Dyalogus dea heresi bohemica. Cum et tacendi et loquendi tempus sit, quando commune instat periculum, desperantis pocius quam religionisb est servare silencium. Omnium est conclamare in unum et currere ac ferre 5 presidium. Quando aut impetus hostilis aut incendium ingru-erit civitati, presertim eorum interest, qui vigiles civitatis sunt, eos, qui in arce0 sunt, ipsum quoque patrem familias experge-facere et ad subveniendum in necessitatis articulo convenire. Hac igitur consideracione pulsatus quidam simplex, presbitero- 10 rum d minimus, exclamans hoc in tempore, ut archanum pluri-marum conscienciarum valeat serenari, paucis verbulis quasi quibusdam susurriis1 aures audiencium benivole voluit occupare. Igitur quoniam spiritus sanctus sanctissimis prophetis sic est attributus, ut tamen ad tempus pro infirmitate carnis et contrarie- 15 tate peccati ab ipsis offensus abscederet et iterum placatus sub oportunitate temporis adveniret, ideo, ut perplexitates versuci-arum Beemoth, quibus hiis diebus et presertim propter sectam Hussistarum humanus animus plerumque occupatur, aliquan-tulum destruantur2 et sapiencia, que vincit maliciam et rerum 20 exitus metitur suaviterque disponit omnia, dum plurimorum noticia fuerit comprobata, pulcrius elucescat,3 dyalogum sub-scriptum effundere presumpsit, in quo Racio et Animus in negocio dei et ecclesie pariter fabulantur, iargiente quoque domino bonorum omnium distributore duo principia humanorum 25 actuum, scilicet intellectus et voluntas, ad dandum pacem ecclesie dulciter simul possunt in concordiam convenire. e Kacio: Acb, quibus et quantis malis ecclesia dei iam premitur et validis inimicorumf incursibus tnrbatur! * de — bohemica add. 2. b 1. religiosi v. spát. Hand am Rand 2. 30 c arte 1. d frater Andreas in S. Magni coufessoris in pede pontis Ratisponensis monasterio vivcns sub regula B. Augustini am Rand mit Zeichen xu presbiterorum 1. im Text nach minimus 2. e Racio loquitur add. 2. ' iniquorum corr. am Rand inimicorum 1. ' Vgl. S. 441 Z. 4 und S. 505 Z. 19. 2 Vgl. S. 444 Z. 13 ff. 3 Vgl. S. 442 Z. 12 f. 42* — 660 - Animas: Que sunt ista mala, et qui sunt isti validi ini-micorum incursus, de quibus loqueris? R.*: Nonne vides ista mala, que iam fiunt per Bohemos ? Qui cum olim essent populus dei electus, quidam ex eis abe-untes retrorsum a deo salutari suo recesserunt et modo sociatis 5 eis ex omni terra sceleratis sic invaluerunt, quod non contend terminis suis omnes terras per circuitum, scilicet Austriam, Ungariam, Moraviam, Slesiam, Misnam, Franconiam et Bavariam gladio, igne et rapinis conturbant. A.: Ut audio, inimici isti, de quibus loqueris, sunt hii, 10 quos Hussistas nominamus. R.: Tu dixisti. Et ego prima fronte tibi dixissem eos tales esse, sed timens, ne forsitan nimis impetuose alloquens te aliquantulum provocarem, volui eos discreciori modo inimicos nominare. 15 A.: Dicb, quesob, qui sunt hii, et unde originem ac-ceperunt, qui tali nomine vocantur, et ego benivole audiens te libenter tecum fabulabor. R.: Hussiste isti vocanturc a quodam Bohemo Johanne Huss, qui0 propter varios hereticos, erroneosd et scandalosos 2»> 1415 articulos anno domini 1415. 4." die Julii in generali Constanci-JtUi 4. ensi concilio in presencia Sigismundi serenissimi Romanorum Augusti et nuncf regis Bohemie iudicialiter est sentenciatus et combustus. A.: Mirabilia sunt talia et ideo non inmerito diligencius 25 indaganda. R: Utique sunt mirabilia, et ideo, si humiliter tamquam parvulus ista quesieris, declaracio sermoniun in hoc negocio tibi dabit intellectum. A.: Die, queso, aliquem articulum illius erroris. 30 R.: Ex quo de multis modiciun tamquam humilis petis, nosse debes, quod ille Johannes Huss fuit imitator pestiferi dampnatique dogmatis cuiusdam Anglici, qui vocatus est Johannes "Wicleff, quod interpretatur mala vita.1 Hie inter alia perversa dogmata asseruit, quod universitates, studia, collegia, gradua- 3ó ciones et magisteria in eisdem sunt vana gentilitas et vaga gentilitate introducta et tantum prosunt ecclesie sicut dyabolus.5 A.: Die, rogo, fuitne ipse Johannes Huss alicuius gradus ? » Ratio 2. b Dicque 2. 0 om. Hss. d errorea 2. • om. 2. f regis nunc 2. 4«' 1 Vgl. S. 158 Z. 20 f. » Vgl. S. 142 Z. 4 ff. E.: Ymo presbiter fuit et baccalarius in theologia ac liberalium arcium magister universitatis Pragensis.1 A.: Numquid ipse confessus est se esse presbiterum? K.: Ymo certe. Eciam ultima confessione, quama propriis 5 manibus scripsit.2 A.: Merito debitam passus est penam, qui gradus tantos ab ecclesia approbatos ascendit et, licet de gradibus gauderet, Johannem Wicleff, qui notorius fuit hereticus et pertiuax in heresi decessit anathematizatus, virum katholicum et doctorem 10 ewangelicum false predicavit. Nam quemadmodum in celo angeli aogelis, ita in terra homines hominibus principantur.3 Tolle enim gradus ordinum in terra, et nullus ordo, sed sempi-ternus erit horror. Yerumtanien libenter clarius istud a te vollem audire. 15 R.: bFuit quidam rusticus, qui conferens cum quodam presbitero dixit: Bonum videretur, quod sic non gravaremur per dominos Dixitu presbiter: Et quomodo? Respondit rusticus: Certe quod omnia essent equalia. Dixit presbiter: Si tibi istud sic placet, numquid tibi eciam placeret, si ingrediens 20 domum tuam, in qua tu es dominus, servus tuus vellet esse similis tibi? Respondit rusticus: Certe non. Dixit presbiter: Quare non? Respondit rusticus: Res ista stare non posset. Dixit presbiter: Quia res ista, quemadmodum tu asseris, staře non potest, quid tunc debet fieri? Respondit rusticus: Melius 25 est, ut antiquo more servato ordino superioribus inferiores sint subiecti. A.: Tu quidem racionabiliter ista sentis. R.: Sed tarnen iste Johannes Huss sine successoribus non discessit. 30 A.: Die, queso, qui sunt hii? R.: Unus e multis principaliter fuit quidam laicus nomine Jeronimus, liberalium arcium magister, nacione Bohemus.4 Hie primum comprehensus iustam dampnacionem Johannis Wicleff et Johannis Huss professus est et iuravit se in hac fidei veri- 35 täte permansurum. Postea vero tarn quam canis rediens ad vomitum publice asseruit prefate dampnacioni dictorum Wicleff a om. 2. t> Exemplum rusticanum, sed bonum, quod oportet esse in rebus ordincm superiorům et inferiorum am Rand 1. ebenso, ohne sed bonum 2. c Pre.->b. dix. 2. 4Ü 1 Vgl. S. 143 Z. 7 fj\ í S. 221 in Kap. 11. 3 Vgl. S. 140 Z. 1 ff. 4 Vgl. S. 148 Z. 12 ff. Digitized by Google — 662 — et Huss se inique consensisse, unde in eodem Constanciensi concilio similem penara sui complicis accepit. In uno tarnen articulo idem Jeronimus, scilicet de sacramento altaris et post transubstanciacioneni panis in corpus Christi*, professus est se teuere et credere, quod ecclesia credit et tenet, dicens se. plus 5 credere Augustino et ceteris ecclesie doctoribus quam Wicleff et Huss. A.: Placet quidem, quod de sacramento altaris bene sensit, sed quia in aliis pestiferis dampnatisque dogmatibus Wicleff et Huss, proch dolor, adhesit, ipse sibi ipsi repugnavit. Utinam 10 dictum Katonis1: Sperne repugnando tibi tu contrarius esse. Conveniet nulli, qui secum dissidet ipse, pro salute propria memoriter tenuisset. Unde Ýellem scire, quot fuerint articuli dampnate memorie Wicleff et Huss. 15 R.: Sicut in actis Constanciensis concilii habetur, princi-pales articuli Wicleffb fuerunt 45 et alii eciam 260 de eius libellis excerpti2, Huss vero principales articuli, quos in libro, quem de ecclesia intitiilavit, et in aliis suis opusculis posuit, fuerunt 263 et alii plures, ut in actis concilii continetur, per 20 testes sufficienter contra eum probati, de quibus expedit magis tacendum quam loquendum, ut huiusmodi pestilenticis doctrinis humanus animus non polluatur.4 A.: Ex quo talis pestifera doctrina cum suis auctoribus in prefato Constanciensi concilio, quod cetus cardinalium et 25 5 naciones, scilicet ytalica, gallicana, germanica, anglicana et hyspanica, faciebant et in quo tribus obedienciis in unam reductis e unicus ecclesie pastor, scilicet Martin us Y., concorditer a cardi-nalibus et prefatis nacionibus Sigismundo Romanorum Augusto et Ungarie rege, fratre Wenczeslai regis Bohemie, presente est 30 electus, tarn autentice est dampnata, quis tarn temerarius fnit, ut acta tarn solemnis concilii presumeret impugnare? R.: Cum pro informacione aliqua querere sit una e 5 clavibus sapiencied, sapienciam tibi imputassem, si sapienter quesivisses. 35 A.: Et quomodo sapienter? » de renianencia panis vel non rcmancncia am Rand 1. b Wicleff — articuli om. 2. c redactis 2. d De una 5 clavium ecclesie (so) am Rand 1. 2. 1 Dionysius Gato, Disticha de moribm 1,4. 40 5 Vgl. S. 141 Z. 28 ff. :l Vgl. 8. 143 Z. 3 ff. * Vgl. S. 142 Z. 11 f. Digitized by Google