Union of Krewo (Act of Kreva) - Latin text Nos Jagalo, virtute Dei dux magnus Litwanorum Rusiaeque dominus et haeres naturalis, notum facimus quibus expedit universis, praesentium tenorem inspecturis nobis memoriale dicendorum a serenissima principe Dei gratia E. Regina Ungariae, Poloniae, Dalmaciae etc. per honorabiles et nobiles viros dominos Stephanum praepositum Chanadiensem, Ladislaum filium Kakas de Kaza castellanum de Potok, Wlodconem pincernam Cracoviensem, Nicolaum castellanum Zavichostiensem et Cristinum tutorem Kazimiriensem. Et primo dixerunt, qualiter magnificus princeps Jagalo dux magnus Litwanorum etc. suos solempnes ambaziatores ad dominos regnicolas Poloniae destinavit, demumque et ad eius reginalem maiestatem. Hii autem, qui ad reginalem maiestatem fuerunt transmissi, assumpserunt secum litteras credentiales a potiori, maiori et excellentiori nuntio, videlicet inclito principe Skirgalone duce, fratre domini Jagalonis ducis nagni, qui ex quibusdam certis causis personaliter ad eiusdem reginalem maiestatem transire nequivit. Nuntii vero eiusdem, dux Borisz et Hanco capitaneus Vilnensis, eidem dominae reginae Ungariae taliter exposuerunt et dixerunt: quomodo multi imperatores, reges et principes diversicum eodem duce magno Litwanorum cupiebant, affectabant et desiderabant parantelam proximitatis contrahere perpetuam, quod factum Deus cunctipotens usque in personam eiusdem reginalis maiestatis reservavit. Ideo, serenissima princeps, pro tanto saluberrimo misterio suscipiat vestra maiestas eundem dominum Jagallonem magnum ducem in filium et inclitissimam principem Hedvigim filiam vestram carissimam, reginam Poloniae, sibi in legitimam consortem copulantes. The Legal Path of Polish Freedom 1 / 3 Et exinde credimus laudem Deo, salutem animarum, honorem hominibus et augmentum Regni extitisse.Dum autem ea, ut praeferuntur, fine terminabuntur ordinato, interdum dominus Jagalo magnus dux cum omnibus fratribus suis nondum baptisatis, proximis, nobilibus, terrigenis maioribus et minimis, in suis terris existentibus, fidem katholicam sanctae ecclesiae Romanae nititur, cupit et desiderat amplexari. Et quia super eo multi imperatores et principes diversi laboraverunt, quod ab eo usque nunc minime obtinere valuerunt, verumptamen Deus omnipotens hunc honorem ipsius reginali maiestati conservavit. In huius rei robur, evidentiam et firmitatem idem Jagalo dux magnus promittit universos thezauros suos ad recuperationem defectuum regnorum utrorumque, tam Poloniae, quam etiam Litvaniae, ponere et exhibere, et hoc, nisi eadem domina Ungariae filiam suam Hedvigim reginam Poloniae praenarratam sibi matrimonialiter copulabit. Etiam idem Jagalo dux magnus promittit pactum pecuniae, ratione vadii inter ipsam dominam reginam Ungariae ex una et ducem Austriae parte ex altera constitutum, videlicet ducenta milia florenorum dare et exsolvere effective. Itam idem dux Jagalo magnus promittit et spopondit universas occupationes et defectus regni Poloniae, per quorumvis manus distractas et occupatas, propriis laboribus et expensis reintegrare. The Legal Path of Polish Freedom 2 / 3 Item idem Jagal dux magnus promittit cunctos christifideles et praecipue homines utriusque sexus, de terra Poloniae receptos et more exercituantium transductos, pristinae reddere libertati ita, quod quisquis eorum vel earum transibit, quo suae licebit voluntati. Demum etiam Jagalo dux saepedictus promittit terras suas Litvaniae et Rusiae coronae regni Poloniae perpetuo applicare. Et nos Jagalo dux magnus Litwanorum praefatus praemissas legationes, ex parte nostri per praedictum Skirgalonem fratrem nostrum carissimum praenominatis dictis baronibus regni Poloniae propositas et modo praehabito declaratas ac demum per nuntios eiusdem fratris nostri serenissimae principi dominae Elizabet reginae Ungariae praenotatae similiter et modo praehabito explicatas, in praesentia praedictorum ambaziatorum seu nuntiorum ipsius dominae reginae, tam Ungarorum, quam etiam Polonorum ad nostram celsitudinem destinatorum, una cum fratribus nostris infrascriptis, videlicet domino Skirgalone, Coribut, Vitoldo, Ligwen, ducibus Litwanorum, et in persona aliorum fratrum nostrorum, praesentium et absentium, processisse et tam praedictae dominae reginae, quam etiam praefatis baronibus regni Poloniae intimasse. Quasquidem legationes cum nostri ac fratrum nostrorum praescriptorum sigillorum praesentium [appensione] duximus forte ratificatas et per omnia modis praemissis affirmatas. Datum in Krew feria secunda in vigilia Assumptionis beatae Mariae virginis gloriosae, anno Domini MCCCLXXX quinto. Akta unii Polski z Litwą, 1385–1791, wyd. S. Kutrzeba, W. Semkowicz, Kraków 1932, nr 1, s. 1–3. Powered by TCPDF (www.tcpdf.org) The Legal Path of Polish Freedom 3 / 3