[DE IUDAEIS1 [426] De ludeis, utrum in agendo et respondendo Iudeus possit dici probus vir Quidam de Gebitzka, cui equus arrestabatur in Boscowicz, dixit coram iudicio, quod probum virum, apud quem dictum equum emerit, pro eius disbri-gacione statuere vellet. Instante vero termino iudicii quemdam statuit Iudeum, contra quem adversarius excipiens quesivit, utrum Iudeus, cum sit infidelis, locum probi viri agendo vel respondendo supplere possit. Super quo diffinitum fuit, quod cum Iudeus secundum etatem, secundum sexum, secundum sensum, id est discrecionem, et secundum probitatem, id est secundum actus viriles, sit et possit esse vir et omnibus istis modis non repungnet sibi, quod sit probus, vicem probi viri, quamvis non probi Christiani, dummodoa non sit infamis, agendo vel respondendo supplere potest. Unde quod non est fidelis ex hoc solum habetur, quod non sit vir coniugio. Matrimonium enim et alia sacramenta extra ecclesiam non habentur. [427] Item ad idem, de ludeis, quantum ad furta et causas criminates Postquam quedam civissa huius civitatis de camera res suas perdidisset, dictum est ei per inquilinos domus, quod quendam Iudeum sie vestitum et sie dispositum in domo vidissent. Ad que verba mulier se convertens in platea Iudeorum mutato habitu, quo cottidie induebatur, Iudeum secundum signa, que ab inquilinis audiverat, querere cepit. Eo itaque viso cum ad fugam se converte-ret, ita quod eum amplius non videret, mulier cueurrit ad iudicem Iudeorum petens, quod ipsum Iudeum tamquam furem suum caperet. Iudex vero, quia ante adventům mulieris de furto ipso pereeperat, Iudeum in fuga detinuerat et in vineulis iam habebat. Quo audito mulier dicebat iudici: „Domine, perdidi tot marcas grossorum Pragensium in tali marsupio et tot solidos Wyennensium in secundo marsupio et peplum, monilia et alia clenodia talia et talia".Que cum iudex in cista Iudei querere ineiperet, invenit aliquot grossos et eciam Wyennen-ses in duobus marsupiis, invenit eciam peplum et alias res sub debitis signis, que mulier rebus dixerat de eisdem. Cum igitur Iudeus tamquam fur in fuga captus per mulierem in causam traheretur, respondit, quod res in sua potestate invente sibi essent obligate et quia ipsas furtim ablatas ignoraverit, eas pro pignoribus reeeperit, quod vellet iuramento suo super eisdem pignoribus obtinere, sicut dicunt iura et privilegia Iudeorum sub hiis verbis: „Item, si Christianus impetive-rit Iudeum, quod pignus, quod Iudeus habet, ei furtim vel per violenciam sit ablatum, Iudeus iuret super illo pignore, quod cum reeepit furtim ablatum vel raptům ignoravit, hoc in suo iuramento implicito, quanto sit ei pignus huiusmodi obligátům et infra". In contrarium vero mulier allegavit, quia non sit consuetum, quod denarii tamquam pignora pro aliis denariis ludeis obligentur, nec eciam marsupia pro pignoribus consueverint obligari, et insuper, cum ipsa čerta signa dicat de cleno-diis in cista Iudei inventis, utrum ipse sibi tamquam fur non debeat condempnari. Pendente itaque termino per iuratos Christianorum et Iudeorum ad deliberandum super premissis allegacionibus posito Iudeus ipse promissis et tor-mentis de veritate dicenda monitus et induetus confessus est, quod dictas res subtraxerit et quod quendam Christianům Mathiam nomine socium eiusdem furti habuerit et quod eidem Mathie de pecunia eiusdem furti cesserint sex marce. Secundum quam confessionem dictus Mathias captus recognovit de 289 prescriptis. Dietám vero confessionem Iudei, quia tantum coram Christianis iuratis facta fuerat, alii Iudei ex hoc, quod non simul Christiani et Iudei earn audiverant, nullius vigoris esse dicebant. Consilium vero plenum civitatis, quod regitur per viginti quatuor, sentencialiter adinvenit, quod non obstante Iudeo-rum allegacione, quia Christianus ex prodicione Iudei esset captus et accusacio-nem Iudei veram esse recognoverit, Iudeus ipse ex confessione propria coram solis Christianis facta pena patiboli mori deberet. Unde quamvis Iudeus per Christianos et Iudeos sit convincendus, tarnen in actu furti raptus per ipsum actum vel furtum convincitur pleno iure. Dictus denique Iudeus, quia iudex Iudeorum a civitate declinaverat, coram tribunali Christianorum ductus fuit abiudicatus et pileus de scutella lingno quodam elevato, superius scutelle more Iudaico imposito, factus cum pice ar-dente crinibus et capiti Iudei impressus, cum eodem pileo, ut a Christianis suspensus discerneretur, patibolo, cathenis et ferramentis cum collo, ventre et pedibus est affixus. Dominus vero de Lantstain, capitaneus Moravie, postea Brunnam veniens iuratis obiecit, quod Iudeum, qui fuisset servus camere domini marchionis, contra iusticiam suspendissent. Ad quod iurati responderunt, quia moti iure civitatis Iudeum patibolo tradidissent. Scribitur enim in privilegio iurium civitatis sic: „Quicumque in aliquo furto deprehensus fuerit, quod sexa-ginta denarios valeat, suspendium paciatur et infra". Et quia nullus fur excipitur a pena suspendii in verbis prescriptis, ideo iurati plenum ius habent omnem furem et maxime cum furto raptům vel de furto confessum, cum in dicto privilegio auctoritate regia hoc ipsis non sit prohibitum, suspendendi. In hoc enim nomine infinito quicumque omnis fur includitur et nullus excipitur. In qua iuratorum responsione ipse contentatus nullam de Iudei suspensione fecit ulteri-us mencionem. [428] De ludeis, quantum ad accionem et defensionem Licet privilegium Iudeorum dicat, quod Christianus volens Iudeum vince-re cum Christianis eciam Iudeum debet in testem producere, tamen si Iudeus Christianům cum testibus Christianis et ludeis impetit, non oportet, quod propter hoc Christianus similiter cum Christianis et Iudeis se defendat et expurget, sed sufficit, quod defensionem iuridicam cum testibus faciat Christianis. Cum3 enim accio sit voluntaria et defensio sit de iure naturali, ius pocius defensori debet suecurrere quam actorL Sic sentenciatum est in Gosteel. [429] De Iudeis, quantum ad debita soluta et testimonio iuratorum contracta Iurati de Nausedlicz seripserunt sic: Iudeus impetivit Christianům pro debitis, que sibi concesserit coram iurato, et querit, si iuratus de concessione testetur, utrum Christianus eadem debita solvere sibi non teneatur. Christianus autem respondens concessionem affirmat, sed debita se assent persolvisse, quod velit ostendere forma iuris et infra. Item seripserunt eciam sic: Iudeus impetivit Christianům pro debitis, que coram iurato sibi concessit isto modo, quod sororio suo huiusmodi debita solvere deberet. Ad quod Christianus respondit, quod dicta debita coram eodem iurato iam mortuo dicto Iudei sororio eciam defuncto persolverit, quod velit probare forma iuris et infra. Super quibus ambobus diffinitum fuit, quod Christianus debita soluta mettercius credibilium virorum in cruce iurando ostendere teneretur. Ada 290 quam ostensionem Christianus non admitteretur, si tempore concessionis Iude-us hanc cautelam interposuisset: „Volo, quod ista debita michi non alibi, nisi coram iurato persolvantur". Et hoc est intelligendum super prima questione. In secunda vero, ubi iuratus dicitur esse mortuus, locum non habet. [430] De Iudeis, quantum ad formám iurandi In Reedisch cum Iudeus mulieri Christiane iurare deberet pro octo lapidi-bus lane, alter Iudeus formám iurandi sibi predixit istis verbis in vulgari: „Desa swerst du umb di schuld, als dir di fraw schuld geit pei der ee, di dir got gab auf dem perck Synai". Quesitum est ergo, utrum valeat ista forma. Et responsum est, quod sic. Ut autem debitus modus circa ipsam servetur, reeipiandus est Penthatheucus Moysi, scilicet rodale Iudeorum, et queratur in Exodo vel in Deutronomio scriptura decern preeeptorum domini. Et super illo preeepto „Non periurabis nec assumes nomen dei tui in vanum" Iudeus iurans manum ponat et sive repetat verba post ilium, qui sibi formám proponit, sive proponens totam formam per se loquatur et Iudeus solum subiungat „Amen", forma valet. Debet tarnen in ipsa forma res, de qua placitatur, et affirmacio vel negacio, que ad hoc exigitur, propriis verbis exprimi. Et si Iudeus istam formam recusans circa ius, quo privilegiatus est, se pecierit conservari, hoc est sibi favo-rabiliter concedendum. [431] De Iudeis racione vulnerum Ad requisicionem civium de Chremsir sentenciatum fuit, quod Christianus accusatus per Iudeum, quod ipsum vulneraverit, per testes idoneos Christia-nos melius potest suam innocenciam ostendere, quam Iudeus eum vincere pos-sit. [432] De Iudeis, quantum ad conviccionem in criminibus In Reedisch Iudeus deprehensus in furto cum coram pretorio accusaretur de furto, alter Iudeus ibidem astans prolocutori dixit, quia maior esset fur quam Iudeus, de quo furti querimoniam proponebat. Ad cuius prolocutoris querelam modo premisso expositam Iudeus respondit negando, petens se circa Iudeorum privilegia conservari. Advocatus vero Christiani Iudeum vult vincere testimonio iuratorum, qui pretorio assederunt. Queritur ergo et infra. Et respondetur: Si coram iudicio, ubi Iudeus dicitur advocatum Christiani furem appellasse, plures alii fuerunt Iudei, sicut est verisimile, tunc Iudeus cum Christianis et Iudeis est vincendus. Si autem preter ilium solum alii non affuerunt Iudei, tunc super ferenda diffinitiva sentencia matura deliberacio est habenda. Est enim forte contrarium iuri, ut iurati, qui tribunáli presidentes, ubi maior est vis eorum officii, sentencias absolutorias et condempnatorias in astantes iudicio proferunt, non possint testari de verbis et factis, que per quemcumque hominem cuiuscumque professionis existentem ibidem fiunt. Sic enim si Iudeus ipsum iudicem vel iuratum in actu iudiciario vita privaret, inpune transiret. Licet eciam in generali privilegio Iudeorum scribatur, quod Iudeus per Christianům et Iudeum vinei debeat, tarnen ex hoc forte princeps non concessit Iudeis, quod in specie non esset verisimiliter concessurus, et precipue cum hoc in dicto privilegio non sit expressům nominatim. [433] De Iudeis, quantum ad pignora et iuramenta Sentenciatum est Iudeis civitatis, quod Iudeus tantum super pignora rei mobilis, que in sua tenet clausura, per iuramentum potest suum debitum obtine- 291