48 Vita sancti Galii agerent, circa horam nonam dixit diaconus: »Pater, hora refectionis iam instat. Sumamus paululum panis et aquae, quia ita confortati viae quod restat melius consummare po-terimus.« Homo Dei respondit: »Tu iuxta necessitatem corporis refectionem percipe, fili; ego non gustabo quic-quam, antequam Dominus mihi locum desideratae mansio-nis ostendat.« Et ille: »Sicut«, inquit, »socii sumus passio-nis, sic erimus et consolationis.« His dictis, coeperunt iter agere festinato, quia dies iam declinabat et Solaris fervor propinquabat occasui. Venerunt autem ad quendam fluvio-lum qui Steinaha nominatur, ambulantesque per decursum ipsius, dum venissent ad rupem, de qua idem cum impetu descendens gurgitem facit speciosum, viderunt ibi pluri-mos pisces, et imponentes retia sua, coeperunt eos. Igni deinde succenso, diaconus pisces assavit et panem posuit super peram. Beatus autem Gallus dum orandi gratia modicum ab illo divulsus esset, inter condensa veprium fru-tecta ambulans et pede haerens, ad terram corruit. Quod diaconus videns, accurrit, ut sublevaret prostratum. Sed vir Dei praescius futurorum: »Sine me«, ait, »haec requies mea in saeculum saeculi; hie habitabo, quoniam elegi eam.« Et cum post orationem surrexisset, sumens virgam colurnam, fecit crucem et fixit in terram. Habebat autem pendentem collo capsellam, in qua continebantur reliquiae beatae Dei genitricis Mariae et sanctorum martyrům Mauricii et Desi-derii. Quam cum in ipsa cruce suspendisset, vocavit diaco-num et prostraverunt se pariter in orationem. Turn vir ve-nerabilis huiusmodi praeces emisit: »Domine lesu Christe, qui pro salute humani generis de virgine nasci et mortem subire dignatus es, ne despicias desiderium meum pro pec- 50 Vita sancti Galii catis meis, sed in honoře sanctae genitricis tuae et martyrům confessorumque tuorum praepara in hoc loco habita-tionem tuis aptam servitiis.« Finita oratione, sole occum-bente, finitus est dies, et ipsi tandem cum gratiarum actione cibum sumpserunt, rursumque Deo gratias exhibentes, straverunt sibi in terra, ut aliquantulum requiescerent. Sed vir sanctus cum comitem suum alto teneri sopore putaret, surgens prostravit se in figurám crucis ante capsellam et praeces Domino devotas effudit. Interea descendens ursus de monte, micas et fragmenta, quae convivantibus decide-runt, caute legebat. Hoc factum ut vidit homo Dei, dixit ad feram: »Praecipio tibi, bestia, in nomine Domini, tolle lignum et mitte in ignem.« Ad cuius praeceptum belua con-versa, validissimum lignum attulit et igni iniecit. At vir be-nignissimus ad peram accedens, de parvo cellario panem integrum famulanti porrexit et accipienti ita praecepit: »In nomine domini mei lesu Christi ab hac valle discede et hoc pacto montes et colles circumpositos habeto communes, ut nullum hie hominem, nil de pecoribus laedas.« Dum haec agerentur, diaconus dormire se simulans, quod vir Deo cams gessit cum bestia, considerabat, et surgens, prostravit se ad pedes eius et dixit: »Nunc scio vere Dominům esse tecum, quoniam et bestiae heremi oboediunt tibi.« lile autem dixit ei: »Cave, ne omnino hoc alicui dixeris, donee videas gloriam Dei.« 12. Nocte igitur exacta, cum lux aurea silvarum inlustra-ret opaca, diaconus ait: »Pater mi, quid facturi sumus ho-die?« At ille respondit: »Obsecro te, fili, ne moleste feras quod dico. Quia Dominus nos fecit quod quaesivimus in- 98 Vita sancti Galii to, tertia die febre correptus, tantum in brevi eius violentia depressus est, ut nec ad cellam redire nec cibi sustentaculum potuisset percipere. Cumque hac infirmitate per dies quattuordecim laborasset, die sexto decimo mensis Octo-bris, id est XVII. Kl. Novembris, expletis nonaginta quin-que annis suae aetatis in senectute bona, huius vitae libera-tus ergastulo, animam meritis plenam felicibus reddidit bonis inhaesuram perennibus. 30. Cum igitur audisset Iohannes Constantiensis eccle-siae praesul, beatum Galium apud Arbonam infirmari, ascendens naviculam, potuum et ciborum ea secum genera tulit, quae infirmitate laboranti noverat congruere, ut videlicet sua visitatione fidissimum refoveret amicum. Cumque portui propinquaret, audivit in domo presbyteři planctum magnum circa funus viri Dei celebrari et interrogavit, quae tanti esset causa ploratus. Audiens autem Galium venerabi-lem, firmissimum suae familiaritatis custodem, de huius saeculi emigrasse periculis, misit se in aquam - neque enim poterat propter nimium dolorem sustinere, donee navicula litus attingeret - descendensque cum his qui secum vene-rant, intravit domům presbyteři, lugubri voce et corporis gestu merorem cordis insinuans. Invenit autem corpus viri sancti iam involutum et in loculo repositum, aperiensque sarcofagum et exanime amici cadaver inspiciens, amariores cum hac voce lacrimas dedit: »Heu, heu pater amate, heu doctor egregie! Cur me de domo patris eductum in his periculis quasi orfanum dimisisti et confidentiam meam, qua de tuis consiliis plurimum praesumebam, immatura morte rupisti? Tibi quidem in perceptione praemii, quod tarn ar-denter desiderabas, haec tua mors est fructuosa, nobis au-