BVCOLICA
PATRIS CARISSIMI MONTIBVS ET SILVIS
PRAEFATIO
Pastoralia... commune autem Mud habent: ut cuiuscumque generis negotium semper retrahant ad agrorum naturam.
lulius Caesar Scaliger"
Arcadiae Vergilius fuit inuentor: primus enim e Latinis uitam quam pastures per agros ac siluas cotidie degunt cantare non erubuit. Cum Theocriti Musa, proprio quodam lepore iucunda, satis rusti-ca uideretur esse, aemulaturus sane Vergilius ex industria consequi ualuit quod insitum non erat linguae Latinae1. Nouum sane poeti -cae genus constituit, ille qui Arcades pastores cottidiana lingua scite et eleganter loquentes finxit, ut suauitas tenuis fistulae cum urbana uenustate coniungeretur2. Horatius nimirum ipse poetae amico hanc quidem tribuit laudem cum scripsit: molle atque facetum Vergilio adnuerunt gaudentes rure Camenae (Sat. 1, 10, 46). Bucolica carmina rusticam simplicitatem ac mimicam euiden-tiam ita sectantur ut fere res agi uideatur in scaenis: nam Vergilius, sicut iam Theocritus, sermonem familiärem saepe simulat perso-nasque prompte colloquentes ac narrantes inducit. Genus ipsum carminis postulabat quoque ut membrorum concinna fieret dispo-sitio, praesertim in amoeboeis: hoc quidem summa eura Vergilius persecutus est, quem non solum eurythmiae ac symmetriae sed etiam decoris et partium distributionis ualde studiosům constat fuisse3. Hoc igitur mihi primům fuit in Bucolicon textu edendo, ut lectiones illas uel coniecturas deligerem quae fere maxime poetae subtili iudicio responderent: eas enim praeoptaui quae ad uiuidam
::" Poetices Libri septem, Lugduni 1561, lib. Ill, cap. XCIX, 379-380.
1 Cf. Ps. Probus 325, 25 sqq. «Bucolica Theocritus facilius uidetur fecisse, quoniam Graecis sermo sic uidetur diuisus, ut Doris dialectos, qua ille scripsit, rustica habeatur. Opportunum fuit ergo ei, qui pastores inferebat, ea lingua disputasse. Vergilio tanto factum opus maius, quanto una lingua loquens sensus rusticos aptare elaborauit sine reprehensione sermonis».
2 B. Snell, Arkadien: Die Entdeckung einer geistigen Landschaft, in Die Entdeckung des Geistes: Studien zur Entstehung des europäischen Denkens bei den Griechen, Hamburg 1953, 26-41.
3 Vide quae nuper scripsi in «MD» 69, 2012, 63-80.
12
bvcolica
elocutionem aptius conuenirent4 (uide e.g. 3, 100 heu hen, quom...; 3, 101 hisce; 4, 62 qui non risere parentes...hunc), aut quae cum ingenio et indole fabulae pastoralis uerius consentire uiderentur (uide ad 3, 79; 7, 45-48; 8, 105-107; 9,46-50).
Pollio amat nostram, quamuis est rustica, Musam: carmina tarn noua et inaudita sine mora fama ingens secuta est, ita ut nonnulli eiusdem aetatis poetae admiratione pleni saepe sint Bucolica imitati. Nec uero inuidi obtrectatores defuerunt qui per ridiculum Vergili uersus detorquerent: Numitorium quendam constat eo acerbitatis uenisse ut Antibucolica scripserit {Vita Donati 43)5. Tarn magnum nomen testantur auctores multi: inter quos Quintilianus Gellius Macrobius et grammatici complures saepe uerba scriptoris ad fidem seruauerunt (uide ad 1, 12; 3, 77; 4, 59, 62; 6, 62; 9, 8-9). Sub aeui antiqui occasum non solum Seruius sed etiam alii commentatores operam ad eclogas explanandas adsiduam nauaue-runt (at eorum nomina uix reciperare possumus) ut Cornelianus, Hebrus6, Philargyrius (uel Philagrius), Gaudentius et Gallus7. Haec interpretům industria amplo Ps. Probi commentario atque copiosis scholiis quae in codice Veronensi et Mediceo exstant aperte comprobatur: quibus ex omnibus optimo iure magnum commodum cepi (uide e.g. ad 1, 12, 59; 3, 26, 34, 38, 105; 6, 5, 16, 24; 10, 46).
Tanto fauore semper Bucolicis adrisit Fortuna quantum libris manuscriptis haec carmina seruantibus aduersata est: cum enim hoc primum Vergili opus primum locum in libris occuparet, saepe factum est ut textus uel totus perierit uel acceperit detrimentum. Itaque ex antiquioribus codicibus tantummodo P {Pal. lat. 1631) et R {Vat. lat. 3867) amplas habent huius operis partes, cum non
4 R.G.M. Nisbet, The Style of Virgil's Eclogues, «Proc. Verg. Soc.» 20, 1991, 1-14 (= Collected Papers, Oxford 1995, 325-337); M. Lipka, Language in Vergil's Eclogues, Berlin/New York 2001,130-144.
5 R.J. Tarrant, Aspects of Virgil's Reception in Antiquity, in The Cambridge Companion to Virgil, edited by C. Martindale, Cambridge 1997, 56-72.
6 Vide ad 7, 64, 65-66.
7 Haec tria nomina in scholiis Bernensibus inueniuntur; est autem Explana-tio in Bucolica tanrum Philargyrio adscripta. Horům interpretům com-mentaria magnae sunt utilitati ad explendam codicum Semi lacunam (1,3-2,10).
praefatio
13
solum M (Med. Laur. lat. Plut. XXXIX, 1) usque ad sextam eclogam mutilus sit, sed etiam V (Veronensis XL, 38) pauca tantum folia defendat; trunci denique reliqui tres (FGA) Bucolicis omnino carent. Hos libros inuenies cunctos descriptos in praefatione ad Aeneida a loanne Blasio Conte nuperrime editam in Bibliotheca Teubneriana8. Priores edkores (incer hos maxime Mariům Geymona:9) plerumque secuta, codices P et R tarnen denuo contuli, quorum nouas atque accuratissimas imagines nuper phototypice expressas Bibliotheca Vaticana mihi inspiciendas commodauit10; ipsum autem Mediceum Iulia Ammannati adiit, quam solam credo posse correctiones egregie diiudicare. Duae tantum papyri ex bucolico carmine fragmenta praebent, quarum altera, quamuis antiquiore, usa non sum, cum tantummodo frustula seruet eadem-que ad textum constituendum parum fructuosa (P. Narm. 66. 362, Pack3 2935, saec. I ex.: 8, 53-62)11; alteram uero siglo FTi notaui (P. Strasb. lat. 2, Pack3 2935.1 )n.
Plures e Carolina aetate libri manuscript! supersunt, inter quos y et a longe praestant: hie enim in Bucolicis ita ad R accedit ut ab eo plane descriptus uideatur13, ille autem Palatini uestigüs insistit14; utriusque tarnen in apparatu semper feci mentionem ut aperte ostenderem et ubi et quotiens ab exemplaribus illis antiquioribus
8 P. Vergilius Maro, Aeneis, recensuit atque apparatu critico instruxit I.B. Conte, Berolini et Noui Eboraci 2009, VII-XII.
9 P. Vergili Maronis opera, post R. Sabbadini et A. Castiglioni recensuit M. Geymonat, Romae 20082 (Augustae Taurinorum, 19731).
10 Exinde in lucem proferre potui nonnullas lectiones antehac neglectas: uide e.g. 1, 71-72 (uersus ab antiquo codicis P correctore eiecti); 2, 56-57 (uer-sus a manu recentioris aetatis in codice R quasi ex uoce poetae dicti indicantur).
11 C. Gallazzi, «ZPE» 48, 1982, 75-78.
12 M. Geymonat, «Helikon» 4, 1964, 345-347.
13 Vide ad 2, 1, 61, 73; 3, 38, 74, 98; 4, 33, 59; 5,27, 29, 38, 40, 49; 6, 2, 38, 50, 62, 78, 81; 10, 54, 55, 69. Alia communia menda breuitatis causa omisi in apparatu.
14 Vide ad 2, 70; 3, 51; 5,51.
I 4
bvcoltca
discordarent15; si uero R uel P deficiebant, a et y eorum subdidi in locum (uide conspectum siglorum). Reliquos Carolinos libros qui supersunt (de fragmentis praeter unum taceo16) omnes recensui: nam iis, quos Ribbeck et Mynors17 iam contulerant, nouem addidi inexploratos: g, i, j, k, 1, w, x, y, z. Hos igitur uniuersos omnes de integro ego contuli ipsa18. Cum ceteros iam M. Geymonat (Romae 2008, XXII-XXIV) et I. B. Conte (Lipsiae 2009, XXI-XXV) tractauerint, unum quern prima adhibui describam oportet:
1 = Vat. lat. 3252, ex Bernardi Bischoff iudicio in Germania sub anno DCCCC scriptus, non ex Italia oriundus ut uulgo cre-debatur. Hie liber, 'Vergilius Bembinus' appellatus quia Bernardi Bembo (1433-1519) in possessione fuit, a Fuluio Vršino est postea detentus et in Bibliothecam Vaticanam denique adscitus; idemque, cum partem Appendicis contineret quae 'iuuenalis ludi libellus' uocabatur, nomen quoque 'Vergili lusus' ad tempus gessit; quapropter a doctis uiris ueluti Appendicis testis usque adhuc tantum adhibitus est (siglo B eum indicauerunt editores Clausen-Goodyear-Kenney-Richmond). Errores autem
15 Perraro in Bucolicis fit ut a aliter legat ac R: uide ad 2, 63-65, 69-73; 3, 90; 5, 61; 10, 38. Saepius autem P et y non consentiunt: uide praecipue eos locos ubi P errat, at bene legit y: 2, 12, 22; 3, 66; 5, 66; 8, 11; 9, 25, 46-50, 64. Correctiones codicis y diligenter adnotaui, cum nonnumquam Iectio-nes notabiles immo optimas tradant (uide e.g. 4, 55 uincat Py1: uincet P2Rcoy). Cf. I.B. Conte, Praef. AdAen., XIX adn. 38.
16 Codex Valentinianensis 178 (170) fragmentům continens Vergiliani Iibri saec. IX1 in Gallia septentrionali exarati, quern siglo 91 notaui. Cetera eiusdem aetatis fragmenta, cum breuiora uel parui momenti ad textum constituendum essent, laudari digna non iudicaui.
17 P. Vergili Maronis opera, recognouit breuique adnotatione critica instruxit R.A.B. Mynors, Oxford 19722.
18 Hoc feci etiam ut errores priorům apparatuum emendarem: uide e.g. 3, 38 fetalis n (non facili), 3, 100 herba n (non eruo\ 4, 7 demittitur ybcekrxyzA (non tantum cenr), 7, 27 laudabit y (non laudauit), 8, 11 desino y (non desinam), 9, 25 ferit y (nonpm'i).
praefatio
15
nonnulli eruti sunt qui codicem I cum aliis Vergilianis codicibus dz19 eundem textum Appendicis continentibus coniungunt. Descripsit Münk Olsen II, 789-79020; MCBV III 2, 160-16321.
In apparatu nostro duo sigla placuit nouare ut duae familiae codicum apte distinguerentur: itaque O omnes Carolinae aetatis codices Francogallicos significare statui, at A codices illos Longo-bardicos quos, in Italia inferiore saeculis X et XI exaratos scriptura quae dicitur Beneuentana, nullus editor antea uulgauerat (n uero Marius Geymonat adhibuit). Decern omnino ad nos peruenerunt22, quorum, tribus truncis neglectis23, hos septem in Bucolicis et Georgias examinaui:
v = Neap. Vindob. lat. ß, saec. X1 (uel IX exeunte24) Campania oriundus, ex ipsa urbe Neapoli fortasse, prius in lani Parrhasii manibus fuit, deinde in Sancti Ioannis ad Carbonara monaste-rium peruenit et post aliquot peregrinationes Neapoli adhuc adseruatur. Hie liber, quern in scholarum usum opinor paratům fuisse, Seruianam explanationem quoque continet, non in marginibus ut fieri solet transcriptam sed uersibus Vergilianis interiectam; quapropter saepe inter Serui testes potius quam Vergili adnumeratur. Immo editores Haruardiani, qui Serui
19 Vide e.g. 1, 72; 5, 9, 68; 6, 10, 79; 8, 34; georg. 1, 72. Ea pars codicis d quae Appendicem continet inuenitur hodie (una cum Aen. 12, 682-952) in Par. lat. 8093, ut ego ipsa iam demonstraui: uide Conte, Praef. Aen. XXII adn. 44.
20 B. Münk Olsen, Vétude des auteurs classiques latins aux XIe et XIT Steeles. Catalogue des manuscrits classiques latins copies du IX" au XIP Steele, II, Paris 1985.
21 Les manuscrits classiques latins de la Bibliothéque Vaticane, III, 1, Paris 1991.
22 E.A. Lowe, Virgil in South Italy, «Stud. Med.» n.s. 5, 1932, 43-51 [= Paleographical Papers, I, Oxford 1972, 327-334]; id., The Beneventan script, Roma 19802.
23 Duo sunt Casino oriundi: cod. Casin. Compact. XV (saec. XP/4); Vat. Gr. 2324 (saec. XIUX). Ex libris Bernardi Rosenthai extat fragmentům saec. XI2 Barii transcriptum; uide V. Brown, «Stud. Med.« 40, 1978,271.
24 A. Petrucci, C. Romeo, Scriptores in urbibus: alfabetismo e cultura scritta nell'italia altomedievale, Bologna 1992, 193.
16
bvcolica
explanationem ad Aeneida peruulgauerunt, hunc coluerunt satis; qui autem quam artis uinculis coniunctus sit cum Serui praestanti codice Vat. lat. 3317, ex eadem regione oriundo, Stoker bene confirmauit25: non parui autem est pretii codex ille Vaticanus, qui formam eius commentarii propriam praebet, ut ex ipsis Scholiis Vaticanis in Georgicon, a Georgio Thilo editis, colligi potest. Mutilus hie codex est, nam caret plerisque Bucolicis (restant 8, 44- 10, 20) ac totis Georgias (quae certe continebat26); totam seruat Aeneida exceptis uersibus 12, 84-110 et 12, 347-952.
Descripsit Münk Olsen II, 747; Virgilio e il chiostro n° 4027.
n = Neap. Vindob. lat. 6, saec. X2 Neapoli, ut uidetur, exaratus, Ioanne III consule et duce (928-968): hie enim «libros, quos in sua dominatione inuenit, renouauit atque meliores effecit, deinde anxie inquirens sicut philosophus...multos et diuersos libros accumulauit et diligenter scribere iussit»28. De ista Vergiliana renouatione indicium faciunt insignes picturae quae plurimae ibi continentur: afficimur enim admiratione quod, post duo antiqua exemplaria (FR), nullus fere liber usque ad hanc aetatem inuenitur cuius textus imaginibus pictis exornatus sit. Inde suspicari licet hunc codicem ex uetusto fonte manasse cum praesertim uarias lectiones haud nullius momenti serua-uerit29. Dicas profecto non solum Vergili textům sed etiam anti-quam pingendi artem refloruisse per has imagines renouatam,
25 A. F. Stocker, A Possible New Source for Servius Danielis on Aeneid III-V, «Studies in Bibliography* 4, 1951-52, 129-141. Sed uide Ch.E. Murgia, Prolegomena to Servius 5. The manuscripts, Berkeley; Los Angeles; London 1975, 136-141.
26 Ch. E. Murgia, Prolegomena, 139.
27 M. Dell'Omo, (cur.), Virgilio e il chiostro. Manoscritti di autori classici e civilta monastica, Roma 1996.
28 Monumenta ad Neapolitani ducatus historiam pertinentia, edidit B. Capasso, Neapoli 1881-1892,1, 339-340.
29 Vide e.g. ad 3, 81; 4, 18, 52, 57; 5, 46, 77; 6, 5, 6; 8,40,44.
praefatio
1 7
quamuis formis cultuque Aeui Medii indutam30. Scholia prae-cipue de Seruio uulgato deprompta sunt (id quod tarnen non satis est inuestigatum). Hie liber denique confirmat quanto studio quantaque diligentia carmina Vergili Neapoli lectitata sint31: in hac urbe, eandem sortem quam codex v secutus, sine intermissione usque ad XVIII saeculum n seruatus est, hue postea e Vindobonensi exilio rediit. Primus contulit Geymonat 1973 (uide etiam Geymonat 2008, XIV adn. 38). Descripsit Münk Olsen II, 747-748; Virgilio e il chiostro n° 42.
o = Oxon. Canon. Class. 50 Apulia oriundus (XI3/4), non dissimi-lem exhibet scribendi et exornandi rationem quam in libris sub medio XI saeculo Barii confectis uidemus32. Hie liber, omnia Vergili carmina continens, cum folia aliquot amiserit, admodum est praesertim in Georgias lacunosus; in marginibus transcrip-tam affert Serui explanationem, cui nonnullae additae sunt adnotationes a commentario quod Philargyri dicitur uerisimili-ter depromptae33. In manibus Antonii Beccaria fuit, a quo manuscriptum quempiam Vergili constat Veronensi canonicae Sancti Leonardi anno 1464 donatum esse34; postea a claro uiro Venetiano Matthaeo Aloisio Canonici emptus est. Cum primo a G. Butler collatus esset35, uarias lectiones hie detectas posteri
30 P. Courcelle, La tradition antique dans les miniatures inédites d'un Virgile de Naples, «Melanges ďarchéologie et d'histoire» 56, 1939, 243-79; H. Belting, Studien zur beneventanischen Malerei, Wiesbaden 1968, 137— 143; C. Berteiii, L'illustrazione di testi dassici nelVarea beneventana dal IX all'XI secolo, in: La cultura antica nell'occidente latino dal VII all'XI secolo, Spoleto 1975, 918.
31 G. Cavallo, La trasmissione dei testi nelVarea beneventano-cassinese, in: La cultura antica nell'occidente latino dal VII all'XI secolo, Spoleto 1975, 379 sq. (=Dalla parte del libro. Storie di trasmissione dei dassici, Urbino 2002).
32 O. Patch, J.J. Alexander, Illuminated Manuscripts in the Bodleian Library, Oxford 1970, II, 2 n°12; G. Cavaüo, La trasmissione, 402 sq.
33 J.J. Savage, Lbe manuscripts of Servius's Commentary on Virgil, «Harv. Stud. Class. Phil.» 45, 1934, 201 sq.
34 R.W. Hunt, The survival of Andent Literature, Oxford 1975, 61.
35 Codex Virgilianus, qui nuper ex bibliotb. Can. Abbatis Venetiani Bodleia-nae accessit cum Wagneři textu collatus a G. Butler, Oxford 1854.
18
bvcolica
neglexerunt editores; eum siglo o distinxit Otto Ribbeck eumque in Prolegomenis commemorauit36; idem siglum ego sum mutuata.
Descripsit Münk Olsen II, 750-751; Virgilio e il chiostro n° 45.
5 = Par. lat. 10308 Casini descriptus saec. XI3/4, ut F. Newton demonstrauit37, omnia Vergilii carmina continens, ita instructus uidetur fuisse ut explanationem quoque haberet amplis in margi-nibus, qui tarnen adnotationibus repleti sunt non omnes. Glosse-mata et scholia, quae non modo ex Seruiana doctrina constant, nonnumquam in Georgias possunt cum Vat. lat. 3317 compa-rari38. Cum hie liber in possessione Pii VI fuerit, cuius priuata bibliotheca anno 1798 redintegrata est, una cum quadraginta manuscriptis a Pontifice donatis anno 1801 Lutetiam peruenit39. Descripsit Münk Olsen II, 765-766.
£ = Vat Lat. 1573 Casini descriptus40, haud aliter ac 8, sub Desi-derio abbate saeculis XIII-XIV rectractatus est: nam ea aetate accesserunt non solum extrema Aeneidos pars a u. 7, 371 usque ad finem, sed etiam aliquot glossemata et scholia. Versus 1-42 primae eclogae, pristinis uestigiis recalcatis, repinxit aliqua sae-culi XII manus, quae mihi uidetur ductus Beneuentanae manus subiacentes diligenter renouasse: nam euanida prions manus signa possunt facile agnosci, ut etiam ex uersu spurio apparet qui est margini inscriptus ut uersum 17 sequatur. Hie liber, cum in possessionem uenisset Nicolai V Pontificis, iam anno 1455 relatus est in indicem Vaticanum.
36 Prolegomena critica ad P. Vergili Maronis opera maiora, scripsit O. Rib-beck, Lipsiae 1866 (= Hildesheim 1966 phot, expr.), 348-353.
37 F. Newton, The Scriptorium and Library at Montecassino, Cambridge 1999, 148 sq.
38 J.J. Savage, The manuscripts of the Commentary of Servius Danielis on Virgil, « Harv. Stud. Class. Phil.» 43,1932, 77-121.
39 E.K. Rand, Un nouveau fragment beneventin «Latomus», 2, 1938, 279-283; M.-P. Laffitte, La Bibliotheque nationale et les "conquetes artisti-ques" de la Revolution et de l'Empire: les manuscrits d'ltalie (1796-1815), «Bulletin du bibliophile» 2, 1989, 309 sq.
40 F. Newton, The Scriptorium, 108 sq.
praefatio
1 9
Descripsit Münk Olsen II, 786; MCBV III 1, 135-13841.
C, = Vat. lat. 3253. hic codex, quem Franciscus Newton censuit Casini descriptum esse exeunte ferme XI saeculo42, non solum scholiis caret sed mutilus est parte priore: exstant enim georg. 1, 421 - Aen. 12, 471. Prius quam in Bibliothecam Vaticanam adscitus est, in Fului Ursini possessione fuit43. Descripsit Münk Olsen II, 790.
T) = Reg. Lat. 2090 Apulia oriundus44, descriptus est XI saeculo exeunte, etiamsi aliquas exhibet partes postea suppletas: etenim, cum codex pristinus, de quo buc. 7, 63 - Aen. 10, 666 tantum supersunt, et principium perdidisset et finem, Aeneidos extre-mam partem primasque eclogarum tres subdidit aliqua manus humanisticae aetati adscribenda, quam ego neglexi. E contrario uarias lectiones (siglo x\ adhibito) commemoraui quas in sub-diticio folio inueni: hoc folium, saeculo XIV scriptum, uersus georg. 1, 148-219 propter codicis iacturam amissos suppleuit; ex mendis autem facile potest intellegi hune librarium anti-grapho usum esse Beneuentana scriptura exarato (uide georg. 1, 215 fabis) fauis on; 216 accipiunť] aeeipiant cnt|; 218 auerso] aduerso nr\). Codex, qui scholia et glossemata continet, eius-dem aetatis nonnulla, permulta uero recentiora, medio ferme XIII saeculo nondum excesserat meridiana Italiae regione; ibi Nicolaus quidam imaguneulas aliquas adumbrauit45. Descripsit Münk Olsen II, 784; Virgilio e il chiostro n° 47.
41 Les manuscrits classiques latins de la Bibliothéque Vaticane, III 1, Paris 1991.
42 F. Newton, The Scriptorium, 110-112; 174 sq.
43 P. De Nolhac, La Bibliothéque de Fulvio Orsini, Paris 1887, 240, 274.
44 E.A. Lowe, Virgil in South Italy, 50-51; Y.-F. Riou, «Cahiers de civilisation médiévale», 33, 255-280, 393,
45 C. Villa, Commentare le immagini. Dalla rinascita carolingia al Trecento, in: M. Buonocore (cur.), Vedere i classici. Uillustrazione libraria dei testi antichi dall'eta romana al tar do medioevo, Roma 1966, 61.
20
bvcolica
His codicibus examinatis, nonnulla mihi occurrerunt menda quae eos cognatos esse comprobarent, ab illis Carolinis uero diuisos46. Sunt tarnen etiam menda quibus communiter et Longobardici et Carolini laborentur47: quare siglo co horum consensum (uel illis exceptis quos separatim nominarem) notaui. Quantum autem boni de istis libris capiatur ex aliquot Iocis inferri potest ubi sinceras lectiones soli tradere uidentur quas antiquiores testes, laceri for-tuito uel passim mutilati, amiserunt48. Codices autem recentiores perraro commemoraui, at Ausonensem 197, qui antiquissimus extat inter libros in Hispania transcriptos49, ad fidem aliquarum lectionum confirmandam placuit nonnumquam uocare (5, 45; 8, 56; 10, 33). Nam, cum Vergili codices a Stirpe prima quasi patri-ciam familiam ordine enumerare non detur, officium editoris esse credo eas reliquias detegere ac defendere quae in grege tarn contaminato pristinam sinceritatem seruent. Qua in re a multis iam praecurrebar qui suae sapientiae lampada posteris tradiderunt.
Maximo lucro, fateor enim, omneš priorům editorům labores nobis fuerunt, maximaque ergo gratia reddenda est Ottoni Rib-beck, Remigio Sabbadini, Aloisio Castiglioni, Rogero Mynors, Mario Geymonat, qui plurimum firmamenti inuestigationi nostrae dederunt; ne taceamus tarnen de ingeniosis doctisque uiris Perret50 et Goold51 qui nonnumquam nostras exacuerunt cogitationes. Multum profuerunt etiam antiquiores editiones, in primis Bur-
46 Vide ad 1, 17, 63 (labetur); 2, 57 (concedet); 3, 51 (lacesses), 84 (sit); 4, 61 (tulerant); 7, 67 (nos); 8, 39 (ceperat), 107 (certi est); 10, 13 (ilium etiam). E contrario nonnumquam fit ut, ubi Carolini errent, Longobardici bene legant: uide e.g. 3, 38 (facili); 9, 6 (uertat bene); 10,10 iperibat).
47 Vide 1, 72 (en quis); 2, 73 (alexis); 4, 52 (laetentur), 55 (uincet); 6, 30 (miratur), 33 (exordia); 8, 58 (fiant); 10, 19 (opilio).
48 Vide 1, 12 (turbatur kyzA); 3, 26 (iuncta e), 66 (at coy); 4, 59 (dicet P2ee); 5, 3 (considimus cdekAy1), 25 (nec A); 45 (nobis carmen er); 6, 85 (referri MxP"cfikxy(p1y); 8, 74 (hancth).
49 M. Libran Moreno, «Ex. Class.» 9, 2005, 22-73.
50 Publius Vergilius Maro, Les Bucoliques. Edition, intr. et comm. de J. Perret, Paris 1961.
51 Virgil, Eclogues Georgics Aeneid I-VI, with an English translation by H. R. Fairclough revised by G.P. Goold, Cambridge, MA 1999.
praefatio
21
manniana52, quae notas uariorum plurimas continet, nec minus ea quae ampla ac sub tili explanatione a Christiano G. Heyne et G. Wagner53 instructa est. Hoc enim studui ut optima quaeque recipe-rarem quae, iam neglecta et uulgo oblitterata, aliqui uiri sapientes antea excogitassent54.
Apparatus meus uolui ut lectiones uarias nonnisi necessarias, uel alioquin utiles, exhiberet, salua tarnen integritate totius testifi-cationis: etenim cursum tenui quern prius Ioannes Blasius Conte in Aeneidos apparatu est feliciter secutus: itaque medium quiddam paraui inter Rogeri Mynors sobriam breuitatem et Mari Geymonat abundantiam copiosam55. In textu Bucolicon constituendo, sicut ante iam dixi, spectare studui quam maxime Vergib scribendi usum, praesertim ubi mutili sunt codices uetustissimi, quorum tarnen auctoritati sum interdum reluctata si ratio et prudentia me magis instabant. Vtinam ne, cum tempus uenerit ignobilis otii, temeritatis me paeniteat quam audax iuuenta accendit!
Si textum meum examinaueris, nonnulla noua inuenies: insunt enim emendationes quas egomet ipsa excogitaui56; insunt etiam coniecturae quae, ab aliis prolatae nec umquam receptae, ibi primům hospitii iura obtinent57; insunt denique lectiones aliquot quae, etsi honeste traditae, hactenus apud editores fere nullos plenum
52 P. Virgilii Maronis opera, curauit P. Burmannus junior, Amstelaedami 1746 (uide indicem philologorum).
53 P. Virgili Maronis opera uarietate lectionis et perpetua adnotatione illu-strata a Chr. G. Heyne, editio quarta; curauit G. P. E. Wagner, I, Lipsiae -Londini 1830.
54 Vide 1, 44 (hoc); 3, 79 (Iolla); 3, 98-99 (uersus transpositi), 3, 100 (quom).
55 Ab hac ratione tunc discessi cum uoces insulsas uel absurdas in appara-tum rettuli, quae tamen lectori nonnihil prodesse uiderentur: uide e.g. 7, 23 (possimus in multis libris inuenitur); 5, 66 {sunt enim qui duas altaria Pboebo in suspicione uocent). Duplices lectiones quas codex Palatinus saepe exhibet diligenter transcripsi: 2, 61 (quase), 73 (fastidiat); 5, 25 (necque); 6, 34 (omnisa), 74 (loquaor).
56 Vide 3, 79 (Iolla), 102 (bisce arte), 4, 23 (uersus deletus), 54 (quantus), 5, 30 (et ducere), 7, 45-48 (uersus transpositi), 9,45 (nisi).
57 Vide 1, 44 (hoc), 2, 2 (qui), 94-99 (uersus transpositi), 100 (quom), 5, 28 (feros siluasque), 7, 46 (grata).
22
bvcolica
honorem umquam habuerunt58. Cui tribuendi essent uersus uel singuli uel continuati, attentissime perpendi, itaque personarum loquentium nomina, si res poscebat, permutaui59. Saepe autem, distinctione commutata, sensum potui restituere probabiliorem60. In apparatu meo etiam nonnullas adnotatiunculas inuenies, quibus conata sum locos explicare ambiguos uel suspectos: criticorum enim opiniones dissidentes fidem codicum in discrimen adduxe-rant periculose61.
Quod nunc ad orthographiam pertinet, pauca de hac incertis-sima materia adiciam prudentibus uerbis quae loannes Blasius Conte in Praef. ad Aen. scripsit: ilia omnino sum secuta. Difficilis instat in Bucolicis quaestio utrum Graeca nomina Graece dcclinata sint an Latine: equidem ego, propter Vergilianam Theocriti aemu-lationem, etsi pauci de codicibus praesidio mihi essent, Graecam tamen rationem praeoptaui62. Nam et metrum ipsum63 et codicum adfluentia64 formas Graecas nonnumquam conformant; Macrobius autem testatur {Sat. 5, 17, 19) saepe Vergiliům declinationibus Graecis delectatum esse. Attamen aliquis modus est, credo, re-tinendus: is enim fallitur qui nomina ad unam formam ita accom-modat ut Graeca sint omnia, quod Coleman temere fecisse constat65. Čerte enim Vergilius non solum decentiae attentus sed etiam uocalitatis studiosus, quiddam medium maluit tenere; quare eum puto Alconis scripsisse, non Alconos, pariterque Alcimedontis,
58 Vide 1, 59 (aequore), 64 (labantur), 72 (perduxit), 2, 32 (primus), 3, 34 (altera), 4, 18 (ac), 52 (laetantur), 55 (uincat), 59 (dicet), 62 (parentes), 5, 3 (considimus), 25 (nee), 38 (purpurea), 45 (nobis carmen), 6, 2 (nec), 30 (mirantur), 85 (referri), 7, 25 (nascentem), 48 (laeto), 68 (cedet), 8, 24 (primům), 74 (banc), 9, 9 (ueteris...fagi).
59 Vide ad 7, 49-56, 8,105-107, 9, 46-50.
60 Vide ad 1, 69 (mea regna uidens), 71-72 (en.. J), 3, 50 (ecce Palaemon), 5, 66 (altaria), 6, 16 (tantum capiti delapsa), 38 (altius).
61 Vide ad 1, 53, 69; 2, 32-33; 3, 10-11, 79, 88, 105, 110; 4, 46; 5, 66; 6, 16, 24, 80; 7, 19, 70; 9, 36; 10,16-18,44.
62 Vide 2, 14; 3, 81 (Amaryllidos), 3, 12 (Daphnidos), 6, 13 (Mnasyllos), 8, 30 (Hesperos Oetan), 8, 98; 9, 53 sq. (Moerin).
63 Vide e.g. 1, 5 (Amaryllida), 2, 6 (Alexi), 5, 52 (Daphnin).
64 Vide 2, 1; 5, 86 (Alexin), 3, 15 (Menalcan), 5, 20, 51; 7, 7; 8, 68 (Daphnin). His locis codices Carolinos in apparatu non indicaui.
65 Virgil, Eclogues, edited by R. Coleman, Cambridge 1977, 39.
praefatio
23
Coridonis, Damonis, Miconis, Aegonis, prout aures sane postula-bant66. Cetera nomina, e.g. Mopsus et Ismarus, a Latinis formis minime differebant aut a poetis iam usurpata in consuetudinem uenerant (6, 2 Tbalea; 8, 69 Ulixi); nomen autem Phyllis ancilHs tarn frequenter impositum esse credo (cf. Hor. carm. 2, 4, 14) ut peregrinum non iam sonaret: quare Phyllidis (5, 10; 7, 59), non Phyllidos dixit. Vergilius uero tantum gaudebat in declinationum uarietate ut uerisimile sit eodem nomine turn Graece turn Latine usum esse (6, 30 Hesperos, 10, 77 Hesperus).
Quod autem ad cetera uerba attinet, tantum eas uarias lectiones adnotaui quae mihi haud superfluae uisae sunt (e.g. 1, 13 protenus, 2, 22; 3, 6 lact, 3, 39 ederam); nunc uero de adiectiuo formosus, saepe in bucolicis usurpato, aliqua singillatim explicabo. Etiamsi tituli lapidárii ueterioresque libri manuscripti (inter quos Vergiliani quoque)67 formonsus nonnumquam scribunt, etymológia tamen huic scribendi rationi suffragari non uidetur68, de qua nullam in apparatu critico feci mentionem. Restat ut de accusatiuis pluralibus in -is et -es exeuntibus paucos locos indicem ubi formám -es praetuli (plerumque alteram sum secuta): praeter eos, ubi et libri et editores fere omnes consentiunt69, habes 1, 73 (uites70), 3, 96
66 Vide e contrario quae Quintilianus affirmat: «Mihi autem placet rationem Latinám sequi, quousque patitur decor. Neque enim iam 'Calypsonem' dixerim ut 'Iunonem', quamquam secutus antiquos C. Caesar utitur hac ratione declinandi; sed auctoritatem consuetudo superauit» (Inst. 1, 5, 63).
67 2, 1 formonsus R; 17 formonse R; 45 formonse PR; 3, 79 formonse R; 4, 57 formonsus PR; 5, 44 formonsi PR; 7, 38 formonsior Par; 7, 55 formonsus Pa; 10, 18 formonsus PRabr.
68 F. Skutsch, Odium und Verwandtes, «Glotta» II (1910), 244-246 (= Kleine Schriften, Leipzig 1914,402-405).
69 1, 22 similes; 3, 108; 9, 14 Utes; 4, 39 merces; 5, 57 nubes; 6, 76 rates; 9, 61 frondes; 10, 58 rupes; 10, 66 niues.
70 Hanc lectionem omnes libri testamur: adde quod forsitan quodam modo memoratur 9, 50 nepotes.
24
bvcolica
{pascentes7^, 3, 98 (ones72), 3, 105 (ires73) et 8, 13 (uictrices74). Quid multa? inter omnes constat libros manuscriptos tanta inconstantia esse ut nec firmissimam nec grauissimam possint auctoritatem iactare; editores contra, fide tam incerta innixi, si ueram Vergili orthographiam restituere omni pretio conabuntur, necesse est incidant in errorem.
De ipsa operis inscriptione breuiter dicam oportet. Titulům qui est Bucolica sen Bucolicon liber iam ueteres auctores agnoscunt75 et codices antiquiores confirmant76. Nam pastoralia poemata, ut constat, a Vergilio sunt Graeco nomine cuncta appellata, haud aliter ac Georgien et Aeneis. Singula autem carmina Eglogas gram-matici nuncupauerunt: quam consuetudinem recepi, quia usui mihi esse uidebatur nec mecum uiri docti dissentiebant77. Alia nomina, quae singulis carminibus inscripta in libris uel commentariis inue-niuntur, omisi: nam ad hoc tantum a grammaticis ficta uidebantur ut singula argumenta explanarent78. Fides autem aliqua est Donato facienda, quo teste nomina pastorům antiquitus singulis carmi-
71 F, Börner, Der Akkusativus pluralis auf -is, -eis und -es bei Vergil, «Emerita» 22, 1954, 205.
72 Respondet enim hic accusatiuus ad uocatiuum (3, 94 parcite, oues).
73 Cf. Aen. 10, 350 et Gell. 13, 21, 10 sqq. (uide E Börner, Der Akkusativus, 197-198).
74 F. Börner, Der Akkusativus, 206.
75 Fest. 232 Linds.; Quint. 8, 6, 46; Colum. 3, 9, 4; Macrob. Sat. 5, 17, 20; Vita Donati 5 Br.; Vita Probi 71 Br.; Seru. Ad buc. Praef. 3 Th,
76 Codicum antiquiorum inscriptiones haec sunt: P. Vergili Maronis Bucolica explicit G: P. Vergili Maronis Bucolicon liber explicit M: Bucolicon P: Vergili Maronis Bucolica explic. Feliciter R.
77 A. Traina, De uocis 'eclogae' ui et usu, «Latinitas» 15, 1967, 97-100.
78 Vide e.g. inscriptionem eclogae 4 in libris adpositam: saeculi noui interpraetatio yr; buc. 6: faunorum satyrorum (et add. R) silenorum dilectactio (del- R) PR; buc. 10: conquestio cum gallo poeta de agris M: conquaestio de agris cum gallo cornelio P: ineipit egloga deeima de deside-rio galli circa uoluminiam cutheidem (intellige Volumniam Cytheridem: uide infra adn. 79) meretricem quam lycoridem dich a.
praefatio
25
nibus imposita erant79; in incerto tarnen habetur an ipse Vergilius uoluerit ad hunc modum carmina sua nominari80. Cum libri manuscripti de titulis atque nominibus ad personas loquentes appositis consentiant omnes, ilia retinui indicia, etsi non semper nrmissima sit in hac re auctoritas librorum, ut inter eos constat qui scaenicos poetas ediderunt81.
Anxia animi atque incerta Bucolicon libellum nunc lectoribus commendo, quocum una tantum temporis spatium laete traduxi et laboriose. Profecto, fateor, non sine mul to rum auxilio aut consilio iter poteram uincere tarn durum. Primum laudare iuuat Ioannem Blasium Conte qui custos praesidiumque mihi semper adfuit, saepeque sua loquendi elegantia subuenit: ille me sociam in hoc incepto adiungere uoluit mira liberalitate, ille qui meos animos adhuc rudis iucundissimis disputationibus per duodecim annos formauit. Nam quasi sodalis, immo aequalis, mihi ceterisque discipulis semper fuit nec ullum posuit inter discendum et docen-dum discrimen: quod maxime toü auucpiAoAoyelv proprium esse puto. Eius optimus discipulus, Emmanuel Berti, ualde mihi opim-latus est qui saepe mecum criticum apparatum ponderauit. In libris examinandis Iuliae Ammannati rara doctrina nonnumquam innixa sum, itemque grates illis bibliothecis persoluendae sunt, in quibus per multos annos Vergili codicum studiosa uersata sum. Quid dicam de iis quos de locis difncilioribus uel nouis coniecturis consului ut quid sentirent aperte dicerent? In primis James N. Adams, Guido D'Alessandro, Marcus Deufert, Maximus Gioseffi,
79 Don. Verg. eel. praef. 68 Hagen: «Prima igitur continet conquestionem publicam, priuatam gratulationem de agro et dicitur 'Tityrus'; secunda amorem pueri et dicitur 'Alexis'; tenia certamen pastorům et dicitur 'Palaemon'; quam genethiiacum et dicitur 'Pollio'; quinta ĚTriTČ«piov et dicitur 'Daphnis'; sexta neTanopqKocjEis et dicitur 'Varus' uel 'Silenus'; septima delectationem pastorům et dicitur 'Corydon'; octaua amores diuersorum sexuum et dicitur 'Damon' uel 'pharmaceutria'; nona pro-priam poetae conquestionem de amisso agro et dicitur 'Moeris'; decima desiderium Galli circa Volumniam Cytheridem et dicitur 'Gallus'».
80 B. Schröder, Titel und Text, Berlin 1999,226-235.
81 Notis, non nominibus personae pristino more designabantur: quare saepe in libris personae mutantur. Vide J. Andrieu, Le dialogue antique, Paris 1954, 209-229; 302; M.L. West, Texual Criticism and Editorial Technique, Stuttgart 1973, 55.
2 6
b vcolic a
Stephanus Grazzini, Philippus M. Pontani, Louis Holtz, Michael D. Reeve, Ernestus Stagni multa me docuerunt, sed omnes enume-rare longum est: magno enim timore teneor ne quemquam silentio praeteream. In Schola Normáli Superiore magistros ac contuber-nales inueni qui fere alteram mihi domum alterosque focos praesti-terunt: horum omnium memoriam habeo gratissimam. Summa spes denique in iis ponitur adulescentibus qui mecum operam for-titer nauauerunt ut Vergiliani codices a temporum obliuione uindi-cati omnibus doctis peruulgarentur (http://www.sns.it/ricerca/ lettere/manoscrittivirgilio/). Et iam nos plura dicere uolentes fugit poetae uox lectoresque adloquitur ipsos.
S.O.
Scribebam Pisis Abellinique sub occasum anni MMXII
TABVLA NOTARVM
Acc. L. Accius (saec. II—I a.C).
ps. Aero Acronis quae dicuntur scholia in Horatium (ed. O.
Keller, Lipsiae 1902-1904). Agroec. Agroecius (saec. V), Ars de ortographia {GLK VII;
ed. M. Pugliarello, Milano 1978). Anth. Lat. Anthologia Latina (ed. A. Riese, Lipsiae 1894-1906). Apthon. Aelius Festus Apthonius (= ps. Marius Victorinus,
saec. IV?), De metris omnibus {GLK VI). Apui. Apuleius Madaurensis (saec. II).
Archil. Archilochus (saec. VII a.C).
Arus. Arusianus Messius (saec. IV), Exempla elocutionum
{GLK VII; ed. A. Delia Casa, Milano 1977; A. Di
Stefano, Hildesheim 2011). Callim. Callimachus (saec. Ill a.C).
Calp. Sic. X Calpurnius Siculus (saec. I). Catull. C Valerius Catullus (saec. I a.C).
Char. Flauius Sosipater Charisius (saec. IV), Ars gram-
matica {GLK I; ed. C. Barwick et F. Kuhnert,
Lipsiae 1924, 19642). Cie. M. Tullius Cicero (106-43 a.C)
CIL Corpus Inscriptionum Latinarum.
Claud. Claudius Claudianus (saec. IV-V).
Colum. L. Iunius Moderatus Columella (saec. I), Res
rustica (ed. R.H. Rodgers, Oxonii 2010). Cons. Consentius (saec. V), Ars grammatica (GLK V).
Diom. Diomedes (saec. IV), Ars grammatica {GLK I).
Don. ad Ter. Aelius Donatus (saec. IV), Commentum Terenti
(ed. P. Wessner, Lipsiae 1902-1905). Dosith. Dositheus (saec. IV?), Ars grammatica {GLK VII;
ed. G. Bonnet, Paris 2005). DSeru. Seruius qui dicitur Danielis uel auctus (quae scholia
Seruianis addita partim primus edidit P. Daniel,
Parisiis 1600; uide Sera.). Eur. Euripides (saec, V a.C)
28
Eus. Exp.
Expl.
Fulg. Gaetul.
Gell. Germ.
GLK
Gramm.
Hdt. Hier.
Horn.
Hor.
hid.
luu. Lact.
Lib. Gloss.
Lucr.
Lycophr.
Macrob.
bvcolica
Eusebius Caesariensis (saec. IV), Constantini oratio ad sanctorum coetum (ed. L. A. Heikel, Lipsiae 1902). Anonymi breuis expositio Vergilii Georgicorum I-II (saec. V?), male Iunio Philargyrio adscripta (ed. H. Hagen in Appendice Seruiana, Lipsiae 1902). lunii Philargyrii grammatici explanatio in Bucolica Vergilii (saec. V?), duplici forma tradita (Expl. I, Expl. II; ed. H. Hagen in Appendice Seruiana, Lipsiae 1902).
Fabius Planciades Fulgentius (saec. V?), Expositio Vergilianae continentiae (ed. R. Helm, Lipsiae 1898). Cn. Cornelius Lentulus Gaetulicus (saec. I; in Fragmenta poetarum Latinorum, ed. W. Morel, Lipsiae 1927, et denuo J. Blänsdorf, Lipsiae 1995). Aulus Gellius (saec. II).
Claudius Caesar Germanicus (saec. I in.), Arati Pbaenomena.
Grammatici latini ex recensione H. Keilii (I—VIII, Lipsiae 1857-1880).
e grammaticis tres pluresue (uide indicem aucto-rumin GLKWll). Herodotus (saec. V a.C).
Sophronius Eusebius Hieronymus (c. 347-420), in
Hieremiam libri VI (ed. S. Reiter, Turnhout 1960).
Homeri Ilias et Odyssea (saec. VIII-VII a.C).
Q. Horatius Flaccus (65-8 a.C).
Isidorus Hispalensis (saec. VI-VII), Etymologiae
(ed. W. M. Lindsay, Oxonii 1911).
D. Iunius Iuuenalis (I-II saec).
L. Caecilius Firmianus Lactantius (saec. III-IV).
Liber Glossarum uel Glossarium Ansäeubi (saec.
VIII; ed. W. M. Lindsay, J. F. Mountford, J. What-
mough, in Glossaria Latina, I, Paris 1926).
T. Lucretius Carus (saec. I a.C).
Lycophron (saec. Ill a.C).
Macrobius Ambrosius Theodosius (saec. V in.), Saturnalia (ed. I. Willis, Lipsiae 1963, 19702; ed. corr. 1994).
tabvla notarvm
2 9
Mart. M. Valerius Martialis (saec. I).
Meleagr. Meleager (saec. II—I a.C).
Nemes. M. Aurelius Olympius Nemesianus (saec. Ill),
Eclogae.
Non. Nonius Marcellus (saec. IV?), De compendiosa
doctrina (ed. W. M. Lindsay, Lipsiae 1903). OLD Oxford Latin Dictionary.
Ou. P. Ouidius Naso (43 a.C.-18 p.C).
Pers. A. Persius Flaccus (34-62).
Petron. C. Petronius Arbiter (c. 27-66).
Plaut. T. Maccius Plautus (saec. III-II a.C).
Plin. C. Plinius Secundus (23-79).
Pomp. Pompeius (saec. V), Commentum in artem Donati
(GLKV).
Porph. Pomponius Porphyrio (saec. Ill), Commentum
Horatii (ed. A. Holder, Aeniponti 1894). Prise. Priscianus Caesariensis (saec. V-VI), Lnstitutiones
grammaticae (GLK II—III). Probus M. Valerius Probus, ut ferunt, Instituta artium
(GLK IV), Palladio (saec. IV) potius adscribenda. ps. Probus Probi qui dicitur Commentarius in Bucolica et
Georgica (ed. H. Hagen in Appendice Semiana,
Lipsiae 1902). Prop. Sextus Propertius (c. 50-15 a.C).
Quint. M. Fabius Quintilianus (saec. I ex.), Institutio
oratoria.
Ruf. Rufinus (saec. IV?; in Anthologia Graeca).
Rufin. Iulius Rufinianus (saec. IV?), De figuris sententi-
arum (Rhetores Latini minores, ed. C. Halm,
Lipsiae 1863).
Sac. Marius Plotius Sacerdos (saec. Ill), Artes
grammaticae (GLK VI). schol. Bemb. scholia in Terentium Bembina (cod. Vaticanus
latinus 3226, saec. IV-V; ed. J. E. Mountford,
Londinii 1934).
schol. Bern. scholia Bernensia in Vergib Bucolica et Georgica (ed. H. Hagen, «JKPh» Suppl. IV, 1867 = Hildesheim 1967 phot. expr.).
30
bvcolica
schol. Iuu. schol. Med. schol. Stat.
schol. Theocr.
schol. Ver.
Sen. Serú.
Sil.
Stat.
Suet.
Symm.
Ter.
Ter. Maur.
Theocr.
ThlL
Tib.
Val. Fl. ps. Verg.
scholia in Iuuenalem uetustiora (ed. P. Wessner,
Lipsiae 1931, Stutgardiae 19672).
scholia in Vergili Bucolica quae in codice Mediceo
seruantur (ed. M. Ihm, «RhM» 45, 1890, 622-636).
Lactantii Placidi, ut ferunt (saec. V-VI),
Commentarii in Statii Thebaida et Achilleida (ed.
R. D. Sweeney, Lipsiae 1997).
scholia in Theocritum uetera (ed. C. Wendel,
Lipsiae 1914).
scholia in Vergiliům Veronensia (ed. A. Lunelli,
«Maia» 53,2001,63-136).
L. Annaeus Seneca (c. 4 a.C.-65 p.C).
Seruius (saec. IV-V), in Vergiliům Commentarii
(ed. G. Thilo, Lipsiae 1881-1887; accedit Appendix
ceteros praeter Seruium et scholia Bernensia Vergili
commentatores continens, ed. H. Hagen, Lipsiae
1902; ed. Harvardiana, Lancastriae Pennsylvanorum
1946 [in Aen. I—II], Oxonii 1965 [in Aen. III-V];
ed. G. Ramires, Bologna 1996 [in Aen. IX], Bologna
2003 [mAen. VII]; ed. E. Jeunet-Mancy, Paris 2012
[mAen. VI]).
Silius Italicus (saec. I ex.).
P. Papinius Statius (saec. I ex.).
C. Suetonius Tranquillus (saec. II in.).
Q. Aurelius Symmachus (saec. IV).
P. Terentius Afer (saec. II a.C.).
Terentianus Maurus (saec. II?), De litteris, de sylla-
bis, de metris (GLKVl; ed. C. Cignolo, Hildesheim
2002).
Theocritus (saec. III a.C.). Thesaurus linguae Latinae.
Tiberius Claudius Donatus (saec. IV-V?), Inter-pretationes Vergilianae (ed. H. Georgii, Lipsiae 1905-1906).
C. Valerius Flaccus (saec. I).
ps. Vergilius, Appendix Vergiliana.
INDEX PHILOLOGORVM
Bentley ad Manil. Bonnell ad Quint.
Brunck Burman
Cartault Guellius
Haupt Heinsius
Heumann
M. Manilii Astronomicon, ex recensione et cum notis R. Bentleii, Londinii 1739. M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim, ad lidem codicum manu scriptorum recensuit E. Bonnell, I—II, Lipslae 1854.
P. Virgilii Maronis Bucolka, Georgica et Ae-neis, ad optimorum exemplarium fidem recensuit R. F. Ph. Brunck, Argentorati 1785. P. Virgilii Maronis opera, cum integris et emendatioribus commentariis Seruii, Philar-gyrii, Pierii. Accedunt F. Ursini, G. Fabricii, F. Nansii, Joh. Musonii, T. Fabrí et alíorum et praecipue Nic. Heinsii notae nunc primům editae; quibus et suas et in omne opus animaduersíones et uariantes in Seruium lectiones addidit P. Burmannus, post cuius obitum interruptam editionis curam susce-pit et adornauit P. Burmannus junior, I-IV, Amstelaedami 1746.
A. Cartault, Etude sur les Bucoliques de Virgile, Paris 1897.
R Virgilius Maro et in eum commentationes, et paralipomena Germani Valentis Guellii (Germain Vaillant de Guélis), Eiusdem Virgilii Appendix, cum Josephi Scaligeri commentariis et častígationibus, Antuerpiae 1575. M. Haupt, P. Vergilius Maro, Lipsiae 1858. P. Virgilii Maronis Opera, Nic. Heinsius Dan. fil. e membranis compluribus iisque antiquissimis recensuit, Amstelodami 1676; uide etiam Burman.
Ch. A. Heumanni Poecile, siue Epistolae miscellaneae ad litteratissimos aeui nostri uiros, I—III, Halae 1722-1732.
3 2
Heyne
Hofmann Kirsch Kloucek La Cerda
Lachmann ad Lucr. Lachmann ad Prop. Ladewig
Lindsay ad Plaut. Madvig ad Cie. Markland ad Stat.
bvcolica
P. Virgilius Maro, uarietate lectionis et per-petua adnotatione illustratus a Chr. G. Heyne, I-IV, Lipsiae 1767-1775; quartam ed. curauit G. Ph. Wagner, I-IV, Lipsiae-Londinii 1830-1833. [Accedunt Philippi Wagneri Quaestiones Virgilianae.] J. B. Hofmann, Lateinische Umgangssprache, Heidelberg 19513.
A. Kirsch, Quaestiones Vergilianae criticae, Diss. Münster 1886.
P Vergili Maronis Opera, scholarum in usum edidit W. Klouček, I—II, Lipsiae 1886. P. Virgilii Maronis Bucolica et Georgica, a.r-gumentis explicationibus et notis illustrata a Ioanne Ludouico de la Cerda Toletano e societate lesu, Francorum Vadi 1608. C. Lachmanni in T. Lucretii Cari De rerum natura libros commentarius, iterum editus, Berolini 1855.
Sex. Aureli Propertii Carmina, emendauit ad codicum meliorum fidem et annotauit C. Lachmannus, Lipsiae 1816. Vergib Gedichte, erklärt von Th. Ladewig, I-III, Berlin 1850-1853; 6e (10e, 8e) Aufl. von C. Schaper, Berlin 1876-1886; 8e (lie, 9e) Aufl. bearb. von P. Deuticke, Berlin 1891-1907.
T. Macci Plauti Captiui, with introduction and notes by W. M. Lindsay, rev. ed., Oxford 1920.
M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum, Io. Nicolaus Madvigius recensuit et enarrauit, Hauniae 1869. P. Papinii Statu Siluarum libri quinque, ex uetustis exemplaribus recensuit et notas atque emendationes adiecit Jer. Marklandus, Londinii 1728.
index philologorvm
3 3
Peerlkamp
Perret
Pierius
Politianus Ribbeck Sabbadini Scaliger
Scaliger ad Catull. Schräder
Stephanus
Timpanaro
Wagner Wakefield
P. Hofman Peerlkamp, Ad Virgilium, «Mnemosyne» 10, 1861, 1-49; 113-163; 229-308; 367-388.
P. Vergilius Maro, Les Bucoliques, edition, introduction et commentaire de J. Perret, Paris 1961.
Io. Pierius Valerianus (Giovan Pietro Bol-zani), Castigationes et uarietates Virgilianae lectionis, Romae 1521. Angeli Politiani (Angelo Poliziano), Mis-cellaneorum centuria prima, Florentiae 1489. P. Vergili Maronis Opera, rec. O. Ribbeck, vol. I. Bucolica et Georgica, Lipsiae 1859. P. Vergilt Maronis Opera, R. Sabbadini re-censuit, Romae 1930.
Ecloga decima a los. Scaligero Dorice red-dita, [Lugduni Batauorum 1600] (primo edita ap. Dan. Hensii Emendationes et notae in Tbeocriti Idyllia bucolica, Lugduni Batauorum 1603).
Catulli, Tibulli, Propertii noua editio, los. Scaliger recensuit. Eiusdem in eosdem casti-gationum liber, Lutetiae 1577. Joh. Schraden schedae manuscriptae, in Vergiliům emendationes continentes, quibus Heyne usus est; J. Schräder, Obseruationum Uber, Franecherae 1761. Pubiii Virgilii Maronis Poemata, nouis scholiis illustrata, quae Henr. Stephanus (Henri Estienne) partim domi nata, partim e uirorum doctissimorum libris excerpta dedit, Secunda editio, [Parisiis] 1583. S. Timpanaro, Per la storia delia filológia virgiliana antica, Roma 1986. uide Heyne.
P. Virgilii Maronis Opera, emendabat et no-tulis illustrabat G. Wakefield, I—II, Londini 1796.
CONSPECTVS CODICVM
CODICES ANTIQVIORES
M Mediceus Laurentianus lat. Plut. XXXIX, 1, saec. V ex. (perierunt 1, 1-6, 47) M1 librarius ipse se corrigens MA Turcíus Rufius Apronianus Asterius M2 ceteri correctores, ex quibus nullus satis certe Caro-
linae aetati adsignari potest; dubium an interdum
Asterius ipse Mx librarius ipse uel alia manus
Mp Pomponius Laetus, anno fere 1470, minio corrigens (raro adnotatur, praesertim cum priorem correctionem renouasse uidetur)
P Vaticanus Palatinus lat. 1631, saec. V (perierunt 3, 72-4, 51, ubi y a P descendens uicem praestat)
P1 manus priori persimilis, minutis litteris uel in rasura corrigens; dubium an interdum librarius ipse
P2 corrector quidam antiquus (qui, fide Sabbadini, codi-cem etiam distinxit); interdum et aliae manus antiquae uel recentioris aetatis
Px librarius ipse uel alia manus
R Vaticanus lat. 3867 ("Romanus"), saec. VI in. (perierunt 7, 1 -10, 9, ubi apographon a uicem praestat) R1 librarius ipse se corrigens
R2 corrector aliquis antiquus uel raro recentioris aetatis Rx librarius ipse uel alia manus
V Veronensis XL (38), saec. V, rescriptus (supersunt 3, 27-52; 5, 86-6, 20; 7,12-37; 8, 19-44) V2 corrector aliquis antiquus
Tli Pap. Strasb. lat. 2, saec. IV (fragmentům 5, 17-34 continens)
conspectvs codicvm
35
CODICES SAEC. IX-X
a Bernensis 172 (desunt 1, 1-47), apographon codicis R, cuius
in locum succedit si ilie deficit b Bernensis 165 c Bernensis 184 d Bernensis 255 e Bernensis 167
f Oxoniensis Bodl. auct. E 2. 8. (desunt 1, 1-55)
g Parisinus lat. 7925
h Valentianensis 407 (389)
i Reginensis lat. 1669
k Hamburgensis serin. 52
1 Vaticanus lat. 3252
r Parisinus lat. 7926
s Parisinus lat. 7928 (desunt 1,1 -6, 74)
t Parisinus lat. 13043 (desunt 1,1 - 8, 11)
v Vaticanus lat. 1570 (desunt 1,1-58)
x Montepessulanus H 253 (desunt 1, 1-67)
y Parisinus lat. 10307
z Parisinus lat. 7927
q>i Valentianensis 178 (170) (fragmentum 6, 46-7, 44 continens) a2, b2, c2 etc. correctores uel uariae lectiones fere eiusdem aetatis
(perraro laudantur) :>. Acro 83 de] a P (corr. P2)
ECLOGA II
Formosum pastor Corydon ardebat Alexin, delicias domini, nec qui speraret habebat. tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos adsidue ueniebat. ibi haec incondita solus
5 montibus et siluis studio iactabat inani:
lO crudelis Alexi, nihil mea carmina curas? nil nostri miserere? mori me denique coges. nunc etiam pecudes umbras et frigora captant, nunc uiridis etiam occultant spineta lacertos,
10 Thestylis et rapido fessis messoribus aestu alia serpyllumque herbas contundit olentis. at mecum raucis, tua dum uestigia lustro, sole sub ardenti resonant arbusta cicadis. nonne fuit satius tristis Amaryllidos iras
15 atque superba pati fastidia? nonne Menalcan, quamuis ille niger, quamuis tu Candidus esses? o formose puer, nimium ne crede colori: alba ligustra cadunt, uaccinia nigra leguntur.
Despectus tibi sum, nec qui sim quaeris, Alexi,
PR
1 corydon pastor Ra aleximP 2 ne hiy (corr. y1) qui Gratwiek («CR» n.s. 23, 1973, 10), cl. Plaut. Poen. 276; 1208 'id ego ... qui sperem bau scio': quid codd., Seru., Expl., schol. Bern.: quod Brunck 7 coges Raf (cf. Tbeocr. 3, 9 cc-rräy^ao-Öai us Tror)cr£Ts): cogis Pcoy, Anth. Lot. 15, 58. Bene Wagner: 'non quidem nunc cogis, sed, si ita pergis, coges' (cf. Plaut. Merc. 72sq.) 9 lacertos P2Rcoy, schol. Iuu. 3, 231, Expl. (cf. georg. 4, 13): lacertas P 12 at coy, Non. 335, 32: ac Rxa (ag R): ad P; at mecum et ad me cum agnoscit Seru., qui tarnen at recte praefert («melius est, ut at coniunctio sit»): nam 'resonare' cum ablatiuo sine praepositione componitur (cf. georg. 2, 328 'aula turn resonant auibus uirgulta canoris'; georg. 1, 486; Aen. 3, 432) dum] nunc P (corr. P2) 14 amaryllidos Px (-us P): amaryllidis Rcoy; utrumque agnoscunt schol. Bern. 15 menalcam R 19 quis cfky1, sed cf. buc. 1, 18; georg. 4, 537; Aen. 3, 608
ii 20-42
bvcolica
43
20 quam diues pecoris, niuei quam lactis abundans.
mille meae Siculis errant in montibus agnae:
lac mihi non aestate nouum, non frigore defit.
canto quae solitus, si quando armenta uocabat,
Amphion Dircaeus in Actaeo Aracyntho. 25 nec sum adeo informis: nuper me in litore uidi,
cum placidum uentis staret mare; non ego Daphnin
iudice te metuam, si numquam fallit imago. O tantum libeat mecum tibi sordida rura
atque humilis habitare casas et figere ceruos, 30 haedorumque gregem uiridi compellere hibisco!
mecum una in siluis imitabere Pana canendo:
Pan primus calamos cera coniungere pluris
instituit, Pan curat ouis ouiumque magistros.
nec te paeniteat calamo triuisse labellum: 35 haec eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas?
est mihi disparibus septem compacta cicutis
fistula, Damoetas dono mihi quam dedit olim,
et dixit moriens: "te nunc habet ista secundum";
dixit Damoetas, inuidit stultus Amyntas. 40 praeterea duo, nec tuta mihi ualle reperti,
capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo,
bina die siccant ouis ubera: quos tibi seruo.
PR
20 post pecoris dist. «multi» ap. Seru. (qui recte niuei cum lactis iungunt, Homerkum exemplum afferentes, kou yáAct Aěukóv): post niuei dist. P2, «melius» iudice Seru.; utramque distinctionem agnoscunt schol. Bern. 22 lac Rcoy, Gramm.: lact P; «scire autem debes quod hodie Mud sequimu?; quod dixit Vergilius, 'lac, et remansit ilia consuetudo» Pomp. 199, 18—19. Vide Neue-Wagener, P, 238 sqq. desit defz 24 actaeo prob. Seru. 27 fallit Pc, Expl: fallat P2Rcoy, ps. Aero ad Hor. carm. 3, 27, 40, Seru., schol. Bern.: fallet bf 32-33 interpolationem suspicans eiecit Ribbeck, cl. buc. 8, 24. Possis etiam alios locos Vergilii conferre (buc. 3, 25 sq., 3, 101 et 5, 29 sq.), sed haec amplificatio necessaria uidetur ad uim perorationis augendam (cf. u. 60 sq. et buc. 10, 16 sqq.) 32 primus £y,ps. Aero ad Hor. carm. 4, 12, 10, Seru. ad buc. 3, 25, Isid. 3, 21, 8 (cf. georg. 1, 147 sq. 'prima Ceres ferro mortalis uertere terram / instituit'): primum PRaA 41 albo P2beikrxyAy, Seru., DSeru. ad georg. 3, 56, schol. Bern.: ambo Ko 42 quod R
44
vergilivs
ii 43-70
iam pridem a me illos abducere Thestylis orat;
et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra. 45 Hue ades, o formose puer: tibi lilia plenis
ecce ferunt Nymphae calathis; tibi Candida Nais,
pallentis uiolas et summa papauera carpens,
narcissum et florem iungit bene olentis anethi;
turn casia atque aliis intexens suauibus herbis 50 mollia luteola pingit uaccinia calta.
ipse ego cana legam tenera lanugine mala
castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat;
addam cerea pruna (honos erit huic quoque porno),
et uos, o lauri, carpam et te, proxima myrte, 55 sic positae quoniam suauis miscetis odores.
Rusticus es, Corydon; nec munera curat Alexis,
nec, si muneribus certes, concedat Iollas.
heu heu, quid uolui misero mihi? floribus Austrum
perditus et liquidis immisi fontibus apros. 60 quern fugis, a, demens? habitarunt di quoque siluas
Dardaniusque Paris. Pallas quas condidit arces
ipsa colat; nobis placeant ante omnia siluae.
torua leaena lupum sequitur, lupus ipse capellam,
florentem cytisum sequitur lasciua capella, 65 te Corydon, o Alexi: trahit sua quemque uoluptas.
aspice, aratra iugo referunt suspensa iuuenci,
et sol crescentis decedens duplicat umbras;
me tamen urit amor: quis enim modus adsit amori? A, Corydon, Corydon, quae te dementia cepit? 70 semiputata tibi frondosa uitis in ulmo est:
PR
49 tunc ry 53 et honos recc, Haupt: nam honos Ribbeck. Hiatus
seruandus ut in Aen. 1, 405 'patuit dea. Hie ubi matrem'; On. met. 5, 625 56-57 poetae tribiwnt R2abcefgvAy 56 es Pxcoy, Sera.: est PRa, CIL 4, 1527 57 certet Ra? concedet dkrvA 58 heu heu Raen: eheu coy (heheu Prv: heeu e): heu co 61 quase P (corr. Px): quae Ra 63-65 poetae tribiwnt av 63 capellas Ra? 69-73 poetae tribiwnt abevnoe 69 a] o Ra?z, Rufin. 50, 16 (cf. Theocr. 11, 72; Iuu. 9, 102), sed cf. u. 60 et buc. 6, 47 70 est om. Py (add. y1)
ii 71-73
bvcolica
45
quin tu aliquid saltern potius, quorum indiget usus, uiminibus mollique paras detexere iunco? inuenies alium, si te hie fastidit, Alexin.'
PR
73 fastidiat P (corr. Px): fastidat Ra alexin kyoS, Sera., ExpL: alexim PRan: alexis P2coy, schol. Bemb. ad Ter. Eun. 56, Sac. 457, 20. Potior accusatiuus, cf. Tbeocr. 11, 76 EUp-noETs faA&TEiav 10x05 Kcd KaAAiov' aAAav
ECLOGA III
MENALCAS DAMOETAS PALAEMON
menalcas
Die mihi, Damoeta, cuium pecus? an Meliboei?
damoetas
Non, uerum Aegonis; nuper mihi tradidit Aegon.
menalcas
Infelix o semper, oues, pecus! ipse Neaeram dum fouet ac ne me sibi praeferat ilia ueretur, 5 hie alienus ouis custos bis mulget in hora, et sucus pecori et lac subducitur agnis.
damoetas
Parcius ista uiris tamen obicienda memento: nouimus et qui te, transuersa tuentibus hircis, et quo — sed faciles Nymphae risere — sacello...
menalcas
10 Turn, credo, cum me arbustum uidere Miconis atque mala uitis incidere fake nouellas.
damoetas
Aut hie ad ueteres fagos cum Daphnidos arcum fregisti et calamos: quae tu, peruerse Menalca, et cum uidisti puero donata, dolebas,
PR
3 ouis P'coy (uis P) 4 ille R 6 lac PXR: lact P; cf. buc. 2, 22 7 post ista dist. P2; «parcius melius hie distinguitur: licet possit did etiam parcius ista» Seru. 8 hircis PxRcoy, Quint. 9, 3, 59, Probus 250, 25, Rufin. 40, 14, Macrob. 4, 6, 21, Seru.: hirquis «alii» ap. Seru., Lib. Gloss. HI 167 (hircuis P); cf. georg. 3, 312. «.'hirqm autem sunt oculorum anguli secundum Suetonium Tranquillum in uitiis corporalibus [Suet. frg. 171 Reiff.]» Seru.; hie tamen capri significantur, cf. Theocr. 5, 41 sq. 10-11 «iste quasi sub sua persona alteri obicit crimen* Seruii cod. R (sic etiam schol. Vergilii cod. i). Nam me (u. 10) Menalcas eipcoviKCOc; dicit, quasi Damoetae haec exprobrans: 'mene uidere Nymphae an potius te, qui uites Miconis secabas?' 12 daphnidos Probus 228, 23: daphnidis codd.
Ill 15^37
bvcolica
47
15 et si non aliqua nocuisses, morcuus esses.
men al cas
Quid domini faciant, audent cum talia fures? non ego te uidi Damonis, pessime, caprum excipere insidiis multum latrante Lycisca? et cum clamarem 'quo nunc se proripit ille? 20 Tityre, coge pecus', tu post carecta latebas.
dam o etas
An mihi cantando uictus non redderet ille, quern mea carminibus meruisset fistula caprum? si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon ipse fatebatur, sed reddere posse negabat.
menalcas
25 Cantando tu ilium? aut umquam tibi fistula cera iuncta fuit? non tu in triuiis, indocte, solebas stridenti miserum stipula disperdere carmen?
dam o etas
Vis ergo inter nos quid possit uterque uicissim experiamur? ego hanc uitulam (ne forte recuses, 30 bis uenit ad mulctram, binos alit ubere fetus) depono; tu die mecum quo pignore certes.
menalcas
De grege non ausim quicquam deponere tecum: est mihi namque domi pater, est iniusta nouerca, bisque die numerant ambo pecus, altera et haedos. 35 uerum, id quod multo tute ipse fatebere maius, insanire libet quoniam tibi, pocula ponam fagina, caelatum diuini opus Alcimedontis,
PR 27 incboatV
16 facient ervsy1 20 post] sub GLK V, 573, 2 25 aut] haud cghvx (haut ee, ExpL): om. n 26 iuncta e, Rufin. 42, 3 et 61, 30, Seru., schol. Bern. h. I: uincta PRcoy, Sem. (codd. HR), Prise. 8, 47, schol. Bern.; cf. hue. 2, 32 'calamos cera coniungere' 27 stipula miserum V (corr. V2) 31 certas c 34 altera «quidam» ap. schol. Bern., ut md. («quidam synaloepham putant»), Schrader; nam est in prouerbio nouercarum tristitia: alter codd., schol. Ver. («alteruter etiam haedos»), Seru. («alter de nouerca intellegamus, nec nos moueat, quod 'alter dixit de femina», quod mihi uix credibile uidetur)
4S
vergil1vs
iii 38-57
lenta quibus torno facili superaddita uitis diffusos hedera uestit pallente corymbos. 40 in medio duo signa, Conon et — quis fuit alter, descripsit radio totum qui gentibus orbem, tempora quae messor, quae curuus arator haberet? necdum illis labra admoui, sed condita seruo.
damoetas
Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit 45 et molli circum est ansas amplexus acantho, Orpheaque in medio posuit siluasque sequentis: necdum illis labra admoui, sed condita seruo. si ad uitulam spectas, nihil est quod pocula laudes.
menalcas
Numquam hodie effugies; ueniam quocumque uocaris. 50 audiat haec tantum uel qui uenit: ecce Palaemon. efficiam posthac ne quemquam uoce lacessas.
damoetas
Quin age, si quid habes; in me mora non erit ulla, nec quemquam fugio: tantum, uicine Palaemon, sensibus haec imis (res est non parua) reponas.
palaemon
55 Dicite, quandoquidem in molli consedimus herba. et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos, nunc frondent siluae, nunc formosissimus annus.
PRV 52 desinitV
38 facili ikzAy1, schol. Ver. (ut uid.), Seru. ad Aen. 6, 137, agnoscit Sent, hie [«legitur tamen et torno facili ad excludenda duo epitheta, quod est in latinitate uitiosum, si sit 'lenta facilis uitis''») et ad Aen. 2, 392: facilis VOny (faclis P, factis P*), Donatus ap. Seru.: fragilis Ra. Vide Timpanaro 151—153. 'Facilis' hie 'agilis, mohilis' ualet (ThlL VI.1, 60, 72) 39 haedera R: edera PV (corr. V2), «sine aspiratione did debet» Expl. 48 spectas] spectes bd 50 qui dist. P2; «uel qui quasi requirentis est, cum subito Palaemon adueniat. Alii distinguunt uel qui uenit» Seru.; «mora adhibenda ante uel» schol. Ver. Intellige: 'haec audiat, si uis, hie homo qui uenit' (uide OLD s.u. 'uel', 1, et cf. Plaut. Amph. 917 'uel hunc rogato Sosiam'; Theocr. 5, 63—65 aAAa tov av5pa, ai Afjs, tov 6pvTouov pcocrTpficroues [..,]' ecjti 5£ Mopcrcov) 51 nec Py lacesses A 55 in om. n5
Ill 58-75
bvcolica
49
incipe, Damoeta; tu deinde sequere, Menalca. alternis dicetis : amant alterna Camenae.
dam o etas
60 Ab Ioue principmm Musae, Iouis omnia plena : ille colit terras, iHi mea carmina curae.
menalcas
Et me Phoebus amat: Phoebo sua semper apud me munera sunt, lauri et suaue rubens hyacinthus.
dam o etas
Malo me Galatea petit, lasciua puella, 65 et fugit ad salices et se cupit ante uideri.
menalcas
At mihi sese offert ultro, meus ignis, Amyntas, notior ut iam sit canibus non Delia nostris.
damoetas
Parta meae Veneri sunt munera: namque notaui ipse locum aeriae quo congessere palumbes.
menalcas
70 Quod potui, puero siluestri ex arbore lecta aurea mala decern misi; eras altera mittam.
damoetas
O quotiens et quae nobis Galatea locuta est! partem aliquam, uenti, diuum referatis ad auris!
menalcas
Quid prodest quod me ipse animo non spernis, Amynta, 75 si, dum tu sectaris apros, ego retia seruo?
PR 71 desinit P {subditur y)
59 Damoetae tribuit P1 (corr. P2) 60 Musae genitiuo uel uocatiuo casu interpr. Sera. (cf. Arat. Pbaen. 1; Tbeocr. 17, 1 'Ek Aios dpxconeaOa Kcd k% Aia Afiyere MoTcrca; Cic. Arat. frg. 1 'A Ioue Musarum primordia') 66 at coy, Don. ad Ter. Eun. 85, Pborm. 107: ad PRac, schol. Bemb. ad Ter. Eun. 85 69 concessere b, GLK VII, 285, 24, Schrader, «congessere nidificauere» Seru.; subaudi 'nidos' ut in Gell. 2, 29, 5 74 me om. Ra amyntas y
50
vergilivs
iii 76-91
damoetas
Phyllida mine mihi: meus est natalis, Iolla; cum faciam uitula pro frugibus, ipse uenito.
menalcas
Phyllida amo ante alias; nam me discedere fleuit, et longum 'formose, uale, uale,' inquit Iollas.
damoetas
80 Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres, arboribus uenti, nobis Amaryllidos irae.
menalcas
Dulce satis umor, depulsis arbutus haedis, lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.
damoetas
Pollio amat nostram, quamuis est rustica, Musam: 85 Pierides, uitulam lectori pascite uestro.
menalcas
Pollio et ipse facit noua carmina: pascite taurum, iam cornu petat et pedibus qui spargat harenam.
damoetas
Qui te, Pollio, amat, ueniat quo te quoque gaudet; mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.
menalcas
90 Qui Bauium non odit, amet tua carmina, Maeui, atque idem iungat uulpes et mulgeat hircos.
yR
77 uitula GLK V, 643, 33, Macrob. 3, 2, 15, Seru., schol. Iuu. 9, 117: uitulam codd., Non, 313, 31, DSeru. ad hue. 5, 75, Expi, Prise. 8, 68; 16, 4; 17, 204; 18, 79 79 «sane 'longum uale' ita ait, ut 'toruum clamaf: pro aduerbio nomen posuit» Seru., sed longum cum inquit iungendum, quasi discessus diutius tardaretur Iollas Burman: iolla codd., Seru., Expi, schol. Bern., Gramm.: iollam n; uide quae disserui in «MD» 65, 2010, 137—146 81 amaryllidos n (cf. hue. 2, 14): amaryllidis yRco 84 est] sit dhilzA (praeter n), Seru.
88 «quo te quoque gaudet, subaudis 'uenisse'» Seru. 89 fluant illi] fluunt riuis GLK VIII, 48, 1; 85, 8 illi] illis Hier. in Hierem, 2, 100 (112) 90 quid R (corr. Rx) uauium R, schol, Bemb. ad Ter. Adelph. 701 91 mulceat yRa (corr. y1)
iii 92-103
bvcolica
51
dam o etas
Qui legitis flores et humi nascentia fraga,
frigidus, o pueri — fugite hinc! — latet anguis in her ba.
menalcas
98 Cogite oues, pueri: si lac praeceperit aestus,
99 ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis.
damoetas
94 Parcite, oues, nimium procedere: non bene ripae
95 creditur; ipse aries etiam nunc uellera siccat.
menalcas
96 Tityre, pascentes a flumine reice capellas;
97 ipse, ubi tempus erit, omnis in fonte lauabo.
damoetas
100 Heu heu, quom pingui macer est mihi taurus in eruo. idem amor exitium pecori pecorisque magistro.
menalcas
Hisce arte — neque amor causa est — uix ossibus haerent; nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.
yR
98-99 post u. 93 transp. Cartault (123 n. 2), qui tamen etiam uu. 94—95 post u. 97 transtulit; uide A. Klotz, «NJA», 45, 1920, 150 98 aestas Ra
100 heu heu RadegS, GLK VIII, 218, 16; 265, 29 (cf. buc. 2, 58; Theocr. 4, 26; 5, 86): heu yr: eheu bfhiklxyze, Probus 256, 2, Seru. ad Aen. 2, 69, ExpL: heheu cvno quom Havet, «RPh» 38, 1914, 165—168 ('eheu, quom' inuenitur etiam in Plaut. Capt, 995; Mil. 1358; Poen. 791; Ter, Andr. 622-623; Acc. trag. 346; uide Hofmanu 14): quam codd. eruo ycfhiklyzS, GLK VIII, 218, 17, Seru. ad Aen. 2, 69, ExpL: aruo y1 Rco: herba no 101 est post exitium add. yiRuvo: post pecori add. ybh: post magistro add. cgkrxyznSey2, schol. Bern.: om. defil, GLK VIII, 205, 12 102 hisce arte scripsi: his čerte codd., ExpL, Don. ad Ter. Eun. 269 (hisce čerte codd. BMNJY), qui tamen adnotat «'hisce' pro 'hi' uetuste»: hi čerte Stephanus. Vide quae disserui in «MD» 67, 2009, 203-208 neque] nec nB
52
vergilivs
iii 104-111
damoetas
Die quibus in terris, et eris mihi magnus Apollo, 105 tres pateat caeli spatium non amplius ulnas.
menalcas
Die quibus in terris inscripti nomina regum nascantur flores, et Phyllida solus habeto.
palaemon
Non nostrum inter uos tantas componere lites: et uitula tu dignus et hie, et quisquis amores 110 aut metuet dulcis aut experietur amaros. claudite iam riuos, pueri: sat prata biberunt.
yR
105 Caeli (nomen alicuius Mantuani) testantur Expl., schol. Bern., agnoscit Sem., qui tarnen aliorum interpretům ineptias sic bene refellit: «sed neutrum horum conuenit rustico: unde simpliciter intellegendus est cuiuslibet loci puteus, in quem cum quis descenderit, tantum caeli conspicit spatium, quantum putei latitudo permiserit» 107 nascuntur bdfgilznE, Probus 213, 20, schol. Stat. Theb. 4, 223 108 «non: hic distinguendum-» Sern, nostrum est e2, Non. 257, 2, Tib. ad Aen. 4, 305 110 metuet] meruit Radke («/?£Af» 116, 1973, 143—148), alii alia; sed nihil mutandum: metuitur yAuKÚTriKpo? amor quia dulcedine sua amantem in periculum trahit (cf. Aen. 4, 298 'omnia tuta timens') amaros] amores r (amoros y, corr. y1: ameros a: amares f)
ECLOGA IV
Sicelides Musae, paulo maiora canamus: non omnis arbusta iuuant humilesque myricae; si canimus siluas, siluae sint consule dignae. Vltima Cumaei uenit iam carminis aetas, 5 magnus ab integro saeclorum nascitur ordo. iam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna, iam noua progenies caelo demittitur alto, tu modo nascenti puero, quo ferrea primum desinet ac toto surget gens aurea mundo,
10 casta faue Lucina: tuus iam regnat Apollo.
Teque adeo decus hoc aeui, te consule, inibit, Pollio, et incipient magni procedere menses; te duce, si qua manent sceleris uestigia nostri, inrita perpetua soluent formidine terras.
15 ille deum uitam accipiet diuisque uidebit permixtos heroas et ipse uidebitur illis, pacatumque reget patriis uirtutibus orbem.
Ac tibi prima, puer, nullo munuscula cultu errantis hederas passim cum baccare tellus
20 mixtaque ridenti colocasia fundet acantho. ipsae lacte domum referent distenta capellae ubera, nec magnos metuent armenta leones.
23 [ipsa tibi blandos fundent cunabula flores.]
yR
4 cum(a)ei Rafgyze: cymaei yco 7 demittitur yco; dimittitur Radfghil: promittitur Fulg. 103, 2 8 nascenti, puero quo Flintoff («CR» 23, 1973, 10 sq.): n. p., quom Kraggerud («SO» 64, 1989, 110 sqq.). Quo ualet 'quo auctore, cuius inceptis; quom autem prodigiosi pueri uirtutem praeterit 9 desinit bg surgit bfgr 18 ac Ran (cf. Aen. 1, 174): at yco, Seru. nulla puer primo Ra? 20 fundit y (corr. y1), Macrob. 6, 6, 18 21 referant y (corr. y1) 23 u. seclusi («Rb. Mus.» s.p.), fortasse ab interpolator antiquo fictum ad uu. 18—22 imitandos: ante u. 21 transp. Kloucek fundet x, suo Marte coniecit Campbell, «CR» 52, 1938, 54—56, uersum 23 ante 21 collocans, ut sit 'ipsa tellus flores, quasi cunabula, tibi fundet'
54
vergiltvs
iv 24-50
occidet et serpens, et fallax herba ueneni 25 occidet; Assyrium uulgo nascetur amomum. At simui heroum laudes et facta parentis
iam legere et quae sit poteris cognoscere uirtus,
molli paulatim flauescet campus arista
incultisque rubens pendebit sentibus uua 30 et durae quercus sudabunt roscida mella.
pauca tamen suberunt priscae uestigia fraudis,
quae temptare Thetin ratibus, quae cingere muris
oppida, quae iubeant telluri infindere sulcos.
alter erit turn Tiphys et altera quae uehat Argo 35 delectos heroas; erunt etiam altera bella
atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles.
hinc, ubi iam firmata uirum te fecerit aetas,
cedet et ipse mari uector, nec nautica pinus
mutabit merces; omnis feret omnia tellus. 40 non rastros patietur humus, non uinea falcem;
robustus quoque iam tauris iuga soluet arator.
nec uarios discet mentiri lana colores,
ipse sed in pratis aries iam suaue rubenti
murice, iam croceo mutabit uellera luto; 45 sponte sua sandyx pascentis uestiet agnos. 'Talia saecla' suis dixerunt 'currite' fusis
Concordes stabili fatorum numine Parcae.
adgredere o magnos (aderit iam tempus) honores,
cara deum suboles, magnum Iouis incrementum! 50 aspice conuexo nutantem pondere mundum,
yR
26 at yco (ad c), Non. 331, 34: ac RaynS (hac f) parentis yco, Non., Eus. 184, 20, Seru., Expl.: parentum y'Ra (cf. heroum) 28 flauescet y'co, Lact. diu. inst. 7, 24, schol. Bern.: flauescit yRabf 32 thetin Rakxy: t(h)etim yco 33 tellurem infindere sulco Ra, sed cf. Aen. 5, 142 'infindunt ... sulcos' 44 mutauit i8, Non. 549, 18 46 talia saecla] accusatiuo casu accipiendum, cum currite hie 'percurrite' («uoluite» DSeru.) ualeat (cf. Aen. 3, 191; 5, 862; Symm. orat. 3, 9; Lycophr. Alex. 584 sq.): male quidam talia saecla uocatiuo casu intellegunt (uide P. Corssen, «PhW» 34, 1914, 160, qui etiam stabili fatorum numine cum currite iungit)
iv 51-61
bvcolica
55
terrasque tractusque maris caelumque profundum;
aspice uenturo laetantur ut omnia saeclo!
O mihi mm longae maneat pars ultima uitae,
Spiritus et quantus sat erit tua dicere facta! 55 non me carminibus uincat nec Thracius Orpheus
nec Linus, huic mater quamuis atque huic pater adsit,
Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo.
Pan etiam, Arcadia mecum si iudice certet,
Pan etiam Arcadia dicet se iudice uictum. 60 Incipe, parue puer, risu cognoscere matrem:
matri longa decern tulerunt fastidia menses.
yR 52 inchoat P
52 laetantur Ran (cf. buc. 5, 6 sq. et Aen. 6, 855 sq.; 8, 190-192): laetentur Pcoy, schol. Bern. 53 tarn recc, Seru. coda. PR longe Pfy 54 quantus ego («CQ» s.p.), uide D. Kovacs, «CQ» 61, 2011, 314 sq.: quantum codd. Hie TľoiÓTrií, hand ttoctóttis, significatur. spiritus et quantus ualet 'et tarn ingens ingenium'. Bene explicat Seru.: «utinam possim frui uita longissima et habere tantum spiritum, quantus possit sufficere ad tuae uirtutis commemorationem» (cf. Aen. 10, 772 'oculis spatium ernensus quantum satis hastae'; Liu. 25, 33, 4 'merces quanta ml pro hello satis esset dabatur') 55 uincat Py1, Apthon. 66, 29, Eus. 186, 15 (av u' éK-rrAŕfciEv; uide B. Baldwin, «AJPh» 97, 1976, 364), cf. Sac. 504, 13 ('non me carminibus superet nec Phoebi cukor): uincet P2Rcoy. Non ... uincat hie 'uincere non poteriť ualet: «tanta est materia tuae laudis, ut etiam humile ingemum in ea supra omnes possit excellere* Seru. (cf. buc. 2, 26; georg. 2, 136 sqq.; Prop. 1, 9, 5 sq. 'non me Chaoniae uincant in amore columbae / dicere'; Ou. met. 4, 178 sq.) 57 orphi Racrty1, Macrob. 5, 17, 19, Prise. 7, 8 et 14, sed cf. georg. 4, 545 et 553; uariam lectionem metri causa ortam suspicor (cf. Aen. 5, 184) 58 arcadia mecum] arcadiedicacat P (corr. P2) 59 am. y (add. y1) arcadiae Ra (arcadie P, corr. P2) dicet P2e£, Macrob. 5, 14, 6, Eus. 186, 17 (avôé^eTai): dicat Rcoy1 (dicacat P), Rufin. 51, 21. Futurum dicet difficilius est et significat nullum dubium esse quin poeta praestantior sit etiamsi Pan ipse certatim canat (cf. Hor. carm. 3, 3, 7 sq. 'si fractus inlabatur orbis, / impauidum ferient ruinae'); uide A. Ernout-F. Thomas, Syntaxe Latine, Paris 19722, 381 61 matris P2y tulerunt P2 (tulerum P) ROo, Don. ad Ter. Eun. 20, Probus 259, 8 (cf. Aen. 2, 774): tulerant de2ghklzA: tulerint b2k2x2o2; «alii abstulerint legunt» Seru.
5 6
vergilivs
incipe, parue puer: qui non risere parentes, nec deus hune mensa, dea nec dignata cubili est.
iv 62-63
PR
62 qui Quint. 9, 3, 8—9 («ex illis enim, qui non risere, hie quern non dignata-*), def. Politianus (Misc. 1, 89): cui codd., Eus., Seru., schol. Bern.: quoi recc, def. Sabbadini. Figura in numero a Quintiliano laudata maxime conuenit huic loco leporis pleno (cf. e.g. Ma usitata locutio 'ex eo numero, qui'). Nullo modo fieri potest ut rhetor Me clarissimus uitiose reminiscatur Vergiliani uersus, cum de ipsa singulári uerborum conformation scienter et diligenter disceptet parentes codd., Quint., Seru., schol. Bern.: parenti Schrader, Bonnellad Quint. 9, 3, 8. Parentes accusatiuus est, id quod iam Scaliger ad Catull. 61, 219, Lindsay ad Plaut. Capt. 481 et Perret probauerunt: nam 'ridere aliquem' significarepotest non solum 'deridere', sed etiam 'erga aliquem benigne ridere' (cf. e.g. Plaut. Capt. 481; Catull. 53, 1; Cic. opt. gen. 11; Ou. ars 1, 87; Petron. 61, 4; uide OLD s.u. 'rideo', 5a), quasi puer hie ad parentes sibi ioca facientes adrideat (cf Catull. 61, 216 sqq.) 63 hunc] hos Schrader cubili est Pcoy1, Quint., Don. ad Ter. Phorm. 49, Seru. ad Aen. 1, 79: cubile est P2bfyy: cubilest R: cubili r
ECLOGA V MENALCAS MOPSVS
menalcas
Cur non, Mopse, boni quoniam conuenimus ambo, tu calamos inflare leuis, ego dicere uersus, hie corylis mixtas inter considimus ulmos?
mopsvs
Tu maior: tibi me est aequum parere, Menalca, 5 siue sub incertas Zephyris motantibus umbras siue antro potius succedimus. aspice ut antrum siluestris raris sparsit labrusca racemis.
menalcas
Montibus in nostris solus tibi certat Amyntas.
mopsvs
Quid, si idem certet Phoebum superare canendo?
menalcas
10 Incipe, Mopse, prior, si quos aut Phyllidis ignis aut Alconis habes laudes aut iurgia Codri. incipe: pascentis seruabit Tityrus haedos.
mopsvs
Immo haec, in uiridi nuper quae cortice fagi carmina descripsi et modulans alterna notaui, 15 experiar: tu deinde iubeto certet Amyntas.
menalcas
Lenta salix quantum pallenti cedit oliuae,
PR
3 considimus cdekAy1, def. Heinsius (cf Calp. Sic. 1, 6 'cur non succedimus umbrisf): consedimus PROoy (cf. u. 1 conuenimus; buc. 3, 55); «consedimus pro considimus" schol. Bern. 8 certat Rco, Porph. ad Hor. epod. 11, 18, Seru., Expi: certet Peoy, Arus. 459, 2, Rufin. 56, 10, ps. Aero ad Hor. sat. 2, 5, 19, sed cf. uu. 9 et 15. Si certat legis, sensus est: 'solus Amyntas tarn insolens est ut non uereatur tecum certare' 9 phoebum certet dilz 15 iubeto Pcoy (cf. Aen. 10, 53): iubeto ut Rabfgxyz, sed nullus Bucolicorum uersus in hephtemimere eliditur, uide N.-O. Nilsson, «Eranos» 53, 1955, 199 sq.
5 8
vergilivs
v 17-38
puniceis humilis quantum saliunca rosetis, iudicio nostro tantum tibi cedit Amyntas. sed tu desine plura, puer: successimus antro.
mopsvs
20 Exstinctum Nymphae crudeli funere Daphnin
flebant (uos coryli testes et flumina Nymphis),
cum complexa sui corpus miserabile nati
atque deos atque astra uocat crudelia mater.
non ulli pastos illis egere diebus 25 frigida, Daphni, boues ad flumina; nulla nec amnem
libauit quadripes nec graminis attigit herbam.
Daphni, tuum Pocnos etiam ingemuisse leones
interitum montesque feros siluasque loquuntur.
Daphnis et Armenias curru subiungere tigris 30 instituit, Daphnis thiasos et ducere Bacchi
et foliis lentas intexere mollibus hastas.
uitis ut arboribus decori est, ut uitibus uuae,
ut gregibus tauri, segetes ut pinguibus aruis,
tu decus omne tuis. postquam te fata tulerunt, 35 ipsa Pales agros atque ipse reliquit Apollo.
grandia saepe quibus mandauimus hordea sulcis,
infelix lolium et steriles nascuntur auenae;
pro molli uiola, pro purpurea narcisso
PR 17-34 n,
20 daphnim P, euan. in 171 25 nec A: necque P: neque P2ROe, euan. inUl. 'Nec' ante uocalem ponitur etiam in Aen. 2, 430; 5, 669; 9, 152 et 428; 11, 382 et 801; 12, 207 et 352 (cf. 6, 2) 27 gemuisse Ra 28 montesque feros siluasque Markland ad Stat. silu. 2, 5, 13: m. feri siluaeque PxRn1coy, Sera. (sed ex interpr. accusatiuos uidetur legisse), schol. Bern.: m. ferunt siluaesque P. Vna cum animalibus et montes et siluae collacrimant (cf. Tbeocr. 7, 74 sq.; Bion 1, 31 sq.): loquuntur est impersonaliter dictum, ut in Aen. 1, 731 29 armenia Ra 30 et ducere scripsi, uide «MD» 67, 2011, 209 sqq.: inducere codd., sed post instituit superuacaneum est inducere, id est 'nouum morem instituere': indicere Heinsius, cl. Aen. 11, 737. Thiasos ducere proprium est pro 0i&t, schol. Bern. 60 cortynia MR 61-63 post u. 73 collocandos censuit Courtney («QUCC», n.s. 34, 1990, 111), sed traditus ordo efficit ut Sileni cantus a breuiore fabula ad longiorem procedat, quasipondere rerum crescente. Si ordinem mutas, Galli magnificatio minus ponderis habet 61 tunc cinoSy 62 tunc Seru. ad buc. 9, 19 (sed tum hie) amaro Ra, sed amarae corticis testantur Quint. 1, 5, 35, Gramm., Lib. Gloss. CO 2320
vi 64-84
bvcolica
6 5
turn canit, errantem Permessi ad flumina Galium
65 Aonas in montis ut duxerit una sororum, utque ulro Phoebi chorus adsurrexerit omnis; ut Linus haec ill £ diuino carmine pastor floribus atque apio crinis ornatus amaro dixerit: 'hos tibi dant calamos, en accipe, Musae,
70 Ascraeo quos ante seni, quibus ille solebat cantando rigidas deducere montibus ornos. his tibi Grynei nemoris dicatur origo, ne quis sit lucus quo se plus iactet Apollo.'
Quid loquar aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est
75 Candida succinctam latrantibus inguina monstris Dulichias uexasse rates et gurgite in alto a! timidos nautas canibus lacerasse marinis; aut ut mutatos Terei narrauerit artus, quas illi Philomela dapes, quae dona pararit,
80 quo cursu deserta petiuerit et quibus ante infelix sua tecta super uolitauerit alis?
Omnia, quae Phoebo quondam meditante beams audiit Eurotas iussitque ediscere laurus, ille canit, pulsae referunt ad sidera ualles;
MPR
64-73 post u. 81 collocandos censuit Scaliger teste Heyne, sed non est molesta haec Hesiodea fabula de Gallo inter Scyllam et Hesperidas posita; praeterea interrogatio rhetorica quid loquar (u. 74) indicium jack Sileni carmen iam inclinari ad conclusionem 65 dixerit MRa: duerit P (corr. P2) 66 atque e, Arm. 454, 28 73 nec P2Rad quis] qui MP2Rdhkzq>t 74 loquaor P (corr. Px); «alii loquor, alii loquar» Lib. Gloss. SC 159 aut] ut Ra? def. Heyne aliique, sed est probanda uariatio quid loquar aut Scyllam ... aut ut ... narrauerit artus («. 78): nam quam fama secuta est idem ualet ac 'de qua Silenus famae adsentiens narrat'. In errorem uersatur Seruius, qui aut post Nisi subaudiendum putat, ita ut Scylla Nisi a Scylla Phorci discernatur secuta est M?PR2oo: secutast R 78 ut om. Mef (add. M1): in 1: cum Non. 527, 17 narrauerat Ra? actus Ra 79 pararet Pdfgltpi (corr. Px) 80 ante codd., id est 'ante ultimum discessum' et est commouendis animis apta notatio: alte Ribbeck 81 infelix dist. M2 supra Ra 83 discere P laurus M (cf. hue. 8, 13 et 82): lauros PRcoy
66 vergilivs vi 85-86
85 cogere donee ouis stabulis numerumque referri iussit et inuito processit Vesper Olympo.
MPR 86 desinit R (mbditur a)
85 referri M*Pxcfikxyq>iy (cf. Aen. 5, 772 sq.; 7, 468 $q. 'iubet arma parari, / tutari Italiam, detrudere finibus hostem' 11, 83 sq.): referre MPRco, Non. 381, 20, DSeru. («referre recensere», cf. georg. 4, 436)
ECLOGA VII
MELIBOEVS CORYDON THYRSIS
meliboevs
Forte sub arguta consederat ilice Daphnis, compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum, Thyrsis ouis, Corydon distentas lacte capellas, ambo florentes aetatibus, Arcades ambo,
5 et cantare pares et respondere parati.
hue mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos, uir gregis ipse caper deerrauerat: atque ego Daphnin aspicio. ille ubi me contra uidet, cocius' inquit 'hue ades, o Meliboee; caper tibi saluus et haedi;
10 et, si quid cessare potes, requiesce sub umbra, hue ipsi potum uenient per prata iuuenci, hie uiridis tenera praetexit harundine ripas Mincius, eque sacra resonant examina quercu.' quid facerem? neque ego Alcippen nec Phyllida habebam
15 depulsos a lacte domi quae clauderet agnos,
et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum; posthabui tamen illorum mea seria ludo. alternis igitur contendere uersibus ambo
MPa 12 inchoatW
2 gregem n unum] undam P (corr. P2) 5 parati] periti noS, Schräder, cl. buc. 10, 32 et ps. Theocr. 8, 4 otni, schol. Med. 7 daphnim Pa 10 quis cy 11 ueniunt a 15 agnos] hedos M (corr. MA) 18 aeternis y (corr. y1) ambos Mcpi (corr. Mx)
6 8
vergilivs
vii 19-36
coepere, alternos Musae meminisse uolebant. 20 hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis.
corydon
Nymphae, noster amor, Libethrides: aut mihi carmen, quale meo Codro, concedite (proxima Phoebi uersibus ille facit) aut, si non possumus omnes, hie arguta sacra pendebit fistula pinu.
thyrsis
25 Pastores, hedera nascentem ornate poetam, Arcades, inuidia rumpantur ut ilia Codro; aut, si ultra placitum laudarit, baccare frontem cingite, ne uati noceat mala lingua future
corydon
Saetosi caput hoc apri tibi, Delia, paruus 30 et ramosa Micon uiuacis cornua cerui.
si proprium hoc fuerit, leui de marmore tota puniceo stabis suras euincta coturno.
thyrsis
Sinum lactis et haec te liba, Priape, quotannis exspectare sat est: custos es pauperis horti. 35 nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu, si fetura gregem suppleuerit, aureus esto.
MPaV
19 uolebam r?y? «si uolebant, sensus est: 'Musae utriusque memineranť, ut 'amant altema Camenae' (buc. 3, 59). Sed multi uolebam legunt, ut sit: 'optabam, o Musae, meminisse altemos', id est omnia quae dixerunt tenere; nam et in fine dicturus est 'haec meminí (u. 69)» Seru. At si uolebant acápis, intellige potius: 'haec certamini erat a Musis imposita lex, ut pastores alternis uicibus cantarenť 22 phoebo V 23 possumus M1P2acoy1, Diom. 418, 15, Dosith. 423, 18, Seru.: possimus MPVcry 24 pendebis y (corr. y1), DSeru. pino by1 25 nascentem Vbise, Seru.: nascente M: crescentem MAPacoy, ps. Aero ad Hor. carm. 1, 1, 29, Seru. ad buc. 4, 19, Expl. Nascentem ualet 'primos gradus facientem' (uide OLD s.u. 'nascor, 1c), quasi sit 'uiam Musarum nuper ingressum , id quod congruit cum uati ... futuro (u. 28); lectio crescentem fortasse ex glossemate orta est 26 codri y (corr. y1)
27 laudabit y (corr. y') 29 uarias lectiones hocc apri et hoc capri (sál. metri causa ortas) testatur DSeru.
vii 37-56
bvcolica
69
corydon
Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae, candidior cycnis, hedera formosior alba, cum primům pasti repetent praesepia tauri, 40 si qua tui Corydonis habet te eura, uenito.
thyrsis
Immo ego Sardoniis uidear tibi amarior herbis, horridior rusco, proiecta uilior alga, si mihi non haec lux toto iam longior anno est. 44 ite domům pasti, si quis pudor, ite iuuenci.
corydon
49 Hic focus et taedae pingues, hic plurimus ignis
50 semper, et adsidua postes fuligine nigři.
hic tantum Boreae curamus frigora quantum aut numerům lupus aut torrentia flumina ripas.
thyrsis
Stant et iuniperi et castaneae hirsutae,
strata iacent passim sua quaeque sub arbore porna,
55 omnia nunc rident: at si formosus Alexis
56 montibus his abeat, uideas et flumina sicca.
MPaV 37 desmitV
39 repetunt cfgikrsy: repetant y (corr. y1) 41 uideor Pa2c (corr. P2)
43 annost Ma (corr. M2a2) 45-48 uide postu. 56 49-52 Corydoni tribui, uide ad uu. 45—48: Thyrsidi tribuunt codd. 51 hinc y (corr. y1), «nonnulli» ap. DSeru. 52 numerům] murum A.G. Peskett «C. R.» 32, 1918, 31.
«subauditur 'ouium', uel similinm» DSeru. ripas Mxa2coy, Sem., schol. Bern.: ripa P: ripis Ma 53-56 Corydoni tribuunt codd. Thyrsidi tribuendos et post uu. 57—60 collocandos censuit quidam «doctus Britannus» ap. Heyne (quem Gilbertům Wakefield fuisse habeo persuasum), quod probauerunt Perret aliique. Hos uersus consentio Thyrsidi adseribendos, cuius ingemo sane uidentur conuenire, sed aliter ordinaui. Nam uersibus 45—48 conuenientiae causa translatis (cf. adn. ad he), necesse est non solum uu. 49—52, sed etiam uu. 53—56 alteri cantori consequenter tribuantur 54 quaeque MPacoy, Colum. 7, 10, 8, Non. 326, 28 et 389, 13, Séru. ad Aen. 4, 444: quaque b2c2 (quamque b), Bentley ad Manil. 2, 253, sed uide Madvig ad Cic. fin. 5, 46, Lachmann ad Lucr. 2, 371, J. Wackernagel, Vorlesungen uber Syntax, I, Basel 19262, 54 56 abeat] aberit Px (aberiturt P): habeat frsxnoey
70
vergilivs
vii 45-68
corydon
45 Muscosi fontes et somno mollior herba,
46 et quae uos grata uiridis tegit arbutus umbra,
47 solstitium pecori defendite: iam uenit aestas
48 torrida, iam laeto turgent in palmite gemmae.
thyrsis
57 Aret ager, uitio moriens sitit aeris herba, Liber pampincas inuidit collibus umbras: Phyllidis aduentu nostrae nemus omne uirebit,
60 Iuppiter et laeto descendet plurimus imbri.
corydon
Populus Alcidae gratissima, uitis Iaccho, formosae myrtus Veneri, sua laurea Phoebo; Phyllis amat corylos: illas dum Phyllis amabit, nec myrtus uincet corylos, nec laurea Phoebi.
thyrsis
65 Fraxinus in siluis pulcherrima, pinus in hortis, populus in fluuiis, abies in montibus altis: saepius at si me, Lycida formose, reuisas, fraxinus in siluis cedet tibi, pinus in hortis.
MPa
45-48 post h. 56 transposui, ut amoebaea radone uersibus 57—60 conuenienter responderent (cf. 45 herba ~ 57 herba; 46 umbra ~ 58 umbras); uide quae disserui in «MD» 69, 2012, 66-73 46 grata Peerlkamp [cf. georg. 4, 402; Oh. met. 13, 793 'aestiua gratior umbra'): rara codd., Seru. 48 laeto Macoy, quod u. 60 (laeto) respondere uidetur (cf. georg. 2, 262 'laetum ... uitis genus'; 2, 363 sq.): lento MAP 60 om. P (add. P2) 62 myrtus] uyrtus M (corr. M1): uirtus P 63 dum phyllis amabit in ras. M (fortasse nec laurea phoebi M, corr. supra lineám M1, erasit et denuo scripsit M2) 64 om. y (add. y1) corylos] Veneris Hebrus ap. DSeru. Attamen uerba corylos ... corylos bis repetila iucunde resonant quasi imitantia cantilenam;praeterea fraxinus ... cedet tibi (u. 68) ad myrtus uincet corylos (u. 64) respondet 65-66 «fraxinus in siluis et post populus in fluuiis, ut est nunc, in Vari et in Hebri: prius populus in fluuiis, dein fraxinus in siluis» DSeru. Vide Timpanaro 146 sq. 65 pulcherrima] cedat tibi M (corr. supra lineam Mx, erasit et denuo scripsit M2) 67 at] ac M (corr. MA): ad Py me] nos A (praeter s) reuises on 68 cedet Pcb2d2g2h2s2e2, schol. Bern.; futurum Seruius legisse uidetur (cf. 64 uincet; uide ad 4, 59): cedat MPcoy
vii 69-70
bvcolica
71
meliboevs
Haec memini, et uictum frustra contendere Thyrsin. 70 ex illo Corydon Corydon est tempore nobis.
MPa
69 concedere a (corr. a2) thyrsim a 70 uersus significat 'ex illo Corydon es to Trotv stiytupcos KopuSos factus est', Ht bene demonstrat M. Bettini, «SCO» 21, 1972, 264 sq. corydon semel P [corr. P2)
ECLOGA VIII
Pastorům Musam Damonis et Alphesiboei, immemor herbářům quos est mirata iuuenca certantis, quorum stupefactae carmine lynces, et mutata suos requierunt flumina cursus, 5 Damonis Musam dicemus et Alphesiboei.
Tu mihi, seu magni superas iam saxa Timaui siue oram Illyrici legis aequoris, — en erit umquam ille dies, mihi cum liceat tua dicere facta? en erit ut liceat totum mihi ferre per orbem
10 sola Sophocleo tua carmina digna coturno? a te principium, tibi desinam: accipe iussis carmina coepta tuis, atque hanc sine tempora circum inter uictrices hederam tibi serpere laurus. Frigida uix caelo noctis decesserat umbra,
15 cum ros in tenera pecori gratissimus herba: incumbens tereti Damon sic coepit oliuae.
damon
Nascere, praeque diem ueniens age, Lucifer, almum, coniugis indigno Nysae deceptus amore dum queror et diuos, quamquam nil testibus Ulis 20 profeci, extrema moriens tarnen adloquor hora. incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus. Maenalus argutumque nemus pinosque loquentis
MPa 19 incboatV
4 suo Maz (corr. MAa2) linquerunt y: liquerunt ghy1: reliquerunt eir rursus P (corr. P2): cursu a (corr. a2) 7 en] et M (corr. M1) 11 tibi] in te Ladewig; «tibi desinet, id est 'in te'» DSeru. desinam P (cf. Horn. Ii. 3, 97 év cjoi ULEV Aqcjco, cvéo 8' äp^oyai): desino y: desinet Mawy', ps. Aero ad Hor. epist. 1, 1, 1, DSeru., Expl. ad u. 6, scbol. Bern.: desinit bdr. Aliquis, hiatum moleste ferens, lectionem desinet (unde postea desinit) excogitauit (cf. buc. 2, 53) iussu a (corr. a2) 12 carmine P (corr. P2) 13 haederas Char. 135, 26 laurus Quint. 9, 3, 6, Char.: lauros codd., Porph. ad Hor. carm. 1, 1, 29, Expl., Isid. 17, 9, 22, scbol. Bern. 14 discesserat bt 20 et extremam y (corr. y1) adloquar MP2degl (corr. MA) 22 pinusque Py (corr. P2y')
viii 23-39
bvcolica
73
semper habet, semper pastorům ille audit amores Panaque, qui primům calamos non passus inertis.
25 incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus. Mopso Nysadatur: quid non speremus amantes? iungentur iam grypes equis, aeuoque sequenti cum canibus timidi uenient ad pocula dammae. 28a incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus. Mopse, nouas incide faces: tibi ducitur uxor.
30 sparge, marite, nuces: tibi deserit Hesperos Oetan. incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus. o digno coniuncta uiro: dum despicis omnis, dumque tibi est odio mea fistula dumque capellae hirsutumque supercilium promissaque barba,
35 nec curare deum credis mortalia quemquam.
incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus. saepibus in nostris paruam te roscida mala (dux ego uester eram) uidi cum matre íegentem. alter ab undecimo turn me iam acceperat annus,
MPaV
24 primům Mb: primus Pacoy, scbol. Seruü cod. R, DSeru. (cf. buc. 2, 32); euan. in V. Primům tempus indicat, ex quo pastures calamos in usu habent (cf. e.g. Lucr. 1, 66 sq. 'primům Graius homo mortalis tollere contra / est oculos aušus'). Adde quod, si primus legis, Sigmatismus nonmhil iniucunditatis habere uidetur (primwí calamos non passws inerm) 26 qui aV (corr. a2V2) 28 timidi MAa2Vcoy, Quint. 9, 3, 6, ps. Aero ad Hor. carm. 1, 2, 9, Porph. ad Hor. carm. 1, 29, 12, Seru. hic, ad georg. 1, 183 et ad Aen. 8, 641, Expl., Exp. adgeorg. 1, 183, Gramm.: timidae Ma, Seru. ad Aen. 5, 122: timidet P (timidit Px): timide c damnae M (corr. MA): lammae P (corr. Px) 28a uersum intercalarem habet y: om. cett., sed cf. u. 76. Damonis et Alphesiboei carmina tam congruenter constructa sunt, ut in utroque cantu totidem uersus intercalares diligenter sint iterati: itaque u. 28a ad iustum numerům complendum necessarius uidetur esse 29 incende a: incede ry (corr. a2ys) tibi ducitur] diducitur P (corr. P2) 30 hesperos P: hesperus MaV oetan VtA: oetam MaOs: hoeta P: oeta y 34 promissaque MaVcoy, Diom. 414, 23, Dosith. 417, 6, schol. Ver., Seruii codd. aliqui: demissaque P, Seruii codd. plerique: prolixaque a2cIz5ET|; «promissaque barba demissa, prolixa» Seruii cod. R 39 c(o)eperat krsA
74
vergilivs
viii 40-60
40 iam fragilis poteram a terra contingere ramos:
ut uidi, ut perii, ut me malus abstulit error! incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus.
nunc scio quid sit Amor: nudis in cotibus ilium
aut Tmaros aut Rhodope aut extremi Garamantes 45 nec generis nostri puerum nec sanguinis edunt. incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus.
saeuus Amor docuit natorum sanguine matrem
commaculare manus; crudelis tu quoque, mater.
crudelis mater magis, an puer improbus ille? 50 improbus ille puer; crudelis tu quoque, mater, incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus.
nunc et ouis ultro fugiat lupus, aurea durae
mala ferant quercus, narcisso floreat alnus,
pinguia corticibus sudent electra myricae, 55 certent et cycnis ululae, sit Tityrus Orpheus,
Orpheus in siluis, inter delphinas Arion.
incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus.
omnia uel medium fiat mare, uiuite siluae:
praeceps aerii specula de montis in undas 60 deferar; extremum hoc munus morientis habeto.
MPaV 44 desinitV
40 a] ab MPn: ad P": om. o pertingere bo: perfringere n: perstringere n; «in Corneliani contingere, in Ebri pertingere^ Expl. 43 nudis Paby, Lib. Gloss. CO 2401: duris MPWcoy1, schol. Bern. (cf. georg. 4, 203; Aen. 4, 366). Eeritatem loci remoti et inhospitalis bene nudis significat; ceterum confunduntur nudi et duri etiam in schol. Bern, ad georg. 1, 58 cautibus a (cotr. a2) 44 aut tmaros lrtn: aut tmarus a2Vkx, ps. Aero ad Hor. carm. 1, 1, 1: aut maros MPadzy2, Probus 226, 16, DSeru.: aut marus b?f?h?y: ismarus co, Expl.: aut ismarus iy', Seru. 49 an om. y {add. y1): at Ribbeck, qui post mater distinxh 49-50 ante ille1 dist. MSP2, «multi» ap. DSeru.
(«geminandum (ille): 'ille, inprobus ille puer crudelis'»), sed cf. buc. 10, 61 ('deus ille') 50 hunc u. eiecit Ribbeck, sed iniuria: nam non ad
interrogationem ipsam responsio est, sed correctio, ut bene explicauit I. Vahlen, Opuscula academica II, Lipsiae 1908, 538 sq. (cf. Eur. Her. 558 sqq.; Callim. hymn. 4, 79 sqq.) 52 ultra y (corr. y1) 56 orion Met|v (corr. M1), cod. Auson. 58 fiat MPbfgry1, Don. et schol. Bemb. ad Tcr. Adelph. 790,
DSeru., schol. Bern. (cf. ps. Verg. Dirae 46; Ou. met. 1, 292): fiant acoy, Don. ad Ter. Andr. 695, Prise. 9, 26, Expl.
viii 61-86
bvcolica
75
desine Maenalios, iam desine, tibia, uersus. Haec Damon; uos, quae respondent Alphesiboeus, dicite, Pierides: non omnia possumus omneš.
alphesiboevs
Effer aquam et molli cinge haec altaria uitta 65 uerbenasque adole pinguis et mascula tura, coniugis ut magicis sanos auertere sacris experiar sensus; nihil hic nisi carmina desunt.
ducite ab urbe domům, mea carmina, ducite Daphnin. carmina uel caelo possunt deducere lunám, 70 carminibus Circe socios mutauit Vlixi, frigidus in pratis cantando rumpitur anguis.
ducite ab urbe domům, mea carmina, ducite Daphnin. terna tibi haec primům triplici diuersa colore Iicia circumdo, terque hanc altaria circum 75 effigiem duco; numero deus impare gaudet.
ducite ab urbe domům, mea carmina, ducite Daphnin. nectě tribus nodis ternos, Amarylli, colores; nectě, Amarylli, modo et 'Veneris' die 'uincula necto'. ducite ab urbe domům, mea carmina, ducite Daphnin. 80 limus ut hic durescit et haec ut cera liquescit uno eodemque igni, sic nostro Daphnis amore. sparge molam et fragilis incende bitumine laurus: Daphnis me malus urit, ego hanc in Daphnide laurům, ducite ab urbe domům, mea carmina, ducite Daphnin. 85 talis amor Daphnin qualis cum fessa iuuencum per nemora atque altos quaerendo bucula lucos
MP a
65 uerbenas a (corr. a2) 68 daphnim P: daphnT M (sic etiam uu, 72, 76, 79, 84, 85, 90, 93, 94, 100, 102, 104) 69 hune u. om. M, add. ima pagina MA uel lunám caelo deducere possunt schol. Stat. Theb. 1, 105 70 ulixi MPlrxo, Lib. Gloss. Cl 235 (cf. Aen. 2, 7; 90; 436; 3, 273; 613; 691): ulixis acoy, Expi, scbol. Bern., imitatus est Petron. 134, 12, u. 13: olixis CIL IV 1982 73 primus P (corr. P2) 74 hanc tA, def. Wakefield: haec MPaOy, Seru. ad Aen. 4, 508, schol. Bern. Licia et effigies portenta manu exhibentur; altaria autem sunt iam supra (u. 64) indicata 76 secludendum censuit Perret, sed uide quae adnotaui supra ad u. 28a 82 laurus Mo: lauros Pacoy (cf. u. 13)
76
vergilivs
viii 87-107
propter aquae riuum uiridi procumbit in ulua perdita, nec serae meminit decedere nocti, talis amor teneat, nec sit mihi eura mederi.
90 ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin. has olim exuuias mihi perfidus ille reliquit, pignora cara sui, quae nunc ego limine in ipso, Terra, tibi mando; debent haec pignora Daphnin.
ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.
95 has herbas atque haec Ponto mihi lecta uenena ipse dedit Moeris (nascuntur plurima Ponto); his ego saepe lupum fieri et se condere siluis Moerin, saepe animas imis excire scpulcris, atque satas alio uidi traducere messis.
100 ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin. fer cineres, Amarylli, foras riuoque fluenti transque caput iace, nec respexeris. his ego Daphnin adgrediar; nihil ille deos, nil carmina curat.
ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.
105 'aspice: corripuit tremulis altaria flammis
sponte sua, dum ferre moror, cinis ipse, bonum sit! nescio quid certe est, et Hylax in limine latrať.
MPa
87 concumbit Pay (corr. P2a2y'), sed cf. Aen. 5, 481 {'procumbit humi bos') 98 moerin h (cf. buc. 9, 53 sq.)\ moerim MPaco exire b 102 ne
P"a2crstxyzev 105-107 Amaryllidi tribuendos censmt Cartault (321).
Nam, cum mimica carminis forma uetet personam loquentem indicari, ancillam aspice exclamantem nunc introduci antiqui commentatores iam uiderunt («boc ab alia dici debet» DSeru.; «forsitan ancilla dicit» schol. Bern.). Ambigitur tamen utrum ancilla an domina uersum 107 dicat: dominae tribuunt plerique, at Ribbeck etiam bonum sit includit KaT'ávTiAa3r|v. Ego uero puto uu. 105—107 ancillae esse tribuendos: haec enim bonis ominibus aliquam fidem adiungit (nescio quid certe est); proinde domina, antea dubitans (u. 108 credimus?), denique ad credendum et ipsa adducitur (u. 109 ab urbe uenit... Daphnis) 106 bonus y (corr. y1) 107 certe est MP2a2tf)£, DSeru., schol. Seruii cod. R: certest Pa: certi est M"A: certum est Fulg. 84, 6 Hylax ed. Antoni Zarotti, Mediolani 1475; vAccktéco et 'Hylactof (Ou. met. 3, 224) bene comparauit A. Mancinellus (Romae 1490): hylas codd., Fulg., Seruii cod. R, Expl., schol. Bern.
viii 108-1 09 bvcolica 77
credimus? an, qui amant, ipsi sibi somnia fingunt? parcite, ab urbe uenit, iam parcite carmina, Daphnis,
MPa
108 omnia M (corr. MA) figunt a (corr. a2) 109 carmina (-e c) parcite Mcd?eirtOT|v
ECLOGA IX LYCIDAS MOERIS
lycidas
Quo te, Moeri, pedes? an, quo uia ducit, in urbem?
moeris
O Lycida, uiui peruenimus, aduena nostri (quod numquam ueriti sumus) ut possessor agelli diceret: 'haec mea sunt; ueteres migrate coloni.' 5 nunc uicti, tristes, quoniam fors omnia uersat, hos illi (quod nec uertat bene) mittimus haedos.
lycidas
Certe equidem audieram, qua se subducere colles incipiunt mollique iugum demittere cliuo, usque ad aquam et ueteris iam fracta cacumina fagi, 10 omnia carminibus uestrum seruasse Menalcan.
moeris
Audieras, et fama fuit; sed carmina tantum nostra ualent, Lycida, tela inter Martia quantum Chaonias dicunt aquila ueniente columbas.
MPa
1 ducite a (corr. a2) orbem P (corr. Px) 3 quod] qua y1: quo recc. 5 tristis ... Fors Wakefield 6 quod] quot P: quos MAn2 nec] non recc, Prise. 18, 220 uertat bene MPabcdelrAy1: bene uertat P2Evy, Non. 348, 25, Don. ad Ter. Phorm. 678, Seru. hie et ad Aen. 4, 647, Prise. Est tamen hie ordo pedestris sermonis proprius {cf. Liu. 1, 28, 1; 3, 35, 8; 3, 62, 4; 8, 5, 5; 34, 34, 2) 7 quidem a (corr. a2) 8 incipiant P (corr. P2) dimittere bcdeflrzA (praeter n8), Quint. 8, 6, 46 (cod. A), DSeru. adu.7 9 ueteris ... fagi Pacoy, Quint., Porph. ad Hor. epist. 2, 2, 170, Expl. (cf. Pers. 5, 52): ueteres ... fagos My1. Lectio ueteris ... fagi mihipotior esse uidetur Quintiliano auctore; timeo enim ne appositio koto: TtapEvBgcnv (ueteres, iam fracta cacumina, fagos) in textum inrepserit ad imitationem hue. 2, 3 ('densas, umhrosa cacumina, fagos'). Solitaria fagus pro limite fungitur agelli (cf. Hor. epist. 2, 2, 170 sq. 'populus adsita certis / limitibus') et uetustate sua imaginem miseri pastoris eiusque longaeuae sed iam intcrruptae beatitudinis praebet (et ideo dixit iam fracta)
ix 14-35
bvcolica
79
quod nisi me quacumque nouas incidere lites 15 ante sinistra caua monuisset ab ilice cornix, nec tuus hie Moeris nec uiueret ipse Menalcas.
lycidas
Heu, cadit in quemquam tantum scelus? heu, tua nobis
paene simul tecum solacia rapta, Menalca!
quis caneret Nymphas? quis humum florentibus herbis
20 spargeret aut uiridi fontis induceret umbra? uel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper, cum te ad delicias ferres Amaryllida nostras? 'Tityre, dum redeo (breuis est uia), pasce capellas, et potum pastas age, Tityre, et inter agendum
25 occursare capro (cornu ferit ille) caueto.'
moeris
Immo haec, quae Varo necdum perfecta canebat: 'Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis, Mantua uae miserae nimium uicina Cremonae, cantantes sublime ferent ad sidera eyeni.'
lycidas
30 Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos, sic cytiso pastae distendant ubera uaccae: incipe, si quid habes. et me fecere poetam Pierides, sunt et mihi carmina, me quoque dicunt uatem pastores; sed non ego credulus illis.
35 nam neque adhuc Vario uideor nec dicere Cinna
MPa
14 quocumque P: quaecumque y (corr. y1) 17 cadet Pb 20 aut] et b: ut t uiridis a 21 uel] nam Non. 332, 36 25 ferit MAacoy, Gell. 9, 9, 11, Arm. 482, 1, ps. Prob. ad georg. 1, 227, Prise. 8, 71, imit. Gaetul. carm. frg. 1: feret M: petit Py1 (cf. hue. 3, 87; Aen. 9, 629) 26 baro M canebam P (corr. P2): canebant y 27 bare M: uere P 27-28 superet - Mantua] cupiant superent mantua (28) nobis mantua M (corr. MA); cf. buc. 6, 7 28 misere MP (corr. MA) 29 ferant P2vy 30 cyrneas Maw (a Cyrno insula, ut bene explicat Seru.): cryneas M2 (crineas e): grynaeas P (grineas ce, gryneas y): cyrineas fg?lr?s exagmina M (corr. Mx) 35 uario ay1 (om. y): uaro MPa2co, ps. Aero adHor. carm. 1, 6, 8, scbol. Bern.; utrumque agnoscunt Seru., DSeru.
HO
vergilivs
ix 36-53
digna, sed argutos inter strepere anser olores.
moeris
Id quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse uoluto, si ualeam meminisse; neque est ignobile carmen, 'hue ades, o Galatea; quis est nam ludus in undis? 40 hic uer purpureum, uarios hie flumina circum fundit humus flores, hie Candida populus antro imminet et lentae texunt umbracula uites. hue ades; insani feriant sine litora fluctus.'
lycidas
Quid, quae te pura solum sub nocte canentem 45 audieram? numeros memini, nisi uerba tenerem:
'Daphni, quid antiquos signorům suspicis onus?
ecce Dionaei processit Caesaris astrum,
astrum quo segetes gauderent frugibus et quo
duceret apricis in collibus uua colorem. 50 insere, Daphni, piros: carpent tua poma nepotes.'
moeris
Omnia fert aetas, animum quoque. saepe ego longos cantando puerum memini me condere soles, nunc oblita mihi tot carmina, uox quoque Moerin
MPa
36 anser] «alludit ad Anserem quendam, Antonii poetam* Sem. (cf. Prop. 2, 34, 84 et Ou. trist. 2, 435 'Cinnaque procacior Anser) 38 nec a (corr. a2) 39 ades, o] adeo a (corr. a2) lusus y (corr. y1) 42 et] e P (corr. P2): en Ribbeck 45 nisi scripsi: si codd., Quint. 9, 4, 54, Non. 353, 2 et 534, 14, Rufin. 55, 29, Apthon. 41, 27, DSeru. hie («si uerba tenerem hoc est carmen non teneo») et ad Aen. 3, 446, Seru. ad Aen. 4, 335; 6, 646; 9, 773, 11, 599; Prise. 18, 160, 187, 190, 241; Isid. 1, 38, 8. Lycidas Moeridis cantum tarn bene memoria retinet, ut non tantum numeros sed etiam aliqua uerba commemorare possit; quare nisi conieci et sic intelligo: 'numeros memini, aut saltem numeros meminissem, nisi uerba tenerem'. Vide quae disserui in «MD» 69, 2012, 73-79 tenebam P (corr. Px) 46-50 Lycidae continuant Movy: Moeridi (usque ad u. 55) tribuunt P'aco, sed necesse est Lycidae responsio (uu. 44—50) totidem uersibus constet quot Moeris iam cecinerat (37—43) 46 suspicit ay (corr. a2y') 48 quo2] quod M (corr. Mx) 52 puerum] longos ps. Aero ad Hor. carm. 4, 5, 29: solitum Agroec. 117, 23 condere] ducere y (corr. y1) 53 moerin y: moerim Paco: morim (ex mouerim) Mx: moeri by (cf. 54)
ix 54-67
bvcolica
8]
iam fugit ipsa: lupi Moerin uidere priores. 55 sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas.
lycidas
Causando nostros in longum ducis amores.
et nunc omne tibi stratum silet aequor, et omnes,
aspice, uentosi ceciderunt murmuris aurae.
hinc adeo media est nobis uia; namque sepulcrum 60 incipit apparere Bianoris. hie, ubi densas
agricolae stringunt frondes, hie, Moeri, canamus;
hie haedos depone, tamen ueniemus in urbem.
aut si nox pluuiam ne colligat ante ueremur,
cantantes licet usque (minus uia laedit) eamus; 65 cantantes ut eamus, ego hoc te fasce leuabo.
moeris
Desine plura, puer, et quod nunc instat agamus; carmina turn melius, cum uenerit ipse, canemus.
MPa
54 moerin Py: moerim M*acoy (moerem M) 59 hie P media est] mediaesit M (corr. M") 64 laedit MAy: Iaedet aOvey1 (ledet P), Seru.t schol. Bern, ad georg. 1, 293: laedat f 66 puer, et quod nunc MAP2coy: puer quod nunc M: puer nunc quod nunc M^Pcdetzv (corr. MAP2): puer et nunc quod a
ECLOGA X
Extrémům hune, Arethusa, mihi concede laborem: pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris, carmina sunt dicenda : neget quis carmina Gallo? sic tibi, cum fluctus subterlabere Sicanos,
5 Doris amara suam non intermisceat undam : incipe; sollicitos Galii dicamus amores, dum tenera attondent simae uirgulta capellae. non canimus surdis: respondent omnia siluae.
Quae nemora aut qui uos saltus habuere, puellae
10 Naides, indigno cum Gallus amore peribat? nam neque Parnasi uobis iuga, nam neque Pindi ulla morám fecere, neque Aonie Aganippe, ilium etiam lauri, etiam fleuere myricae, pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem
15 Maenalus et gelidi fleuerunt saxa Lycaei. stant et oues circum; nostri nec paenitet illas, nec te paeniteat pecoris, diuine poeta: et formosus ouis ad flumina pauit Adonis.
MPa 10 inchoatK
1 laborum P (corr. P2), sed cf. bac. 8, 60 5 suas ... undas Sen. nat. quaest. 3, 6, 26 7 tenerae a (corr. a2) 10 peribat MAPRartAy; periret MOevy1
12 aonie co, Sem. (cf. Catull 61, 28): aoiniae Rab: aoniae MPdeir, schol. Med., Gramm. aganipse M: acanippe P (corr. MAPX): aganippae f ie, Gramm. (praeter Probum 258, 10); «Aonie Aganippe nominatiui sunt singulares» Seru.
13 etiam2] illum Ray (corr. a2y'): illum etiam A, sed hiatus seruandus (cf. buc. 3, 6 et 63; 7, 53; 8, 41) 16-18 post u. 8 transp. Scaliger, damnauit F. Hitzig («RhM» 14, 1859, 482 sqq.): solum u. 17 secí Ribbeck, sed cf. Theocr. 1, 74 (TTOÁAaí oí -rrap ttooctí (3óe$ ~ u. 16 stant et oues circum); 109 (cbpalos Xco8covis, etteí kočí \iř\Ka voueúei ~ u. 18). Nec in suspicionem uersus 17 čadit, quamuis ex Vergilianis aliis (buc. 2, 34 'nec te paeniteat' et 5, 45 'diuine poeta') confectus uideri possit: nam exhortatio ad pastoralia extrémům est munus a Vergilio elegiaco amico oblátům, ex qua totus sensus carminis pendet (uide G.B. Conte, II genere e i suoi confini, Torino 19842, 13—53 = The Rhetoric of Imitation, Ithaca-London 1986, 100—129) 16 nec] non ps. Aero ad Hor. carm. 3, 11, 15
x 19-42
bvcolica
83
uenit et upilio, tardi uenere subulci, 20 uuidus hiberna uenit de glande Menalcas.
omnes 'unde amor iste' rogant 'tibi?' uenit Apollo:
'Galle, quid insanis?' inquit. 'tua cura Lycoris
perque niues alium perque horrida castra secuta est.'
uenit et agresti capitis Siluanus honore, 25 florentis ferulas et grandia lilia quassans.
Pan deus Arcadiae uenit, quem uidimus ipsi
sanguineis ebuli bacis minioque rubentem.
'ecquis erit modus?' inquit. 'Amor non talia curat,
nec lacrimis crudelis Amor nec gramina riuis 30 nec cytiso saturantur apes nec fronde capellae.'
Tristis at ille 'tarnen cantabitis, Arcades,' inquit
'montibus haec uestris; soli cantare periti
Arcades, o mihi tum quam molliter ossa quiescant,
uestra meos olim si fistula dicat amores! 35 atque utinam ex uobis unus uestrique fuissem
aut custos gregis aut maturae uinitor uuae!
certe siue mihi Phyllis siue esset Amyntas
seu quicumque furor — quid tum, si fuscus Amyntas?
et nigrae uiolae sunt et uaccinia nigra — 40 mecum inter salices lenta sub uite iaceret;
serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas.
hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori,
MPR
19 et] en t?y (corr. y1) upilio MRabtvy (ypilio n), Apul. flor. 3, 9
('Vergilianus upilio uel busequa'), Ter. Maur. 1191, Seru.: utfilio P: opilio pxcoy1 (oppilio ksxyS), Expl., sehet Bern., Lib. Gloss. OP 124. Vide ThlL X, 707, 25 sq. tardi] tarde Pef subulci codd., Ter. Maur., Seru., Expl.: bubulci Egnatius (Venetiis 1507), Pierius cl. Tbeocr. 1, 80 qvOov to! ßoürcu, toi Tro!U£v£<;, cottoAoi fivOov (cf. etiam Apul.) 20 huuidus P: umidus Ra
23 castra] saxa P (corr. P2) secuta est M2R2P: secutast MRa 28 ecquis MPd, schot. Bern.: et quis P*Rcoy non] nec Rad?, schol. Bern, ad u. 60 29 ripis M (corr. MA) 31 ille dist. MXP2, «melius» iudice Sem. tarnen superioribus iungunt ap. Seru. 32 nostris Pb 33 tum] tarn P (corr. P2) quiescent t2, cod. Auson. (quiescint f) 38 om. ai, post u. 67 iterauitV 40 sub uite] «alii sub rupe» Expl. (cf. u. 14) iaceres MPy (corr. P2ya) 42 lycoris MP2 (corr. Mx)
8 4
verg1livs
x 43-59
hic nemus; hic ipso tecum consumerer aeuo.
nunc insanus amor duri me Martis in armis 45 tela inter media atque aduersos detinet hostis.
tu procul a patria (nec sit mihi credere tantum)
Alpinas, a! dura niues et frigora Rheni
me sine sola uides. a, te ne frigora laedant!
a, tibi ne teneras glacies secet aspera plantas! 50 Ibo et Chalcidico quae sunt mihi condita uersu
carmina pastoris Siculi modulabor auena.
certum est in siluis inter spelaea ferarum
malle pati tenerisque meos incidere amores
arboribus: crescent illae, crescetis, amores. 55 interea mixtis lustrabo Maenala Nymphis
aut acris uenabor apros. non me ulla uetabunt
frigora Parthenios canibus circumdare saltus.
iam mihi per rupes uideor lucosque sonantis
ire, libet Partho torquere Cydonia cornu
MPR
44 diri rt2 (sed cf. Aen. 12, 73 et 410) me] te Heumann. At bene adnotauit Wagner. «te si pro me legas, omnem tollas concinnitatem»; nam nunc nim aduersatiuam babet (cf. vuv Sé) et opponit insaniam belli (insanus amor duri ... Martis) quietaepastorům uitae, quam uiuere Callus quoquepromptus esse tandem uidetur (u. 50 ibo eqs.). Adde quod oppositio in sequentibus tu procul («. 46) hie me requirit in armis] inermis P (corr. P2) 45 tela] ilia P (corr. P2) 46 post bunc u. lacunam unius nersus statuit Ribbeck, sed nec sit mihi credere tantum interiectio est per parenthesin facta (ut bene explicat Seru., qui tamen tantum cum procul praue coniungit); cf. buc. 9, 6 'quod nec uertat bene; Aen. 3, 484; 7, 581; 9, 813; 10, 608; 11, 684 sit] sic My (corr. M2y3) 51 medullabor y: meditabor GLK IV, 552, 23 (cf. buc. 1, 2) 54 illae et a2 crescentis Ra: crescentes y (corr. y1) 55 mixtis] siluis b (cf. u. 52): mixtus a2ceg2xn5r) nymphis Pcoa2y, Seru., DSeru., «alii uerius» ap. schol. Bern, ad u. 62: limphis M, schol. Bern.: siluis Ra. Confunduntur saepe in libris uoces lymphae et nymphae (uide Lucr. 6, 1174; Hor. epod. 16, 48; carm. 3, 13, 16; ps. Verg. Dirae 67; Aetna 112; Prop. 3, 16, 4). Nymphis hie aptius mihi uidetur, cum Gatlus quasi Phaedra ilia Euripidea (Hipp. 215 sqq.) per monies ac siluas Dianam eiusque sodas gestiat ad uenandum sectari; etenim hae sunt arborum nymphae Hamadryades infra memoratae (u. 62), ut iam uidit Seru. ad u. 62 56 acris] agris M (corr. MA) 59 cydonia (cid-) cdefr: rhodonea M: cydonea (cid-) M2P2Rcoy
x 60-77
bvcolica
85
60 spicula — tamquam haec sit nostri medicina furoris, aut deus ille malis hominum mitescere discat. iam neque Hamadryades rursus nec carmina nobis ipsa placent; ipsae rursus concedite siluae. non illum nostri possunt mutare labores,
65 nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus Sithoniasque niues hiemis subeamus aquosae; nec si, cum moriens alta liber aret in ulmo, Aethiopum uersemus ouis sub sidere Cancri. omnia uincit Amor: et nos cedamus Amori.'
70 Haec sat erit, diuae, uestrum cecinisse poetam, dum sedet et gracili fiscellam texit hibisco, Pierides: uos haec facietis maxima Gallo, Gallo, cuius amor tan turn mihi crescit in horas quantum uere nouo uiridis se subicit alnus.
75 surgamus: solet esse grauis cantantibus umbra, iuniperi grauis umbra; nocent et frugibus umbrae, ite domum saturae, uenit Hesperus, ite capellae.
MP R
60 sint M 62 nam b neque] nec Rab (corr. a2) rursus] drusum M (corr. MA) nec] neque P 63 rursum (ex rursusm) Mx 67 aret] haeret hid. 6, 13, 3 69 uincit P2coy, CIL IV 3681, Macrob. 5, 14, 5 et 16, 7, DSeru., Serú. ad buc. 2, 31, ad Aen. 3, 454 et 4, 697, Gramm.: uincet M: uinct P: uicit Ra (cf. georg. 1, 145) 73 hora P (corr. P2)
INDEX NOMINVM
Achilles IV 36.
Actaeus II 24,
Adonis X 18.
Aegle (nympha) VI 20, 21.
Aegon (pastor) III 2; V 72.
Aethiopes X 68.
Afri 164.
Aganippe (forts) X 12.
Alcides (Hercules) VII 61.
Alcimedon III 37, 44.
Alcippe (puella) VII 4.
Alcon (pastor) V 11.
Alexis (puer) II 1, 6, 19, 56, 65, 73;
V86; VII 55. Alphesiboeus (pastor) V 73; VIII 1,
5,62. Alpinus X47.
Amaryllis I 5, 30, 36; II 14, 52;
III 81; VIII 77, 78, 101; IX 22. Amor VIII 43, 47; X 28, 29, 69. Amphion (rex Thebanus) II 24. Amyntas (pastor) II 35, 39; III 66,
74, 83; V 8,15, 18; X 37, 38,41. Antigenes (pastor) V 89. Aon (Boetbius) VI 65. Aonius X 12. Apollo III 104; IV 10, 57; V 35,
49 adn:, VI 73;X21. Aracyntus (mons) II 24. Arar (flumeri) I 62. Arcadia IV 58, 59; X 26; Arcades
VII 4, 26; X 31, 33. Arethusa (nympha) X 1. Argo (nauis) IV 34. Arion (uates) VIII56. Ariusius (ab insula Chio) V 71. Armenius V 29. Ascraeus VI 70. Assyrius IV 25. Auster (uentus) II 58; V 82.
Bacchus V 30, 69, 79.
Bauius (poetaster) III 90. Bianor IX 60. Boreas (uentus) VII 51. Britanni I 66.
Caelius III 105 adn.
Caesar (C. Iulius) IX 47.
Calliopea IV 57.
Camenae III 59.
Cancer (sidus) X 68.
Caucasius VI 42.
Ceres V 79.
Chalcidicus X 50.
Chaonius IX 13.
Chromis (pastor) VI 13.
Cinna (poeta) IX 35.
Circe (Solisfilia) VIII 70.
Codrus (pastor) V 11; VII 22, 26.
Conon (astrologus) III 40.
Corydon (pastor) II 1, 56, 65, 69; V
86; VII 2, 3, 16, 20, 40, 70. Cremona 1X28. Creta I 65 adn. Cumaeus IV 4. Cydonius (Cretensis) X 59. Cynthius (Apollo) VI 3. Cyrneus (Corsicus) IX 30.
Damoetas (pastor) II 37, 39; III 1, 58; V 72.
Damon (pastor) III 17, 23; VIII 1, 5, 16, 62.
Daphnis II 26; III 12; V 20, 25, 27, 29, 30,41,43,51,52, 57,61,66; VII 1, 7; VIII 68, 72, 76, 79, 81, 83, 84, 85, 90, 93,94, 100,102, 104, 109; IX 46, 50.
Dardanius (Troianus) II 61.
Delia (Diana uelpotius puella) III 67; (Diana) VII 29.
Dictaeus (Cretensis) VI 56.