Secuntur privilegia regum aliorum /// Apud Brunam 1268 aug. 23. — (1283—1305)] Et primo privilegium per regem Ottackaruin Iudeis datum et tandem per regem Wenczeslaum renovatum Nos Wenczeslaus et infra. Licet genus hominum ortu surgat assimili* et mortales quilibet naturalis equentur originis paritate, ex quo tamen per lapsum primi hominis peccati contagiosa prurigo naturam viciavit humanam, inmutata est pristini status condicio et iuris distinccio subsecuta, ut quidam, qui iure nature nascebantur liberi, iure gencium iugo nascantur subditi servitutis, quidam prerogativa dignitatis impetent, alii obsequantur, quidam Claris ornentur hono-ribus, alii deiecte humilitatis caligine tenebrescant. Sed quamvis inter Ade filios huiusmodi qualitas differencie prescripta dudum teneat et servetur, nichilomi-nus tamen nullus, et precipue, qui dominii prefertur fastigio, humanitatis imme-mor esse debet, quin immo se hominem recognoscens egentibus subditis pictatis ianuam reseret, ipsos clementer gubernet, votis condescendat humilium et iustis peticionibus favorabilem prebeat benignus auditům. Huius igitur tenore privilegii noverint tam presentis etatis homines quam future, quod quamquam Iudei per nephandum, quod patres eorum scelus commiserunt in domino nostro, filio dei vivi, privilegio iuris naturalis privati in calamitatem servilis condicionis mise-rabiliter sint deducti, tamen, quia eis speciei reddit idemptitas nos conformes, ex Christiane, quam profitemur, fidei sanctitate inducimur, ut crudelitatis rigorem pietatis lentescamus mollicie, sicque diligamus homines, ut eorum non diligamus errores, Iudeorum degencium in Moravia precibus benignius inclinati, privilegium quoddam olim per dominum Ottackarum, regem Boemie, karissimum patrem nostrum felicis memorie, ipsis concessum vidimus et contenta in eo tamqu-am rite ac racionabiliter acta presentis tenore privilegii renovantes ratificavimus et vigere volumus stabilis robore firmitatis. Erat autem ipsum privilegium non abolitum, non abrasum, non cancellatum nec in aliqua parte sui viciatum, sed in prima sui figura consistens, et tenor ac continencia eius talis est: In nomine domini amen. Nos Ottackarus, dei gracia Boemie rex, dux Austrie et Stirie ac marchio Moravie, omnibus imperpetuum. Cum humanis disposicionibus nichil ad summe perfeccionis et soliditatis culmen valeath perve-nire, sed semper de gestis hominum, licet racionabilibus, tamquam de navi, que fluctibus est exposita, sub serenitatis tempore calumpnie timeri oporteat tem-pestates, ideo ea, que ex principům beneplacito ad subditorum commoda conce-duntur, aliquociens sibi renovacionis remedio indigent subveniri, ut ipsa, que Vetera sunt, vultum novitatis assumendo nociorem adhibicionem fidei conqui-rant et maioris gaudeant fulcimine firmitatis. Quare tarn presentibus quam po-steris huius scripti testimonio esse volumus manifestum, quod nos cum auctore 396 domino, per quern reges regnant et obtinent principátům et cuius magnificencia non potest termino circumscribi, diversarum terrarum et nacionum gubernacula teneamus, volentes, ne aliqui eorum, qui nostre dicioni subduntur, cuiuscumque condicionis fuerint sive legis, in iuribus suis defectum senciant aut iusticie pa-ciantur eclypsim, Iudeis nostris per districtum nostri dominii constitutis, potissi-me cum ad nostram cameram pertineant et nostra defensione et presidio egeant specialius communiri, regalis grade beneficium impendentes ad evidenciorem noticiam et cautelam eorum statuta et privilegia, que a nobis nostre iuventutis tempore emanaverunt, de verbo ad verbum, sicut in subsequenti serie contine-tur, taliter duximus renovanda. [1] De testibus Primum quidem statuimus, ut pro pecunia mobili aut pro re immobili aut in causa criminali, que tangit personam aut res ludei, nullus Christianus contra Iudeum nisi cum Christiano et Iudeo in testimonium admittatur. [2] De pignoribus Si Christianus Iudeum impetit asserens, quod ei pignora sua obligaverit, et Iudeus hoc diffitetur, si Christianus Iudei simplici verbo fidem noluerit adhi-bere, Iudeus iurando super equivalente sibi oblato suam intencionem probabit et transeat absolutus. [3] De pignoribus Si Christianus obligaverit pignus Iudeo affirmans, quod Iudeo pro minori pecunia obligaverit, quam Iudeus confiteatur, iurabit Iudeus super pignore sibi obligate et quitquid iurando probaverit, Christianus ei solvere non recuset. [4] De pignoribus Si Iudeus Christiano non assumptis testibus dicat se pignus mutuasse et ille negaverit, super hoc Christianus solius sui iuramento se expurget. [5] De pignoribus Recipere poterit Iudeus nomine pignoris omnia, que sibi fuerint obligata, quocumque nomine vocentur, nulla de hiis requisicione facta, exceptis vestibus sanguinolentis et madefactis et sacris vestibus, quas nullatenus acceptabit. [6] De pignoribus furti Si Christianus impetiverit Iudeum, quod pignus, quod Iudeus habet, ei furtim vel per violenciam sit ablatum, Iudeus iuret super illo pignore, quod cum recepit, furtim ablatum vel raptům ignoravit, hoc in suo iuramento implicito, quanto sit ei pignus huiusmodi obligátům, et sic expurgacione facta Christianus sortem et usuras ei persolvet, que medio tempore accreverunt. [7] De pignoribus amissis Si aut per casum incendii aut per furtum aut per vim res suas cum obligatis sibi pignoribus Iudeus amiserit et hoc constiterit et Christianus, qui hec obligavit, nichilominus eum impetit, Iudeus iuramento proprio se absolvet. [8] De iudicio Iudeorum Si Iudei inter se de facto discordiam moverint aut guerram, iudex civitatis nostre nullam iurisdiccionem sibi vendicet in eos, sed rex aut dux aut summus terre vel regni camerarius iudicium exercebit. Si autem reatus vergit in personam, soli regi sive duci hie casus reservabitur iudicandus. [9] De vulneribus Si Christianus Iudeo vulnus qualecumque inflixerit, reus regi sive duci solvet duodecim marcas auri sue camere deferendas et vulnerato duodecim marcas argenti et expensas, quas pro suimet curacione impenderit medicine. 397 [10] De homicidio Si Christianus Iudeum occiderit, digno iudicio puniatur et omnia rei mobilia et immobilia in regis transeant potestatem. [11] De percussione Si Christianus Iudeum ceciderit, ita tarnen, ut sanguinem non effundat, solvet regi quatuor marcas auri, percusso seu leso quatuor marcas argenti; si vero pecuniam habere non poterit, per detruncacionem manus satisfaciat pro commisso. [12] De theloneo Quicumque Iudeus dominium nostrum transierit, nullus ei aliquod im-pedimentum prestabit nec molestiam inferat aut gravamen; sed si aliquas merces aut alias res duxerit, de quibus muta debeat provenire, per omnia mutarum loca non nisi debitam solvat mutam, quam solveret unus civis civitatis illius, in qua Iudeus eo tempore commoratur. [13] De ludeis mortui* Si Iudei iuxta suam consuetudinem aliquem ex mortuis suis aut de civita-te ad civitatem aut de provincia ad provinciám aut de una terra ad aliam deduxe-rint, nichil ab eis per mutarios volumus extorqueri; si autem mutarius aliquid extorserit, ut predo, qui vulgariter rerrauber dicitur, puniatur. [14] De eimiterio Iudeorum Si Christianus eimiterium eorum quacumque temeritate dissipaverit aut invaserit, in forma iudicii moriatur et omnia sua perveniant camere regis, quo-cumque nomine nuneupentur. [15] De scolis Iudeorum Si aliquis temerarie iactaverit super scolas Iudeorum, duo talenta volumus ut persolvet. [16] De emendis communibus Si Iudeus iudici suo in pena pecuniaria, que bandl dicitur, reus inventus merit, non nisi duodeeim denarios solvet ei. [17j De citacione Si Iudeus per edictum sui iudicis vocatus ad iudicium primo et secundo non venerit, pro utraque vice iudici quatuor denarios solvet, et si ad tercium non venerit, solvat triginta sex denarios iudici memorato. [18] De emendis vulneriim Si Iudeus Iudeum vulneraverit, suo iudici in penam, que bandl dicitur, duo talenta solvere non recuset. [19] De iuramentis Statuimus, quod nullus Iudeus iuret super rodal, preterquam ad nostram presenciam evocatus. [20J De clamdestina mortificacione Si Iudeus clam fuerit interemptus, ut per testimonium constare non possit amicis suis, quis eum interemit, si post inquisicionem factam aliquem suspectum habere ceperint, nos ludeis contra suspectum pugilem volumus exhibere. [21] De violencia Si Christiani alicui Iudeo manum iniecerint violentam, manum illorum volumus detruncari. [22] De iudice Iudeorum Iudex Iudeorum nullam causam ortam inter Iudeos ad iudicium deducat, nisi per querimoniam fuerit invitatus. [23] De usuris Si a Iudeo Christianus pignus suum absolverit ita, quod usuras non persolverit, easdem usuras si infra mensem non dederit, illis usuris accrescant usure. [24[ De hospitibus Nullum in domo Iudei volumus hospitari. [25] De obligacionibus hereditatum Si Iudeus super possessiones aut litteras magnatum terre pecuniam mutuaverit et hoc per suas litteras et sigillum probaverit, Iudeo iure aliorum pignorum possessiones assignabimus obligatas et ei eas contra violenciam defendemus. [26] De abduccione puerorum Iudeorum Si aliquis vel aliqua puerum Iudei abduxerit, ut fur volumus condempne- tur. [27] De vendicione pignorum Si Iudeus receperit a Christiano pignus et per spacium anni tenuerit, si valor pignoris mutuatam pecuniam non excesserit, Iudeus iudici suo pignus demonstrabit et postea habeat vendendi libertatem. Sed postquam pignus apud Iudeum diem et annum remanserit, nulli postea super eo respondebit. [28] De sabbato et festo Iudeorum Volumus, ut nullus Iudeum super solucione pignorum in suo feriali die audeat coartare. [29] De invasione domus Quicumque Christianus Iudeo per vim abstulerit pignus suum aut violenciam in domo sua exercuerit, ut dissipator nostre camere graviter puniatur. [30] De loco iudicii Iudeorum Contra Iudeum non nisi in scolis procedatur nobis exceptis, qui eos possumus ad nostram presenciam cvocare. [31] Quod Iudei non summit sanguinem Christianorum Iuxta constituciones pape in nomine sancti patris nostri districcius prohi-bemus, ne de cetero Iudei singuli in nostra dominio constituti culpari debeant, quod humano utantur sanguine, cum iuxta preceptum legis ab omni prorsus sanguine se Iudei contineant universi. [32] De solucione debitorum Statuimus, ut quitquid Iudeus mutuaverit, sive aurum fuerit, denarii vel argentum, idem ipsi solvi vel reddi debeat cum usura debita, que accrevit0. [IIa Pragae 1348 mart. 23.] Quod Iudei non recipiant pignora subtracta Karolus, dei gracia Romanorum rex semper augustus et Boemie rex, ad universorum noticiam volumus pervenire, quod nuper fideles nostri dilecti.. iu-rati,.. consules et communitas civium civitatis nostre Brunnensis ad maiestatis nostre accedentes presenciam nobis insinuare curarunt, quod ipsi et ceteri eius- 398 399