Spolu s rozmachem věd a
jejich horlivým studiem na univerzitách se ve 13. století objevuje požadavek
umírněného studia – studium ad finem
debitum. V době vzniku Specula
píše Humbert z Romans (Humbertus de
Romanis), francouzský dominikán, že přílišná četba s sebou nese určitá
rizika, autorům, kteří excerpují, doporučuje, aby necitovali příliš doslova a
podrobně, nýbrž aby podali stručný přehled o dané věci:
Alii sunt ita cupidi
scientiae, quod volunt scire omnia, modo studentes in iure, modo in
philosophia, modo in medicina, modo in theologia, modo in mecanicis. Seneca:
Quemadmodum caeterarum rerum, ita et litterarum intemperantia laboramus. Contra
quos dicitur, Rom. 12: Non plus sapere quam oportet sapere, id est quantum
necesse sit, sed sapere ad sobrietatem.
Vincent v předmluvě připouští, že někde to přehnal:
In secunda quoque
parte quasdam scientias vel artes prosequendo vereor et aliquatenus meum
modulum excessisse.
nebo: Fateor ex magna
parte, meo iudicio, professionis et intentionis mee modum excessi … in illis,
inquam, precipue, quorum nomina in divinis Libris non repperi. Itaque, dum
curiosi morem gerere volui, vitium curiositatis incurri. Etenim, quod medicorum
est, promittunt medici, tranctant fabrilia fabri.
O svých hlavních vzorech (Isidor, Hugo, Richard) píše, že
v některých disciplínách byli příliš struční a musel je doplnit:
Verum, quoniam omnes
hii de singulis transeundo brevissime tangunt, hac de causa etiam ad libros
philosophorum diverti, qui de hiis omnibus latius ac diffusius agunt indeque pauca
notabilia breviter excerpsi, quae predictorum catholicorum doctorum dictis, ut
potui competenter adieci.
Vincent jen nashromáždil poznatky vedle sebe a nechává na
čtenáři, aby si sám udělal závěr, pokud se názory autorit neshodují:
Et ego quidem non ignoro
philosophos inter se multa dixisse contraria, maximeque de rerum natura, verbi
gratia: aerem quidam nature calidae esse posuerunt, ut Aristotiles et Avicenna,
quidam vero naturae gelidae, ut Seneca; venena quoque serpentium, quidam
frigida esse dicunt, ut Isidorus, quidam vero calida, sicut Avicenna.
Názory se mohou lišit také v různých oblastech světa,
proto se ve Speculu mohou objevit
protikladné názory:
Quia vero plerumque
medici in medicinarum simplicium complexionibus et qualitatum gradibus
dissentire videntur, sciendum est quod secundum diversitates regionum etiam
complexiones hominum et animalium ceterorumque terrae nascentium variantur, ita
ut aliqua eiusdem generis res alicubi sit antidotum et alibi venenum; nam,
verbi gratia, papaver nigrum in medicorum libris venenum esse scribitur, quod
tamen apud nos communiter in cibum assumitur; sic etiam extremitas caude cervi
ab Avicenna et Rasi inter venena reputatur, quod a regionis nostre militibus
constanter negatur.
K jeho metodě citování (snažil se přesně udat, odkud
čerpá, uvádí také přesnější místo daného díla, on sám píše své názory pod actor):
Ex diversis actoribus
hoc opus contextum est, ut sciatur quid cuius est, singulorum dictis eorum
nomina annotavi.
… totumque sub certis
titulis ordine congruo redegi…
Porro, ne quis in hoc
opere vel de novitate vel de nimia prolixitate me extimet arguendum, quoniam
hoc ipsum novum opus quidem est simul et antiquum, breve quoque simul et
prolixum: antiquum certe materia et actoritate, novum vero compilatione seu
partium aggregatione, breve quoque propter multorum dictorum in brevi
perstrictionem, longum vero nichilominus propter immensam materie multitudinem.
Nec ignoro me non
omnia quae scripta sunt invenisse vel legere potuisse, nec me profiteor etiam
ex hiis quae legere potui cuncta quae ibi notabilia sunt excerpsisse, alioquin
volumen in immensum oporteret extendi, sed de bonis, ut arbitror, meliora vel
certe de melioribus non nulla collegi.
Ea, quae ipse vel a
maioribus meis scilicet modernis doctoribus didici vel in quorundam scriptis
notabilia repperi, nomine meo id est actoris intitulavi