Gerundivum Amicitiae (…) dissuendae magis quam discindae. (Cic. Am. 21, 76) Nemo est casu bonus, discenda virtus est. (Sen. Ep. 123, 16) Tute hoc intristi, tibi omne est exedendum. (Ter. Phorm. 318) Bonu mest fugienda aspicere in alieno malo (Publ. Syr. Sent. B. 4) Post amicitiam credendum est. ante amicitiam iudicandum. (Sen. Ep. 3, 2) Turpis et ridicula res est elementarius senex: iuveni parandum, seni utendum est. (Sen. Ep. 36, 4) Prospiciendum ergo in senectam nunc ab adolescentia est. (Lucil. Sat. 806) Pugnandum tamquam contra morborum, sic contra senectutem. (Cic. Sen. 11, 35) Nec domo dominus, sed domino domus honestanda est. (Cic. Off. I, 39, 139) Diu apparandum est bellum, ut vincas celerius. (Publ. Syr. Sent. D. 3) Pax est tranquilla libertas, servitus postremum malorum omnium, non modo bello, sed morte etiam repellendum. (Cic. Ant. II, 44, 113) Ut desint vires, tamen est laudanda voluntas. (Ovid. Ep. III, 4, 79) Deliberanda saepe perit occasio. (Publ. Syr. Sent. D. 18) Sed omnes una manet nox et calcanda semel via leti. (Hor. Carm I, 28, 15) Breve enim tempus aetatis satis longu mest ad bene honestesque vivendum. (Cic. Sen. 19, 70) Optandum est, ut sit mens sana in corpore sano. (Iuven. Sat. IV, 10, 356) Tria vivenda sunt oratori: quid dicat et quo quidque loco et quo modo. (Cic. Or. 14, 43) Multum legendu mest, non multa. (Plin. Ep. VII, 9, 15)