I. Nejstarší úprava brněnského městského práva z počátku 14. století [1 ] Statuimus igitur, ut quicumque civium habens infra civitatis ambitům ad valorem triginta marcarum fideiubebit pro homicidio. Dc homicidio [2] Item, si accusatus de homicidio voluerit se expurgare; ut idem homo in cruce metseptimus se expurgabit; inter illos vero oportet, ut sint duo viri idonei cives huius civitatis, et omnes si[n]gillatim iurabunt. Si enim incusatus cum aliquo iurato se expurgare voluerit, innocenciam suam [et] vitam suam melius cum iurato obtinebit, quam aliquis cum iurato ipsum vincere poterit. Hii vero omnes in cruce id, quod dicitur holung, non habebunt. De invasione domus [3] Item, si aliquis de invasione domus convictus fuerit, decoletur; tali [autem] modo vincetur: testibus duobus, ex utraque parte domus vicinis suis; quos si .habere non poterit, unum trans viam, alteram vero vicinum suum; [et] si eundem virumViventem seu mqrtuum seu eciam morientem [detinuerit violenta manu] in domo sua et cum vicinis seu iurato vi[n]cerit, ipsum decollabit; et si idem accusatus de domo recesserit, coram iudicio, si viros idoneos habere poterit [duos], ipse mettercius in cruce sc expurgabit; [si autem piano modo queri-moniam super ipsum fecerit, solus in cruce se expurgabit]; qui vero super iura-tum querimoniam suam traxerit et si iuratus eidem astiterit coram iudicio, pre-dictus homo iusticiam suam obtinebit. De homicidio [4] Item, si aliquis pro homicidio fuerit proscriptus, omni occasione postposi-ta anno et die in exilio permanebit; si graciam civium habere voluerit, marcam argenti, antequam civitatem intrare presumpserit, civitati assignabit. De stupro et violacione [5] Item, si quis pro violacione victus fuerit, decollabitur. Tali autem vincetur modo: si virgo fuerit deflorata aut mulier violata, uno teste in campo, duobus vero egebit in civitate; si virgo sive mulier honesta vestibus laniata aut sanguino-lenta non habens testes fuerit conquesta, duobus testibus expurgabitur incusatus; si autem non laniata vestibus nec sanguinolenta fuerit conquesta vi oppres-sam, incusatus solus se in cruce expurgabit. Si autem mulier communis fuerit conquesta vi oppressam, si constiterit, iudex eidem satisfaciat secundum consilium iuratorum. De violacione legitime [6] Item, si aliquis uxorem legitimam alteri deduxerit, septem idoneis testibus aut vicinis illius, cuius rapuit uxorem, convincitur; convicti vero vir et mulier sentencia pali subiacebunt. 442 De coniugibus adulteris [7] Item, si aliquis in civitate iuxta uxorem suam quempiam deprehenderit et ambos, scilicet adulterum et adulteram, interfecerit, misso pro iudice et iuratis adulter cum adultera adhuc pali sentencia subiacebunt. Si vero vir interfectus fuerit sine muliere aut mulier sine viro et effugaverit, si interfector mettercius virum aut mulierem effugisse probaverit, nulli aliqua satisfaccione subiacebit. Si vero vir [vulneratus] aut mulier vulnerata effugerit et postea detentus seu deten-ta fuerit, septem manuum testimonio convincetur. Convictus vero sentencia capitali subiacebit. Item de eodem [8] Item, si aliquis uxorem legitimam habuerit et ab eadem recesserit, demum aliam legitimam prima uxore vivente superduxerit, si convictus fuerit, sentencia capitali subiacebit. De pace iudicis et iuratorum [9] Item, si aliquibus, qui inimici facti sunt, a iudice et iuratis firma pax fuerit indicta et si quis illorum alium in pace vulneraverit iurato viso, decollabitur; et si predictam pacem verbis non tenuerit, in bonis suis puniendus erit; et si homo predictus negaverit, mettercius iuramento suo in Cruce se expurgabit. De abscisione membrorum [10] Item, si aliquis alteri manum vel pedem aut nasum seu aliud nobile mem-brum amputaverit, si accusatus se voluerit expurgare, decrevimus enim, ut in cruce metquintus se expurget. De simplici vulnere [11] Item, si quis pro simplici vulnere se expurgare voluerit, mettercius in cruce se expurgabit. De effusione sanguinis [12] Item pro effuso sanguine, vulgariter plutrunst dicto, solus in cruce, si necesse fuerit, se excusabit. De nobilibus membris [13] Decrevimus enim, si accusatus pro pede vel manu in cruce ceciderit, in pena decern marcarum subiacebit; ex hiis septem marce cedunt leso, iudici due, civitati vero una marca. De membris [14] Item, si alicui digitus amputatus fuerit et graciam ledens voluerit acquire-re, leso dabit duas marcas, iudici et civitati unam marcam. De simplici vulnere [1 5] [Item, si quis pro simplici vulnere in cruce ceciderit, vulnerato dabit unam marcam, iudici et civitati unam marcam]. De wolleist [16] Item, si aliquis pro vollaist unius interfecti viri accusatus fuerit, solus in cruce se expurgabit; et si ceciderit vel emendare voluerit, conquerendi in pena unius marce, iudici et iuratis in media subiacebit. De vulneribus [17] Item, si aliquis aliquem contumaciter vulneraverit aut vulnerare presumpserit et ille eundem econtra interfecerit in domo alicuius hospitis sive alterius, 443 cum septem viris in cruce se comprobabit. Si in foro sive in platea similis casus evenerit, cum duobus viris eiusdem platee et aliis idoneis metseptimus se comprobabit. Et si in iuramento ceciderit, capitali sentencie subiacebit; et si graciam inimicorum suorum poterit habere, iudicem placatum habebit. De vulneribus et volleist [18] Item, si aliquis vulncratus aliquos pro volleist infra triduum coram iudice et iuratis non accusaverit, volumus, ut post hoc nullum poterit accusare. De incendio 9] Item, si aliquis pro incendio captus fuerit, condempnabitur. Item, si aliquis incendium fecerit et effugerit, incensus cum civibus auxiliantibus eum inseque-tur; et si incensor minas sibi notorias ante imposuerit, septem manuum testimo-nio convincetur. Accusatus vero si comparuerit, suam innocenciam metseptimus approbabit; et si in fuga detentus fuerit, postposita omni occasione metseptimus convincetur. De temeraria citacione [20] Item, si aliquis alium temere citaverit, pene quatuor marcarum subiacebit, iudici duas m areas et civitati duas. De iuratis [21] Item, si aliquis iuratorum delinquerit in quacumque causa, iudicabitur sicut alter civis et emendabit. Item decrevimus, quod nullus iuratorum super fidem suam alicui barroni singillatim respondebit, nisi solo regi. De furtis in incendio factis [22] Item, si aliquis in incendio civitatis de rebus alicui exportatis furtive abstulerit ad valorem LX" denariorum et si fuerit deprehensus, suspendatur. De vulneribus in incendio factis [23] Item, si aliquis aliquem vulneraverit facto incendio, sive inimicus eiusdem prius fuerit sive non, si cum duobus testibus idoneis convictus fuerit, decollabi-tur. Si quis vero gladio evaginato aput incendium alteram vulnerare presumpse-rit et de hoc duobus testibus idoneis convictus fuerit, manu truncetur. De baculacione [24] Item, si aliquis probus homo ab aliquo baculatus fuerit et si idem homo cum duobus viris idoneis convictus fuerit, manu truncetur. De proscripcione, quo ad alia loca [25] Item, quicumque hominum in civitate domini regis proscriptus fuerit, decrevimus, ut predictus homo ubique locorum in terris domini regis nostri sit proscriptus. De pace forensi [26] Item, si aliquis alium in die forensi vulneraverit et cum tribus personis forensibus convictus fuerit, manu truncetur; et si die ilia gladium evaginaverit et eundem non vulneraverit et cum tribus personis forensibus convictus fuerit, in pena unius marce subiacebit, iudici media et civitati media marca. De alapis [27] Item, si aliquis alicui alapam dederit et si mettercius convictus fuerit, in pena unius marce subiacebit, leso tres fertones, civitati unum. 444 De captivis preconibus presentatis [28] Item, si aliquis pro aliqua querimonia fuerit preconibus presentatus et si fideiussores habere non potuerit, nulli pro aliqua querimonia infra captivitatem respondebit. De ornamentis ecclesiasticis [29] Item, si aliquis pro ornamentis ecclesie fuerit depre[he]nsus, rotali sentencie subiacebit. De filiis et filiabus [30] Item, si aliquis quippiam filium vel filiam parvulam deduxerit evocando et ad vendendum tradiderit, rotali sentencie subiacebit. De mercatoribus et cauponibus [31] Decrevimus etiam, ut nullus mercatorum aut caupo ornamenta ecclesias-tica pro pignore, nisi sub certo testimonio recipiat, alias sentencie pro qualitate subiacebit. De tesseracione familiarum [32] Item decrevimus, quod nullus filius alicuius viri vel aliquis de familia sua, qui est in pane suo, aliquid detesserare poterit, quam vestimenta sua, que sub cingulo fuerint inventa. Dc falsis fabris [33] Item, si aliquis fabcr alicui claves falsas filio aut filie aut alicui de familia alicuius fecerit et si convictus fuerit mettercius, manu truncetur; si autem predictus faber se excusare poterit, decrevimus, ut mettercius in cruce se expurget. De peccoribus et aliis iumentis [34] Item, aput quemcumque equum vel vaccam aut porcum vel vestimenta in sepedicta civitate amissa invenerint, ille mettercius rem talem in foro se emisse libere approbabit; si autem ceciderit in testimonio, suspendio peribit. De furtis pecorum [35] Item, si aliquis vaccam vel bovem aut porcum vel aliquod simile furtim mactaverit et si suum datorem monstrare nequiverit, mettercius se expurgabit; si autem ceciderit, pro qualitate rei dampnatus punietur. De carnibus [36] Item, si aliquis carnes ad forum portaverit et cutem secum non adduxerit, pene duodecim denariorum subiacebit. De proscriptis [37] Item decrevimus, ut si aliquis hominum pro homicidio proscriptus fuerit et si idem homo in civitate ad valorem XXX" marcarum habuerit, si infra anni spacium emendare contempserit, de bonis illis ad valorem XXXa marcarum dividi debent decern mulieri, quindecim marce conquerenti, iudici tres marce, civitati vero due; quicumque enim magis quam triginta marcas habuerit, uxor sua et heredes de bonis illis se intromittant. De provincialibus et nobilibus [38] Item decrevimus, ut nullus baronum sive terre nobilium potestatcm habe-at in aliqua civitate neque violenciam exerceat neque aliquem teneat sine licen-cia iudicis et iuratorum. Siquidem decrevimus, ut quicumque civium homines 445 vel possessiones extra civitatem habeant, nullum iudicium ipsis iudex provincia-lis vel eciam beneficiarii terre indicent, ita ut ab eis nec citentur nec iudicentur, sed iudicentur coram iudice civitatis. De accomodacione nobilium [39] Item decrevimus, si aliquis civium nostrorum alicui baroni vel militi acco-modaverit coram iurato vel duobus iuratis pecuniam tali modo, si die prefixo eidem civi bona sua non persolverit, ut illius homines in civitate ilia impignoren-tur. De aridariis [40] Item decrevimus, ne de cetero sint aridaria et siccatoria braseorum in civitate, alioquin eorum possessores de dampnis, que occasione ipsorum emer-serint, eis, ut iustum est, satisfaciant. De testamento [41] Statuimus igitur, ut quicumque civium moriatur, si uxorem habuerit vel liberos, iudex vel advocatus nequaquam se intromittat de bonis ipsorum, sed sint in potestate uxoris et liberorum. Item, si aliquis moritur sine uxore vel liberis et sine testamento rerum suarum decesserit, relicta bona sua proximo heredi suo cedunt. [De nupciis] [42] Item decrevimus de filia vel nepte alicuius hominis, ut nubat secundum voluntatem suam. [De advenis] [43] Item decrevimus, quod si aliquis ad vena in civitate moriatur et de rebus suis ordinaverit, volumus ratum et firmum permanere; si vero moriens nichil ordinaverit, cives per annum et diem res defuncti reservent; et si infra spacium illius anni nullus creditorum aut amicorum suorum sive socius veniat illius, qui mettercius honestorum virorum hoc probaverit, tunc prima pars de Ulis bonis detur pro anima defuncti, secunda ad vias reformandas, tercia vero pars Integra erit principis vel civitatis. Liberum enim habebit advena arbitrium, ubi voluerit, sepeliri. De testimonio [44] Placuit eciam nobis, ut advena contra civem vel civis contra advenam non inducat testimonium illorum, qui dicuntur underkewffl, nisi viros honestos ha-beat cum illis. De testibus [45] Item decrevimus, ut nullus hospes advena pro debito vel quacumque alia causa possit inducere testimonium advenarum contra civem, nisi cum advenis habeat unum civem vel plures. De ordinacione civium [46] Decrevimus eciam, ut iurati cives de mercatu et aliis, que ad honorem et ad utilitatem pertinent civitatis, pro ingenio eorum debeant ordinäre, nec iudex, nec cives, nec alter eorum ordinacionem irritabit. De testamento [47] Item decrevimus, si aliquis hominum cum suis bonis secundum placitum suum eo vivente quicquid disposuerit, nec uxor sua vel heredes hoc retractare possint. 446 De iniustis mensuris [48] Item decrevimus, si aliquis cum iniusta mensura frumenti et iniusto pon-dere seu iniusta ulna fuerit detentus, in pena unius marce subiacebit; et si secundario fuerit detentus, in pena duarum marcarum subiacebit; et si tercia vice detentus fuerit, manu truncetur vel redimat ipsam cum decern marcis; due partes cedunt iudici, tercia vero pars civitati. De querimonia pro hereditate [49] Item, si aliquis homo extraneus pro hereditate aliqua querimoniam fece-rit, idem homo primo fideiussorem pro tribus marcis ponat, ut querimoniam suam prosequatur. De falso testimonio [50] Item, si quis convictus fuerit de falso testimonio cum iurato vel si deum et sanctos blasphemavit, eidem lingua abscidatur vel ipsam cum quatuor marcis redimat; de illis cedunt iudici due et civitati due; si vero se voluerit expurgare, predictus homo metseptimus in cruce se expurgabit. De pauperibus pro vulnere captis [51] Item, si pauper pro piano vulnere convictus fuerit et vulneratum cum denariis habere placatum non poterit, idem homo pro tali vulnere per septem septimanas a preconibus reservetur. De prefixoralibus gladiis [52] Item, si aliquis cum prefixorali gladio fuerit inventus in civitate, in pena unius marce subiacebit et gladius non redatur, tres fertones iudici et unus civitati pro emenda. Item, si iuratus aliquem viderit portantem prefixoralem gladium et maturo colloquio iudici et iuratis talis manifestans, si iudex de illo non accusave-rit, ipse reus erit et non iurati. De effusione sanguinis [53[ Item, si quis pro effusione sanguinis convictus fuerit, vulnerato in uno fertone et iudici in medio fertone componet. De querimoniis extra iudicium [54] Item decrevimus, quod omnes querimonie possunt revocari, exceptis illis, que coram iudiciariis sedibus conqueruntur. De hereditate data in pignus [55] Item, si aliquis hominum alteri viro pro debitis hereditatem suam, non habens solvere aliis bonis, proposuerit, illam in termino unius anni vendere non potest, transacto anno potest vendere. Si incusatus suo iuramento obtinuerit, quod res mobiles habere non poterit et quod creditori hereditatem suam propo-nat, volumus enim, ut hereditatem suam tribus vicibus coram iudicio pronunciet et eidem viro, si pro aliqua summa voluerit, dimittetur. De iuramentis [56] Item decrevimus, quod quicumque hominum solo iuramento se excusare voluerit, id, quod dicitur holung, pro iusticia habebit. De viris suspectis [57] Item, si aliquis cum viris idoneis in crucc se expurgare voluerit, suus adversarius aliquem ipsorum cum viris idoneis coram iudicio pro viro habens suspecto abicere poterit, tunc predictus homo in predicta causa permanebit. 447 De iudice [58] Item, si aliquis aliquam causam habet contra iudicem conquerendi, volu-mus enim, ut iudex alium ponat pro iudice et respondeat conquerenti. Si autem iudex contradixerit, iurati modo debito iudicabunt. De querimoniis [59] Item, si aliquis alium pro debito accusaverit, decrevimus enim, [accusa-tus] melius in cruce se expurgare quam aliquis ipsum vincere poterit. De querimoniis [60] Item, si quis accusatus pro spolio fuerit et nichil aput ipsum arreptum fuerit, melius se expurgare poterit, quam aliquis ipsum poterit convincere. De iudicio [61] Item, quicumque coram iudicio presentaverit alteri hereditatem, iusticia iudicis sunt quatuor denarii, unus unicuique iurato, unus denarius scriptori. De [modo querendi] [62] Item decrevimus, quod nullus monetarius neque alius hominum in domo alicuius civis querat aliquid, nisi cum iuratis. De iudicibus [63] Item decrevimus, quod nullum iudicem in aliqua civitate habeamus nisi unum et nullus iuratorum in aliqua civitate iudicium habeat. De captivis [64] Item, quicumque hominum intruncatus fuerit et ibidem pernoctaverit, preconibus in Septem denariis respondebit; et si non pernoctaverit, in tribus denariis eisdem subiacebit. De collecta [65] Item decrevimus eciam, ne aliquis civium nostrorum, si super ipsos collecta fuerit posita, ne aliquis illoriim singillatim collectam dederit, sed in communi secundum estimacionem aliorum. ■ De equis detentis et pecoribus [66] Item decrevimus, ut quicumque hominum equum aput aliquem detinue-rit, iusticia iudicis sunt duodccim denarii; de bove, si detentus fuerit aput aliquem, iusticia iudicis sunt quatuor denarii. Et si equus ille detentus fuerit, ita quod in vulgo dicitur angefent, si suus adversarius suum venditorem produxerit, liber erit, et sie de ceteris. Si predictus equus super advenam vel hospitem remanserit et si secundum innocenciam suam probare voluerit, primo in cruce solus, ita quod sit alienigena, pro exilio iurabit, postea mettercius in cruce si probare poterit, equum suum obtinebit. De homicidio piano [67] Item, si aliquis pro homicidio piano accusatus fuerit, solus in cruce se expurgabit. Si super iuratum querimoniam suam traxerit, cum ipso querimo-niam suam obtinebit. De querimoniis coram iudicio [68] Item decrevimus, quod nullus aliquem virum in iudicio accusare vel incul-pare poterit quam de tribus causis. De homicidio [69] Item decrevimus, si aliquis civium pro homicidio legitime citatus non apparebit tribus habitis edictis, proscribetur. Si habuerit ad valorem infra mu-rum quinquaginta [!] marcarum, ille homo vitam suam differt ad presenciam domini regis; et si minus quam triginta habuerit, prima pars iudici, secunda civitati et uxori vel heredibus suis tercia pars cedet. De educcione filiarum [70] Item decrevimus, si aliquis alicui viro filiam suam deduxerit et cum ipsa fuerit detentus, iudicio tali iudicabitur coram iuratis et viris idoneis: In medio circuli predicta domicella ponetur; si ad eundem virum declinaverit, vitam suam obtinebit; si ad matrem vel ad patrem declinaverit, sentencic capitali subiacebit. De hereditate obligata [71] Item decrevimus, quod si aliquis hominum alicui in aliquo debito sit obligatus et hereditatem suam creditori obligari voluerit profitente se res mobiles non habere, alio vero protestante ipsum posse habere, tunc iurare negantem contingat et nullas habeat. Prestito vero iuramento actor de hereditate illius se intromittat et hoc pronunciabit sive coram iudicio publicabit tribus edictis. Post triplex vero edictum et si idem homo, cuius domus fuerat, ipso anno ab eo earn convenire voluerit, conveniat eidem pre aliis; anno vero evoluto extunc conque-rens sive actor prefatam hereditatem libere vendere potest. De testimonio iurati [72] Item, quicumque aliquem iuratum in querimonia sua in testem induxerit, cum eodem iurato ius suum obtinebit. De querimoniis coram iudicio [73] Item decrevimus, quod nullus in iudicio contra aliquem simul et semel plures causas conquerendo poterit proponere, nisi tres, ad quas primo responde-atur. De pincernis [74] Item decrevimus, quod si aliquis propinator vini mensuram infrequentet, pollex eidem precidatur vel pro eodem marcam solvat. De advenis occisis [75] Item, si aliquis hospes vel advena sive alienigena in civitate occiditur, volumus, ut iudex et cives loco amicorum suorum causam occisi debeant per-tractare. De ludo tesserum [76] Item, si aliquis trium virorum testimonio convictus fuerit, qui falsos tesse-res ad ludum concesserit vel qui cum eisdem luserit, police debeat mutilari. De falsis pannis [77] Item, aput quemcumque pannus crinibus infectus fuerit, igne cremetur. 448 449