Respondens autem quidam wyklefitice sortis magister altis aclamabat vocibus: Auca: Quis es tu, homo pauper ingenio et a scienciarum magistralium seclusus diviciis? Et audes verbis rudibus adversus magistros insurgere, cum iusticie nostre nemo sit, qui posset contraire! Quid ergo et ad te? En factus es sicut passer solitarius in tecto. Quid sibilas, qui pene nulli utilis es, vel utinam tibi ipsi! Nunquid in mole et utilitate aucam te esse reputas? Ecce enim illa quante utilitatis sit in populum pullis, ovis, plumis, sed et sue proprie refeccione carnis, doctus tibi et indoctus pariter respondebunt. Sed quis es tu? Sufficiat tibi paupertas tua et mane solitarius tamquam vile volatile in tecto, ut nequaquam amplius oris tui sibilo magnorum volatilium magistralibus te concentibus audeas sociare. Bene etenim te passerem dixerim, non solum inutilitate, sed eciam instabilitate et levitate. Obmutesce ergo et superpone digitum ori tuo. At ego passer: Audio, que dicis, et consencio. Inutilis, heu, instabilis et levis sum, unde passeris nomen convenienter suscipio. Verumtamen, adiuncto passeri turture dici passer minus erubesco, sic quidem passer invenit sibi domum et turtur nidum suum, ubi ponat pullos suos, patet. Adiunge autem tibi, si placet, omne volatile grande, milvum, strucionem vel erodium, et volate in altissimis. Michi sufficit paupertas mea, ut domus mee refugium in arduis alcius collocarem. Auca: Quid ergo adhuc musitas, cum ipse fatearis, que dixerim? Passer: Revera, quia veritas non querit angulos, esse me inutilem negare non audeo. Si enim lex, que generaliter loquitur, generaliter debet intelligi, quis ego sum, ut in me locum non obtineat sermo Dominicus, quo dicitur: Cum omnia feceritis, que precepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus? Quis enim gloriabitur castum se habere cor? Minus ego. Propterea semper repeto: Deus propicius esto michi peccatori […] Ad hec Auca: Placet, quod ad reprehensionem non recalcitras et tuam insufficienciam satis moderanter excusas. Sed vide, ne ex hoc deroges et detrahas nobis, qui sumus utique meliores te. Hoc quia per se patet, probacione non indiget. Passer: Si boni estis, nescio, si meliores, dubito, sed hoc scio, quia nemo bonus, nisi solus Deus. Non ergo derogo nec detraho aucariis et Wyklefitis, sed, quod veritas suggerit, rustico quidem stilo sed publice describo sancte Romane ecclesie correccione debita semper salva. Aucam tamen preterea laudavi et laudo, quia plumis suis universitati multum proficit, sed et delicata et bene placita cervicalia efficit regibus et reginis. Verumtamen et hoc referam, quod si auca deplumata, veru infixa et ignibus decocta fuerit et edentibus apposita, finale utique gaudium convivantibus preparabit.