[DE TORMENTIS] [7031 De tormentis De Reedisch iurati scripserunt sic: De opido Nappaidl litteras recepimus in hec verba: Cum rustici cuiusdam in Nappaidl filio de pera duo grossi essent subtracti, rusticus ipse famulum commensalem suum, quem eiusdem furti reum suspicabatur, capiens, temerarie, auctoritate iudicis et iuratorum nec petita nec quesita, manibus cum pollicibus tergotenus colligatis in eculeo suspendens per funem, supra et infra trahens, ut de furto prescripto, quid sibi constaret, confite-retur, per incendium fumo sub eius facto pedibus tormentavit. idem autem famulus eadem durante pena clamore terrifico, vulgariter dieto baffenschrai, vicinos ad aceurrendum commovit. Qui cum venissent et per fenestras ac rimas domus introspicientes famulum tormentari vidissent, hoc ipsum iudici celeriter intimarunt. Qui servum suum illuc mittens, cum domům clausam intrare non posset, hostio effracto domům introiens famulum in eculeo pendentem invenit, quem potenter eripiens ad iudicis presenciam duxit. Qui casu coram iuratis ad hoc vocatis congnito partibus terminům iudiciarum assignavit. In quo cum famulus per omnia, sieut preseribitur, de domino suo conquereretur ipseque do-minus responderet affirmando, quia furtum filio suo in duobus grossis de pera factum per penas tormentorum a famulo suo extorsisset, famulus replicavit, quod licet de furto simpliciter innocens esset, tamen ad vitandum mortem et salvandam vitam, sieut nátura postulát, de furto fuerit confessatus. Super qua replicacione cum dominus secundum consilium iuratorum interlocutoria habita deliberacione respondere deberet, in causa iuris reiteracionibus, que vulgariter holung dieuntur, perditis suceubuerit, querimus, quibus emendis obnoxius teneatur. Super quo casu, qui rams est, diffinitive responsum est: Ex quo ille, qui famulum commensalem suum tormentis, ut premittitur, ad confitendum de furto, de quo fortassis innocens fuit, artavit, cum in hoc auctoritatem iudicia-riam, quod sua non interfuit, iudicis et iuratorum potestate spreta frivole ac contumaciter sibi usurpaverit, famulum cum pollicibus utriusque manus ligatum tergotenus suspenderit, sursum traxerit et deorsum miserit et in eadem causa iudicialiter ventilata suceubuerit, ambobus est suis pollicibus detruncandus. Et per hoc famulo tormentato et iudici est plenarie satisfactum. Si autem eandem pollicum amputacionem pecunia redimere voluerit, pro quolibet pollice solvet pro emenda quinque marcas grossorum Pragensium, hoc est in toto decern marcas, de quibus famulo per suspensionem et incendium leso cedent quinque, iudici tres et opido Nappaidl marce due. [a] Eť hic collige, quod per questiones et tormenta veritatem a maleficis inquirere solum interest iudicis et iuratorum. [b] Et non sunt omneš homines tormentandi, sed solum qui aceusati pro reis habentur suspecti. Et non est incipiendum a tormentis, ut malefici ad confitendum sic cogantur, immo primo aliis argumentis et subtilibus inquisicionibus de loco, tempore et aliis circumstanciis facti sunt ammonendi, si saltem sic veritas ab ipsis poterit extorqueri. Et est incipiendum a suspectissimo et a quo facilime iudex crediderit posse verum sciri. fej Etb nota, quod confessiones reorum pro exploratis eriminibus haberi non oportet, si nulla alia probacio iudicem et iuratos et illos, quorum interest, de causa cognoscere instruat et moveat. 386 [d] Sciendum eciam, quod tormentis non est semper nec eciam numquam fides adhibenda, nam probacio tormentorum res est fragilis et periculosa verita-tern fallens. Multi enim paciencia et duricia tormentorum ita tormenta contemp-nunt, ut exprimi ab eis Veritas nullo modo possit. Alii vero tanta inpaciencia vincuntur, ut in quovis facto mentiri magis quam pati tormenta velint, et ita fit, ut eciam vario modo fateantur, ut non tantum se, sed eciam alios criminentur. [e] Item inimicorum confessioni fides adhiberi non debet, quia faciliter men-ciuntur. Nec tamen sub pretextu inimiciciarum erit fides detrahenda, sed causa cognita fides est habenda vel non habenda. ffj Item latronibus impunitatem sibi captantibus et ex hoc proditores suos indicantibus non facile creditur et eciam non communiter inpunitas eis per huiusmodi proditores concedenda est. [g] Item, si quis sponte de maleficio fateatur a se commisso, non semper ei fides adhibenda est. Non numquam enim aut metu vel alia de causa in se confi-tentur quidam. [h] Sciendum eciam, quod iudex et iurati diligenter considerare debent modům tormentandi, ut scilicet talis modus in tormentando servetur, quod tormen-tatus vel innocencia vel supplicio salvus sit. [i] Non debet eciam faciliter in re pecuniaria haberi tormentacio, sicut pre-scriptus rusticus de Napaidl, de quo in sentencia habita est mencio, fecit, nisi fortassis aliter Veritas inveniri non possit, quam per tormenta, tunc enim licebit. [k] Tormenta habenda sunt non quanta accusator postulát, sed ut moderate racionis temperamenta desiderant. /// Iudex0 eciam et iurati advertere debent, qua constancia vel qua trepidaci-one tormentatus confiteatur. Debent eciam videre, cuius extistimacionis, utrum bone fame vel suspectus, ille fuerit, qui tormentatur. [m] Insuper de minore quatuordecim annis in caput alterius non est habenda tormentacio, et hoc maxime, cum nullis extrinsecus argumentis accusacio imple-tur. Nec tamen consequens est, ut sine tormentis eidem iuveni credatur, nam etas, que adversus asperitatem tormentorum iuvenes interim tueri videtur, sus-pecciores quoque eosdem facit ad menciendi facilitatem. [n] Unius criminis plurimi rei ita audiendi sunt, ut ab illo primum incipiatur, qui timidior est vel tenere etatis videtur. foj Reus evidencioribus argumentis oppressus repeti in tormenta potest maxime, si in eis animus corpusque duraverint. [p] In ilia causa, in qua reus nullis argumentis urgetur, non sunt tormenta faciliter adhibenda, sed dicendum est accusatori, quod illud comprobet, quod intendit. fq] Non est credendum confessioni, quam facit aliquis durantibus tormentis, nisi eis cessantibus in eadem confessione perseveret. Require supra pro ista materia in capitulis De confessionibus et De penis. 387