant] sic A „habeant“ BC. [121] iura] sic ABC. Chybné čtení pro „una“. [122] altera] „alra“ cum uno signo abbreviationis A „altera“ BC. [123] aliquid] cf. supra „aliq. rem“. [124] .] punctum ms. [125] sunt] „s.“ ABC. [126] Et] ligatura specialis pro „et“ A „quod“ BC. Pravý horní konec ligatury je zde vyzdoben rozštěpením (jediný výskyt). [127] dixerunt] „dix.“ B „dixer.“ C. [128] Ermengaudo] „Ermengaud.“ A „Ermengaudo“ BC. [129] faceret] „facet“ cum signo abbreviationis A „faceret“ BC. [130] Tolosane] „Tolosan.“ A „Tolosanae“ BC. [131] dominus] „dnus“ cum signo abbreviationis A „dus“ cum signo abbreviationis B „Dominus“ C. Koncové s je zde v A i B psáno jinak, než má Besse ve zvyku, nicméně tento typ vůbec není ojedinělý: viz např. 41^r, ř. 11; Dissertation, 41^r, ř. 1. [132] Isarn] sic A „Isarn.“ BC. [133] qui] „q“ cum signo abbreviationis A „q.“ BC. [134] Konec slova je jen naznačen, stejným způsobem jako v „est“ 40^v, ř. 1. B zde píše „est“ normálně. [135] Feria] „fra“ cum signo abbreviationis A „feria“ BC. [136] XIIII.] „XIV.“ C. [137] in] „i“ cum signo abbreviationis A „in“ BC. [138] introitu] „intrto“ cum signo abbreviationis A (!) „introitu“ BC; correxi, non tamen sine haesitatione. [139] mensis] „msis“ cum signo abbreviationis A „mensis“ BC. [140] Post „anno“ A scrips. et del. {..} (quasi certe „ab“); etiam B scrips. et del. {..} (!). Za mezerou zde následují dvě přeškrtnutá písmena. Velmi zajímavé je, že zaškrtaná písmena, s největší pravděpodobností rovněž dvě a nanejvýš tři, se na tomto místě nacházejí i ve verzi obsažené v Dissertation. Zernerová hodnotí písmena jako v obou rukopisech nečitelná („Copie de la Charte de Niquinta…“, s. 278, pozn. 90). V B to platí, ale v A rozhodně nikoli. Zpod přeškrtnutí nahoře i dole vyčnívají linie, které dovolují s takřka naprostou jistotou usuzovat, že šlo o „Ab“ s velkým nedovřeným písmenem A, podobně jako v Baluze 7, 42^v, ř. 12; 41^v, ř. 9; 40^r, ř. 10.20.21 a Dissertation, 38^v, ř. 6.16.19.22, méně výrazně také Baluze 7, 41^r, ř. 1 a Dissertation, 39^r, ř. 5. [141] M.CC.XXIII] sic A „M.CC XXXIII“ B „M.CC.XXXII“ C. Číslo je v obou rukopisných verzích jasně čitelné. [142] Domini] „Dni“ cum signo abbreviationis A „Domini“ BC. [143] haec] sic A („has ou hac?“ Zerner) sic BC. Konec slova vypadá v A jako jediné písmeno, ale jde očividně o nedbale napsanou skupinu ec, srv. dosti podobné „haec“ v Dissertation, 41^r, ř. 8 a zejm. „secta“ v Dissertation, 21^v, ř. 12. Je jednoznačně třeba číst „haec“.