Středověké hádanky Symphosius Longa feror velox, formosae filia silvae; innumeris pariter comitum stipata catervis; curro vias multas, vestigia nulla relinquens. Caeca mihi facies, atris obscura tenebris; nox est ipse dies nec sol mihi cernitur ullus; malo tegi terra: sic me quoque nemo videbit. Plena domus spinis, parvi sed corporis hospes; incolumi dorso telis confixus acutis; sustinet armatas segetes habitator inermis. Est nova nostrarum cunctis captura ferarum: ut si quid capias, et tu tibi ferre recuses, et, quod non capias, tecum tamen ipse reportes. Aldhelm Cernere me nulli possunt nec prendere palmis; argutum vocis crepitum cito pando per orbem. Viribus horrisonis valeo confringere quercus; nam superos ego pulso polos et rura peragro. Nos geminas olim genuit natura sorores, quas iugiter rectae legis censura gubernat; temnere personas et ius servare solemus. Felix in terra fieret mortalibus aevum, iustitiae normam si servent more sororum. Sum mihi dissimilis vultu membrisque biformis, cornibus armatus, horrendum cetera fingunt membra virum; fama clarus per Gnossia rura, spurius incerto Creta genitore creatus; ex hominis pecudisque simul cognomine dicor. Tatuinus Quadripedis pulchri quamvis constat mihi forma, sponte tamen nullus me usquam lustrare videbit. Bis binis certe per quadrum cornibus armor; quosque meis dapibus dignos satiare solesco; indignis potumque cibumque referre negabo. Ex alta clarum merui re nomen habere. Versicolor cernor nunc, nunc mihi forma nitescit; lege fui quondam cunctis iam larbula servis, sed modo me gaudens orbis veneratur et ornat. Quique meum gustat fructum iam sanus habetur, nam mihi concessum est insanis ferre salutem; propterea sapiens optat me in fronte tenere. Eusebius Haec mea materiae substantia bina creata est: sed gravis una videtur quae tamen ipsa peribit, cuius et ipse fugax defectum gessit helidrus; tenuior est alia et quae semper fine carebit. Per me mors adquiritur et bona vita tenetur; me multi fugiunt, multique frequenter adorant; sumque timenda malis, non sum tamen horrida iustis; dampnavique virum, sic multos carcere solvi. India litoribus propriis me gignit amoenum; collum nam torques ruber emicat; ala colore tam viridi decorata est; et mea latior instat lingua loquax reliquis avibus; hinc verba sonabo, nomina et humanae reddam de more loquelae; nam natura mihi “ave!” est vel iam dicere “chaire”: cetera per studiam depromam nomina rerum. Bonifacius Impia gignendo sum filia demonis atri: non sum satoris superi moderamine creta; viribus atque meis mors introivit in orbem, in paradisi hortos quondam dum vipera repsit. Dum fratum aspiciam sanctorum facta tabesco: infelix fatum tanta me fraude fefellit, ac bona sic propria frendendo perdo dolose. Atque ego virtutum vastatrix impia dicor; ignea si pariter sum nec matryria prosunt, tartareum macerans et torquens corde venenum. Beda Venerabilis Littera queque culum facit ut videat velut oclus? Perversus bonus est, brevitatis si caput absit. Quid capite et cauda sicca meat in mare natans? Alcuin Causa necis fueram, tamen et nil nuncupor esse; ordine quisque legat recto me, comedet et me; me super ille equitet, transverso qui legat ore. Sex mihi litterulae sunt et praeclara potestas; disrumpis nomen medio de tramite totum, pars colet una deum, hominem pars altera signat; littera tollatur faciet mox quarta venenum. Si mea dona tibi cupias, nimbose viator, da prior ecce tua, sic tibi prende mea. Est mihi venter edax, calido qui pascitur igne; vertice sub quadro fumidus exit odor. Ad me mox hospes gelido fugit imbre Decembri, a me qui Augusto florida in arva fugit.