quam quaentis et idi naDuauius a.l ad terram nativitatis vestrae». Sanctus pater ut audivit prostravit se ad terrain coram fratribus suis referens gratias et laudes suo salvatori. C d p i t u 1 u m XXII Cum haec perfinisset venerabilis senex avis reversa est in locum suum. Porro praedictus procurator finita refectione dixit: «Deo adjuvante revertar ad vos in die adventus sancti spiritus super apostolos cum dispendiis vestris». Accepta benedictione sancti patris et omnium qui cum eo erant reversus est in locum suum. Porro venerabilis pater mansit ibidem praedictos dies. Consummatis itaque diebus festis Sanctus Brendanus fratribus suis praecepit preparare navigium et implere vascula de fonte. Dueta jam navis ad mare ecce praedictus socius cum navi onerata escis ad fratres venit. Cum haec posuisset in naviculam sancti viri osculatis omnibus reversus est unde venerat. Venerabilis autem pater cum suis sodalibus navigavit in oceánum et ferebatur per XL dies navis. C a p i t u 1 u m XXIII Quad am vero die apparuit illis beštia immensae magnitudinis post illos a longe quae jactabat de naribus spumas et suleabat undas velocissime eursu quasi ad illos devorandos. Cum hoc fratres vidissent ad Dominum clamabant dicentes: «Libera nos Domine ne nos devoret ista belua». Sanctus vero Brendanus confortabat illos dicens: «Nolite -uJ" expavescere minime fidei Deus qui est semper noster defensor ipse nos liberabit de ore istius bestiae et de ceteris periculis». At vero cum appropinquasset illis antecedebant undae mirae altitudinis usque ad navim. Quare fratres magis ac magis timebant. Venerabilis quoque senex extensis manibus in caelum dixit: «Domine libera servos tuos sicut liberasti David de manu Goliae gigantis; Domine libera nos sicut liberasti Danielem de lacu leonum; Domine libera nos sicut liberasti Jonam de ventre ceti magni». His finitis tribus versibus ecce ingens belua ab occidente juxta illos transibat obviam alterius bestiae. Quae statim inivit bellum contra illam ita ut ignem emisisset ex ore suo. At vero senex fratribus suis ait: «Videte filioli magnalia Redemptoris enim nocte illud cadaver devoratum erit a bestiis». 111i vero usque ad vesperas asportabant carnes quantum eis opus erat secundum mandatum sancti patris. At vero fratres cum haec omnia perfecissent dixerunt: «Abba quomodo possumus hie vivere sine aqua?» Quibus ipse ait: «Numquid difficilius est Deo vobis tribuere aquam quam victum? Ite igitur contra meridianam plagam insulae istius et invenietis fontem lucidissimum et herbes multas ac radices et inde mihi dispendia sumite secundum mensuram». Et invenerunt omnia sicut vir Dei predestinavit. Mansit ergo ibi Sanctus Brendanus tres menses quia erat tempestas in mari et ventus fortissimus et inequalitas aeris de pluvia et grandine. Fratres vero ibant videre de ilia belua. Cum autem venissent ad locum ubi cadaver erat antea nihil invenerunt nisi tantum ossa. Reversique sunt confestim ad virum Dei dicentes: «Abba sicut dixisti ita est». Quibus ille ait: «Scio filioli quia voluistis me probare si verum dixissem annon. Aliud signum dicam vobis».(Portio cuiusdam piscis hac nocte venit illuc, et eras reficiemini inde). Sequenti vero die exierunt fratres ad locu et invenarunt sicut vir Dei praedixerat. Et attulerant quantum poterant portare. Ait autem illis venerabilis pater: «Istud vero diligenter observate conditum inde habebitis necessitatem. Faciet enim Dominus serenum tempus hodie et eras et post eras et cessabit impetus maris ac fluctuum. Postea proficiscemini de loco isto». C a p i t ii I 11 in XXIV Transactis autem diebus praedictis precepit Sanctus Brendanus suis fratribus onerare navim et utres implere atque alia vascula herbes ac radices ad suum opus colligere quia praedictus pater postquam fuit sacerdos nihil gustavit in qua spiritus vitae esset de came. Oneratisque omnibus in navim velisque extensis.profecti sunt contra septentrionalem plagam. Quadam vero die videntes insulam longe ab illis dixit illis Sanctus Brendanus: «Videtis iilam irisulam?» Aiunt illi: «Videmus». Dixitque illis: «Tres populi sunt in ilia insula unus puerorum et alius juvenum tertius vero seniorům. Porro unus ex fratribus nostri illic peregrinabitur». Fratres autem interrogabant quisnam esset ex eis. Cum autem perseverassent in ilia sententia, et videsset i 1 los tristes ait: «Iste est ille frater qui permahsurus est ibi». Fuit autem praedictus frater unus ex tribus fratribus qui subsecuti sunt I u„ „..^k,,,.^ Ho/^Fiorc^h/Phrnnnlnoia/T .snostlO/Br... 1.11.2011