[172] De debitis dictis trinkgeelt Viro mortuo pincerna non potest obtinere iuramento debitum dictum trinkgeelt super uxorem negantem, nisi fortassis uxor cum viro vivente idem debitum personaliter debiberit in thaberna. Et tale debitum, quod debibitum est in thaberna intra muros civitatis, per pincernam iuramento potest obtineri et solum in iudicio civitatis et non in alio, preterquam in illo, in quo debibitum est. Debet eciam pincerna tale debitum obtinere volens esse fidedignus et non suspectus, ita quod iurati iudicent eum idoneum ad tale debitum obtinendum. Unde necessarium est, quod sit hospes domus vel dominus potus et non garcio vel caupo manualis. Debitum autem, quod dicitur spilgeelt, nec ad iudicium est deducendum nec pro ipso est conquerentibus iusticia facienda, sicut habet con-suetudo civitatis antiquitus approbata. [173] De debitis dictis lidloon Iurati de Wyschaw verbotenus informati sunt, [aj quod servitor et operarius conventus, qui convencionem demonstrare potest et est de familia cottidiana alicuius domini et vescitur eius pane, potest precium debitum dictum lidlon obtinere termino serviendi iam transacto. fbj Item, cum dominus dicat in evangelio: „Opus mercenarii non maneat aput te usque mane", si moritur paterfamilias domus, de bonis, que relinquiť, servis et ancillis ante alia debita precium, quod vulgariter dicitur lidlon, quod meruerunt usque ad tempus mortis domini, ďari debet. Sed si possessores bonorum mortui eosdem servos et ancillas seu familiam domus usque ad tempus in convencione servicii eis prefixům tenere voluerint, servient, in fine temporis precium suum integraliter recepturi. Si vero ipsos licenciaverint et plus de pre-cio, quam usque ad diem mortis domini percipere debuerunt, eis concessit, hoc restituere non tenentur. [c] Item, si familia conventa fuit per septimanas vel per menses et quamdiu servient dubitatur, quantum temporis familia suo iuramento confirmabit, tan-tum de precio toilet. Si autem super graciam servivit, contentabitur in eo, quod de gracia fuerit sibi datum. [d] Item, si familia infra tempus servicii moritur, quantum usque ad diem mortis deservivit, tantum illi, qui loco eius precium repetit, dabitur ipso iure. fej Item precium dictum lidlon iudicialiter obtentum est eodem die sole splendente persolvendum vel pignus pro ipso per iudicem datum statim sequenti die cum scitu testium vendi potest. [174] Utrum pro debitis solutis hospites et homines de alio iudicio possint tes-tari De Geyaw iurati quesiverunt, utrum pro debitis solutis recipiendum sit testimonium hominum residencium extra iudicium, in quo debita sunt contracta. Super quo diffinitum fuit, quod si tales homines sint bone fame, eorum testimonium est audiendum. Unde licet iura originalia dicant, quod hospes advenam pro debitis adminus debeat vincere cum uno cive civitatis, tarnen in demonstrandis debitis solutis homines extranei, dummodo sint idonei, testimonium ferre possunt, sicut eciam debita in uno iudicio contracta in alio solvi possunt. [175] Debita regis et reipublice debitis aliis preferuntur Licet in debitis personarum particularium prioritas temporis pinguiusa ius faciat, tarnen hoc non obstante debita regis, reipublice et universitatis civitatis, 207