Ambrosius Theodosius Macrobius, Saturnalia VII, 13, 6-16 6. His dictis anulum Avienus de mensa rettulit qui illi de brevissimo dexterae manus digito repente deciderat: cumque a praesentibus quaereretur, cur eum alienae manui et digito, et non huic gestamini deputatis potius insereret, ostendit manum laevam ex vulnere tumidiorem. 7. Hinc Horo nata quaestionis occasio, et: „Dic,“ inquit, „Disari (omnis enim situs corporis pertinet ad medici notionem, tu vero doctrinam et ultra quam medicina postulat consecutus es), dic, inquam, cur sibi communis adsensus anulum in digito qui minimo vicinus est, quem etiam medicinalem vocant, et manu praecipue sinistra gestandum esse persuasit?“ 8. Et Disarius: „De hac ipsa quaestione sermo quidam ad nos ab Aegypto venerat, de quo dubitabam fabulamne an veram rationem vocarem: sed libris anatomicorum postea consultis verum repperi, nervum quendam de corde natum priorsum pergere usque ad digitum manus sinistrae minimo proximum, et illic desinere inplicatum ceteris eiusdem digiti nervis, et ideo visum veteribus ut ille digitus anula tamquam corona circumdaretur.“ 9. Et Horus: „Adeo,“ inquit, „Disari, verum est ita ut dicis Aegyptios opinari, ut ego sacerdotes eorum, quos prophetas vocant, cum in templo vidissem circa deorum simulacra hunc in singulis digitum confectis odoribus inlinere et eius rei causas requisissem, et de nervo quod iam dictum est principe eorum narrante didicerim, et insuper de numero qui per ipsum significatur. 10. Conplicatus enim senarium numerum digitus iste demonstrat, qui omnifariam plenus perfectus atque divinus est. Causasque, cur plenus sit hic numerus, ille multis adseruit: ego nunc ut praesentibus fabulis minus aptas relinquo. Haec sunt quae in Aegypto divinarum omnium disciplinarum compote, cur anulus huic digito magis inferatur, agnovi.“ 11. Inter haec Caecina Albinus: „Si volentibus vobis erit,“ inquit, „in medium profero quae de hac eadem causa apud Ateium Capitonem pontificii iuris inter primos peritum legisse memini: qui cum nefas esse sanciret deorum formas insculpi anulis, eo usque processit ut et cur in hoc digito vel in hac manu gestaretur anulus non taceret. 12. Veteres, inquit, non ornatus sed signandi causa anulum secum circumferebant. Unde nec plus habere quam unum licebat, nec cuiquam nisi libero, quos solos fides deceret quae signaculo continetur: ideo ius anulorum famuli non habebant. Inprimebatur autem sculptura materiae anuli, sive ex ferro sive ex auro foret, et gestabatur, ut quisque vellet, quacumque manu, quolibet digito. 13. Postea, inquit, usus luxuriantis aetatis signaturas pretiosis gemmis coepit insculpere: et certatim haec omnis imitatio lacessivit ut de augmento pretii quo sculpendos lapides parassent gloriarentur. Hinc factum est ut usu anulorum exemptus dexterae, quae multum negotiorum gerit, in laevam relegaretur, quae otiosior est, ne crebru motu et officio manus dexterae pretiosi lapides frangerentur. 14. Electus autem, inquit, in ipsa laeva manu digitus minimo proximus quasi aptior ceteris cui commendaretur anuli pretiositas. Nam pollex, qui nomen ab eo quod pollet accepit, nec in sinistra cessat, nec minus quam tota manus semper in officio est: unde et apud Graecos ¢ντίχειρ, inquit, vocatur quasi manus altera. 15. Pollici vero vicinus nudus et sine tuitione alterius adpositi videbatur: nam pollex ita inferior est ut vix radicem eius excedat. Medium et minimum vitaverunt, inquit, ut ineptos, alterum magnitudine, brevitate alterum, et electus est qui ab utroque clauditur et minus officii gerit et ideo servando anulo magis accommodatus est. 16. Haec sunt quae lectio pontificalis habet: unusquisque, ut volet, vel Etruscam vel Aegyptiam opinionem sequatur.“