CAPITULUM TERTIUM PETASUS IN TILIĀ Māne est. Gallī in vīcō cantant et incolās vīcī ex lectīs vocant. Quī vīcus est? Mussovia. Vīcus Moravicus parvus, sed pulcher, cum multīs vineīs et cum ecclēsiā antiquā. Mox in ecclēsiā campāna sonat et incolās ad missam sanctam vocat, ubi presbyter prō peccātīs incolārum Deum ōrat. Incolae ab eō semper monentur: „Christiānī probī esse semper studēte, peccāta cavēte, praecepta Christī industriē memoriā tenēte, vicīnōs vestrōs amāte et ā Deō amābiminī.“ Fēminae piae cum presbyterō ōrant, virī dormitant. Post missam agricolae in agrīs labōrant, fēminae in casīs prandium parant, līberī in scholam ambulant. Ecce autem sub tiliā apud cellam vināriam duō virī iacent, quī in ecclēsiā nōn erant. Cūr in ecclēsiā nōn erant? Quia herī multum vīnī pōtābant et nunc eōs neque gallus, neque campāna ecclēsiae excitāre potest. Est enim poēta noster Iosephus cum amīcō suō Georgiō. In tiliā merula saltat et pulchrē cantat. Tunc aliquid ex tiliā rectē ad oculum poētae dēvolat, quod poētam tandem excitat. „Heu, ubi sum? Quid est in oculō meō? Prōdeste mihi, virī bonī!“ „Quid clāmās, Iosephe?“ Georgius quoque iam excitātur. „Ūnō oculō meō vidēre nōn possum, amīce. Multum vīnī pōtābam et nunc caecus sum, ut timeō.“ Tunc Georgius amīcum suum videt et multum rīdet. „Quid rīdēs, stulte?“ „Nōn propter vīnum, sed propter merdam merulae nihil vidēs. Vīnum meum bonum est, oculīs nōn nocet et nēmō eō excaecārī potest. Tergē oculum, Iosephe, et denuō vidēbis.“ „Ō, Deō grātiās! Sed exspectā, petasus mihi dēest, petasum meum nōn habeō! Nōnne eum herī habēbam, cum in cellā tuā sedēbāmus?“ „Quid ad mē, Iosephe? Quid meā interest? Nihil memoriā teneō. Vīnum pōtābāmus et tū mihi dē perīculīs tuīs narrābās. Et postea cantābāmus ‚vīnulum album‘ et tū mē sevērē monēbās: ‚Tacē, secrētum est dē puellīs meīs...‘“ „St, tacē, stulte! Ō mē miserum! Respondē mihi: sumne vir improbus? Castīgatne mē Deus propter peccāta mea?“ „Tranquillā tē, amīce. Ecce, caelum spectā et Deum ipsum interrogā.“ „Quid garrulās, Georgī? Quid in caelō vidēbō? Deus vidērī nōn potest, neque interrogārī. Nihil mihi respondēbit... Ecce petasus meus! In tiliā pendet!“ „Vidēsne? Nōn es ergō tam improbus.“ „Adiūvā mē, quaesō, sustinē mē. Sine petasō in scholam ambulāre nōn possum. Nōn licet. Ō, vae mihi! Quae hōra est? In scholā esse iam debeō. Sī sērō scholam intrābō, certē verberābor ā magistrō nostrō sevērō. Grammaticam Latīnam nōs docet et ā multīs discipulīs timētur.“ „Nōn timēbās eum herī...“ „Herī autem vīnum pōtābam, et quī vīnum pōtat, nihil timet. Valē, amīce, iam properāre debeō, sed certē tē mox denuō visitābō.“ EXERCĪTIA AD CAPITULUM TERTIUM I. Vocābula ignōta cum eōrum descrīptiōnibus coniungite: gallus, lectus, ecclēsia, campāna, presbyter, peccātum, prandium, petasus Ecclesia sancti Linharti unicum aedificium est, quod post vicum Mussoviam abolitum superfuit. Erat enim in colle posita, itaque post stagnum Nové mlýny factum in insula remansit. Perveniri autem ad eam non potest. Vir, quī missam sanctam celebrat. Cibus, quī circā merīdiem mandūcātur. II. Vērum, an falsum? Respondēte: Incolae vīcī māne campānā excitantur. VĒRUM / FALSUM Fēminae in ecclēsiā dormitant. VĒRUM / FALSUM Amīcī nostrī in ecclēsiā nōn erant. VĒRUM / FALSUM Merula Georgium excitat. VĒRUM / FALSUM Petasus in tiliā pendēbat. VĒRUM / FALSUM III. Respondēte: Quid fēminae post missam parant? _________________________________ Ubi amīcī iacent? _________________________________________________ Cūr poēta nihil videt? _____________________________________________ Cūr poēta amīcō „tacē!“ imperat? ___________________________________ Cūr poēta petasum habēre debet? __________________________________ IV. Addite, quod deest: Incol___ vīcī māne ā gall__ excitantur et campān__ in ecclēsiam vocantur, ubi ā presbyter__ mon_____: „Christiānī probī esse semper stud____, peccāt__ cavēte, praecepta Christī industri__ memoriā ten____.“ Amīcī nostrī autem in ecclēsi__ nōn sunt. Sub tiliā iac____. Neque gallus, neque campāna eōs excit____ po___, quia herī multum vīn__ pōt______. Merula tandem poēt___ excitat, nōn autem quia cantat, sed quia cacat. „Oculō meō vid____ nōn po____!“ clāmat. Amīcus rīd___ et imperat: „Terg__ oculum et denuō vid_____.“ Poēta petas___ nōn hab___, sine petas__ autem in scholam ambul____ nōn licet. Petasus in tiliā pendet et ā poētā nōn vid_____. „Caelum spect__!“ amīcus imperat. Ecce iam poēta petasum suum in tiliā videt. Ab amīcō sustin_____ et iam eum tenet.